Gaius Iulius Caesar






Wikidata-logo.svg Gaius Iulius Caesar

Res apud Vicidata repertae:

Gaius Iulius Caesar: imago




Nativitas: 100 BCE; Roma
Obitus: Martius 44 BCE; Roma, Theatrum Pompeium
Patria: Roma antiqua

Officium



Officium: Ancient Roman senator, Roman dictator, Quaestor, Aedilis, consul
Munus: Politicus, Scriptor, augur, Orator, memoirist, military officer, ruler, Rerum gestarum scriptor, military personnel




Consociatio



Factio: Populares




Familia



Genitores: Gaius Iulius Caesar; Aurelia
Coniunx: Cornelia, Pompeia, Calpurnia
Proles: Iulia, Caesarion, Augustus
Familia: Julii Caesares, Gens Iulia, Domus Iulio-Claudia




Gaius Iulius Gaii filius Gaii nepos Caesar Imperator, ab anno 42 a.C.n. Divus Iulius (natus Romae ex stirpe patricia die 13 Iulii 100 a.C.n.; ibidem mortuus 15 Martii 44 a.C.n.), fuit vir publicus, consul, dux exercitus, dictator in perpetuum,[1]orator, poeta, insignis scriptor prosae Latinae. Partes maximi momenti egit in casibus, quibus Res Publica Romana in Imperium Romanum transmutata est. Triumviratu cum Crasso et Pompeio, praestantissimis civibus, constituto ab anno 60 a.C.n. per aliquot annos apud Romanos plurimum valuit, quamvis ei potestatem per rationes populares accumulanti senatores, qui optimatibus favebant, videlicet Cato Minor, Cicero, et alii, opponebant. Victa Gallia in potestatemque populi Romani redacta, Caesar imperium Romanum ad Oceanum Britannicum et Rhenum extendit et ipse primus dux Romanus hunc ponte exstructo, illud navibus transgressus est.




Index






  • 1 Vita


    • 1.1 De iuventute


    • 1.2 Cursus honorum


    • 1.3 Triumviratus Primus et Bellum Gallicum


    • 1.4 Bellum civile


    • 1.5 Post bellum


    • 1.6 Parricidium




  • 2 Caesar imperator


  • 3 Caesar hospes et celebrator


  • 4 Caesar litteratus


  • 5 Matrimonia et progenies Caesaris


  • 6 Annales vitae Caesaris


  • 7 Fontes de vita C. Iulii Caesaris praecipui


  • 8 Notae


  • 9 Bibliographia


  • 10 Nexus externi





Vita |



De iuventute |


Caesar Romae ex gente Iulia natus est die 13 mensis Quintilis anno 654 a.u.c. (13 Iulii 100 a.C.n.), familia patricia praeclara; gens enim Iulia originem et nomen ab Iulo filio Aeneae filii Veneris ductum praetendit. Pater Gaius Iulius Caesar anno 92 a.C.n. praetor fuerat; matri nomen fuit Aurelia. Avunculus Gaius Marius consulatu eodem ipso anno functus est quo Caesar natus est.


Iulii Caesares, quamvis patriciae gentis satis nobilis essent, non inter divites Romanos numerabantur. Usque ad aetatem patris praetoris, quem supra memoravimus, nullus eorum umquam aliquid dignitatis consecutus erat. Amita nupserat Mario, duci et emendatori exercitus, qui in Senatu factioni populari praefuit. Cuius fautor potentissimus Lucius Cornelius Cinna Caesari Corneliam filiam in matrimonium dederat.





Gaius Marius, avunculus Caesaris.





Lucius Cornelius Sulla.


Supremo quidem vitae Marii die properante (anno 86), bellum civile inter Marium Sullamque exorsum est. Sic Sulla, bello civili feliciter gesto, anno 86 Caesari ut Corneliae nuntium mitteret imperavit. Caesar recusavit et providenter Romam clam fugit. Interventu modo familiae amicorumque suorum a proscriptione et morte servatus est. Caesar tamen in Asiam Ciliciamque sese contulit. Inter haec bella, stipendia duce Lucio Licinio Lucullo meruit, et in multis pugnis emeruit. Anno 81, in Bithynia ad instruendam classem missus est. Quam rem ita prospere gessit, ut Romae adversarii increbrescerent, qui eum cinaedum Nicomedis regis fuisse probri causa iactarent. Apud Suetonium, orator Curio Caesarem "omnium mulierum virum et omnium virorum mulierem" appellavit.


Rursum Romae anno 78, mortuo Sulla, Caesar cursum honorum iniit. Nobilis quidem lucidam puramque ob eloquentiam, nec non propter insimulationem proconsulum infamium erat. Ut qui perfectioni in dicendo potissimum studebat, Caesar Rhodum ut doctrinis rationibusque Apollonii Molonis ornaretur profectus est, sed in itinere a piratis qui pretium viginti talentorum exegerunt captus est. Eos derisit, admonens ut rogarent quinquaginta. Pecunia redemptionis collecta, Caesar post duodequadraginta dies liberatus est. Simul atque liberatus est, classem sibi comparavit, piratasque captos crucibus suffixit.



