Photosynthesis







Folium ubi praecipue photosynthesis in plantis accidit


Photosynthesis in plantis, algis, bacteriis est conversio biochemica lucis et dioxidi carbonis et aquae in energiam chemicam, qua animantes utuntur. Chlorophyllum, quod colorem viridem plantis dat, lucem absorbit ut planta energiam habeat.


Reliquia photosynthesis sunt glucosium et oxygenium. Similis est respirationi animalium; quoniam autem animalia oxygenium inhalant et dioxidum carbonis emittunt, plantae contrarium faciunt. Duos ergo processus quasi cyclum habent. Praeterea, glucosium quod faciunt plantae alimentum animalibus fit.



Formula photosynthesis |


6 CO2(gas) + 12 H2O(fluidus) + photona → C6H12O6(aquaeus) + 6 O2(gas) + 6 H2O(fluidus)

dioxidium carbonis + aqua + energia lucis→ glucosium + oxygenium + aqua


Bibliographia |



  • Asimov, Isaac 1968. Photosynthesis. Novi Eboraci, Londini: Basic Books, Inc. ISBN 0-465-05703-9.

  • Blankenship, R.E. 2008. Molecular Mechanisms of Photosynthesis, editio altera. Novi Eboraci: John Wiley & Sons Inc. ISBN 0-470-71451-4.

  • Farineau, Jack, et Jean-François Morot-Gaudry. 2006. La photosynthèse: Processus physiques, moléculaires et physiologiques. Lutetiae: Editions Quae. ISBN 2-7380-1209-4.

  • Häder, Donat-Peter, ed. 1999. Photosynthese. Stuttgardiae: Georg Thieme Verlag. ISBN 3-13-115021-1.

  • Rabinowitch, E., et Govindjee. 1969. Photosynthesis. Londini: J. Wiley. ISBN 0-471-70424-5.









Popular posts from this blog

Liquibase includeAll doesn't find base path

How to use setInterval in EJS file?

Petrus Granier-Deferre