Informatio






Notae ASCII quibus verbum "Wikipedia" systemate binario numeri scribitur. Hoc systemate binario omnes informationes apud computatra scribuntur.


Informatio sensu latissimo in philosophia, scientia, ingeniaria et specialiter informatica plerumque dicitur omnis res data quae ab intellectu elaborata exhibita est. Complectitur


  • res ipsas ab experientia receptas

et omnia quae necesse sunt ut homines rebus datis uti possint:



  • ordinationem harum rerum,

  • existimationem et analysim harum rerum,

  • theorias et rationes quibus hae existimationes fieri possint.


Res ab experientia receptae plerumque dignoscuntur in




  • data verificanda et


  • facta quae iam verificata sunt.


Theoriam informationis Claude Elwood Shannon instituit.


In re militari, informatio ab intelligentia sic dignoscitur: intellegentia complectitur informationem, modos quibus hae informationes obtineantur, et consilia specialia ab hac informatione derivata.


In re biologica, informatio genetica in genis conservata et propagata species distinguit alteras ex alteris.


In re informatica, informatio plerumque dicitur omne datum mutabile quod fasciculo et memoria computatralis scribitur vel quod ab apparatu de re circumiecta datur. Informationis technologia est scientia vel potius technologia datorum conservationis, transmissionis, generaliter tractationis, praecipue per computatra.



Bibliographia |



  • Shannon, Claude. The Mathematical Theory of Communication. Urbanae: University of Illinois Press, 1949.

  • Soni, Jimmy, et Rob Goodman. A Mind at Play: How Claude Shannon Invented the Information Age. Novi Eboraci: Simon & Schuster, 2017.



Nexus Externi |




  • Cursus scholasticus e MIT de theoria mathematica informationis (anglice)


  • Théories de l'information apud Interstices (francogallice)









Popular posts from this blog

Liquibase includeAll doesn't find base path

How to use setInterval in EJS file?

Petrus Granier-Deferre