Cor








Esculaap4.svg


Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.



Cor hominis


Cor (-dis, gen. plu. -dium, n.) (Graece καρδία) est organum musculare in homine et omnibus animalibus systema circulatorium habentibus (omnibus vertebratis inclusis) inventum, quod contractionibus rhythmice iteratis sanguinem per arterias impellit. Cor hominis in thorace, ab ossibus protectum, positum est.


In nonnullis culturis cor est signum amoris.




Index






  • 1 Structura et functio cordis


    • 1.1 Arteriae coronariae




  • 2 Morbi cordis


    • 2.1 Diagnosis morbis cardiologici




  • 3 Nexus interni


  • 4 Notae


  • 5 Nexus externi





Structura et functio cordis |


Cor a pericardio circumdatum est. Interior paries cordis, quae dicitur endocardium, a cellulis similibus cellularum parietum vasorum sanguineorum constituitur. Crassima pars cordis a texto musculari constituta, quae palpitationem cordis efficit, myocardium dicitur.


Sanguis in corde hominis quattuor cava transit. In parte cordis dextra sanguis e corpore reversus exigua pressione in pulmones, in parte sinstra sanguis pulmones transgressus alta pressione in corpus expellitur. Utrumque atrium sanguinem e corpore aut e pulmonis colligit et ad ventriculum adiacentem ducit, et uterque ventriculus sanguinem ex atrio colligit et in pulmones aut corpus eicit. Valvulae cordis se aperiendo et claudendo refluxum sanguinis in cavum iam transgressum impediunt[1].




Partes cordis et structurae eo coniunctae



























































Numerus
imaginis
structura
1
Vena cava superior
2 Truncus pulmonalis
3
Venae pulmonares
4
Valvula bicuspidalis
5 Valvula aortae
6
Ventriculus sinister
7 Ventriculus dexter
8
Atrium sinistrum
9 Atrium dextrum
10
Aorta
11 Valvula pulmonalis
12 Valvula tricuspidalis
13
Vena cava inferior


Arteriae coronariae |




Synopsis arteriarum coronariarum


Crystal 128 up.pngCommentatio principalis: Arteriae coronariae


Arteriae cordis propriae sunt duae arteriae coronariae, quae immediate supra valvam aortae oritur: arteriae coronariae dextra et sinistra.



Morbi cordis |




Conservatum hominis cor, quod vulnus a glandula sclopeti effectum monstrat


Gravis morbus cordis est infarctus. Ille crebra causa mortis in civitatibus opulentibus est, nam obesitas et pigritia in motione eum favent. Alii cordis morbi sunt, per exemplum, insufficientia cordis, arrhythmiae dysrhythmiaeque, endocarditis, pericarditis, foramen ovale apertum.



Diagnosis morbis cardiologici |


In quaerendis morbis cordis anamnesis (narratio aegroti vel hominum aliorum de casu) et exploratio cardiologica sicuti corporis reliquique sanguinis et electrocardiographia et actio imaginaria cardiologica peragantur.


Nexus interni




  • Cor Langendorff;


  • Physiologiam;

  • Systema conducens electricitatem cordis



Notae |




  1. Schiebler,H . et Schmidt, W. (editores) (1983). Lehrbuch der gesamten Anatomie des Menschen. Ed. 3. Berolini, Heidelbergae, Novi Eboraci, Tokii: Springer-Verlag



Nexus externi |







Commons-logo.svg

Vicimedia Communia plura habent quae ad cor spectant.



  • eMedicine: Anatomia chirurgica cordis

  • De corde


.mw-parser-output .stipula{padding:3px;background:#F7F8FF;border:1px solid grey;margin:auto}.mw-parser-output .stipula td.cell1{background:transparent;color:white}




stipula

Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!


De corde


Arteriae coronariae • Atria cordis • Endocardium • Myocardium • Pericardium • Valvulae cordis • Ventriculi cordis











Popular posts from this blog

Liquibase includeAll doesn't find base path

How to use setInterval in EJS file?

Petrus Granier-Deferre