Carolus II (rex Angliae)




Carolus II (Anglice Charles II; 29 Maii 1630 - 6 Februarii 1685; natus mortuusque Londinii) fuit rex Angliae, Scotiae et Hiberniae a 30 Ianuarii 1649 usque ad mortem. Carolus filius natu maximus Caroli I regis Angliae et Henriettae Mariae reginae erat. Quamquam se nominabat Principem Cambriae, numquam attributum ei est nomen illud, quod bellum civile (quid coepit 1642) fuit in pueritia sua. Tempore hoc pater 30 Ianuarii 1649 carnificatus. Sic Carolo II iam 1646 fugendum fuit Galliam.


Carolus annos per paucos vivebat oppido Hagae cum aliis partibus familiae. Paulo post patrem mortuum, 5 Februarii 1649, Edimburgi nominatus Scotiae rex, potestas data ei thronum Scotiae ascendere, si libertatem religionis daret Scoticos Presbyterianos. 23 Iunii 1650 statim post adventum in Scotia fecit hoc. Sed die 3 Septembris 1650 Oliver Cromwell Dominus Protector Rei Publicae Angliae apud Dunbar oppidum exercitum Scotorum duce Carolo II et Scotiae vicit. Tamen 1 Ianuarii 1651 apud Sconam coronatus Scotiae rex. Scotia tam adiutus est, ut posset offendere Angliae Dominum Protectorem Olivarium Cromwellem.


Proelio apud Vigorniam acto Carolus II 1651 victus; tantum occultatus quercu cavo postea potuit in continentem fugere.




Carolus II; Angliae et Hiberniae et Scotiae rex


Manebat terra aliena vitam agens effrenatusam et, si credes rumoribus, gignens 350 infantes nothos, inter quos etiam erat serior Comes Iacobus Monemutae (natus 1649), quem genuit cum Valense nobili Lucia Waltere, quam clam nupsisse traditur.


Carolus tantum 1660 Olivario Cromwelle mortuo rediit Angliam. Parlamentum declaravit iam 8 Maii 1660 eum esse regem, quamquam Angliam tantum 23 Maii intravit et Londinium pervenit 29 Maii. Angliae thronum eodem die ascendit. 23 Aprilis 1661 coronatus est. Renovatio monarchiae facta est tempus pensissimum Angliae etiam comitatum exaedificatione Londinii post pestem anni 1665 et post incendium anni 1666.


Primis annis Carolo regente consulator eius erat Eduardus Hydus, quem 1661 reddidit Ducem Clarendonis. Clarendon eodem tempore erat vitricus fratris natu minoris Caroli II, Comitis Eboraci. 1667 Clarendon post clades passas in pugna contra Bataviam missus exilium.


Carolus II Parlamentum 24 Ianuarii 1679 dissolvit.


Carolus amplius habuit amatas, clarissima quarum fuit mima Nella Gwyn. 31 Maii 1662 nupsit Catharinae de Braganza, principi muliebri Portugalliae, sed matrimonium manebat sine infantibus, ut clarum non esset, qui Caroli successor esse deberet. Problema auxit, cum mortuus esset. Successor eius tum factus est frater natu minor Iacobus II Angliae et Iacobus VII Scotiae.


Paene omnes infantes nothos affecti sunt positionibus summis.


Carolus patrem excellavit quod attinet ad Parlamentum tractandum, et regno suo natae sunt factiones quae Whig et Tory dicuntur. Artium patronus, minus restringens, agnominatus est the Merry Monarch, hoc est "Rex Hilaris." Moriens conversus ad Catholicismum, illius religionis primus erat qui Angliam regerat ex tempore Mariae I mortuae, nempe 1558.


Civitas Carolina Meridionalis et urbs sua Carolopolis in mundo novo pro eo nominatus fuerunt.



Nexus externus |







Commons-logo.svg

Vicimedia Communia plura habent quae ad Carolo II spectant.






Antecessor:
Richardus Cromwell (Angliae Protector)

Index Regum Britanniae
Successor:
Iacobus II



Popular posts from this blog

Liquibase includeAll doesn't find base path

How to use setInterval in EJS file?

Petrus Granier-Deferre