Cursus honorum |


Anno 69, et uxor Cornelia, cum pareret, et amita Iulia mortuae sunt. Caesar ipse eas in rostris conlaudavit. Inter laudationes, Caesar comites Sullae insectatus est, qui accusaverunt eum quaesturae petitionis. Eodem anno, Caesar quaesturam meruit, et ad Hispaniam Ulteriorem adsignatus est.


Caesar, cum Romam rediret, aedilis curilis anno 65 factus est. Inter officia, quae magistratui subeunda essent, erat et adparatio ludorum, qui in Circo Maximo quotannis habebantur. Pecuniis publicis circumscriptis, Caesar ut ludos quam splendidissimos daret se decoxit, contrahens aes alienum amplius quam centum talentorum aureorum. Aes alienum futurum cursum honorum suum impendit.


Boni eventus tamen aedilitatis suae ad pontificatum anno 63 tetenderunt. Non solum nova domus (Domus Publica) in Foro, sed etiam cura sacrorum, religionum et custodiae virginum Vestalium ei concessa est. Pontificatu ineunte, Caesaris opprobrium erumpit. Mortua uxore Cornelia, in matrimonium Pompeiam, neptem Sullae, duxerat. Praestitit Pompeia diem festum Bonae Deae, qui dies muliebris habebatur et sanctissimus. Illo autem anno, Publius Clodius Pulcher diem festum mutata veste celebravit. Nefas erat, et Caesar nuntium Pompeiae misit. Caesar ipse fassus est Pompeiam innocentem fuisse, sed censuit uxori suspicionem superandam esse.


Annus 63 et Caesari et rei publicae fuit imprimis gravis nec non laboriosus. Cicerone consule, (cuius ob industriam vigilantiamque tristissimam perniciem a Re Publica aversam esse plurimis monumentis constat) Caesar ab Curia Centuriata praetor urbanus creatus erat. Coniuratio Catilinae, qui magistratus electos perdere voluit, patefacta est. Catilina, nobili genere natus, cum repulsus esset in consulatu petendo, pestis immanis, incendia caedesque Urbi cunctaeque Rei Publicae minatus est, ad seque homines quidem perditissimos et imprimis nefarios addixit. Cum senatus haberetur frequens a.d. IX Non. Dec., sententiam quisque patrum conscriptorum rogatus est quomodo poenam rei darent et quo denique supplicio afficerentur. Caesar acriter adversatus est iis qui ad supplicium extremum reos ducendos censerent (quorum et Cicero fuit), sed in Senatu ab Catone minore frustratus est. Insimulatus quoque est Caesar conscientiae sceleris, nihilominus proconsul Hispaniae Ulterioris anno 61 electus est.



Triumviratus Primus et Bellum Gallicum |


Anno 59, Caesar consul cum inimico suo Marco Calpurnio Bibulo electus est. Bibulus, amicus Catonis et optimatum, consulatui protinus abiit ut auguratus sit; Caesari autem solum agere licuit, sed mox socios insperatos ab inimicis suis invenit.


Eodem tempore, dux primus Gnaeus Pompeius Magnus a Senatu ut ei fundos pro militibus suis daret petebat. Consularis Marcus Licinius Crassus, ut fama est divitissimus Romae, imperium contra Parthos ab Senatu obtinere conabatur. Caesar pecunia Crassi et auctoritate Pompeii egit; sic societas creata est. Ut societatem firmarent, Pompeius Iuliam, filiam Caesaris, in matrimonium duxit.


Postero anno, Caesari proconsulatus in Gallia Illyriaque quinque annos datus est. Suscepit anno 58 bellum Gallicum, in quo tota Gallia et Germaniae pars Romanae factae sunt. Inter legatos fuerunt Lucius Iulius Caesar (consobrinus suus), Marcus Antonius, et Quintus Tullius Cicero (oratoris frater). Caesar bellum contra gentes varias gerens, Helvetios, Belgas, Nervios, et Venetos devicit. Anno 55, Britanniam infeliciter invadere conabatur. Anno 52, Gallos sub Vercingetorige in proelio ad Alesiam vicit. Apud Plutarchum, Gallia capta, octoginta oppida et trecentae gentes victae, et decies centena milia virorum in servitium vendita sunt. Ter decies centena milia virorum in proeliis ceciderunt (nota bene: historici antiqui numeros huius generis saepe valde auxerunt). Caesar narrationem harum expeditionum in commentariis De Bello Gallico scripsit.


Caesar tamen invisus Romae mansit. Optimates suspicati sunt eum gloriae cupidum esse et velle rex fieri, sed anno 55, Pompeius Crassusque consules electi sunt, et proconsulatum Caesaris amplius quinque annos renovaverunt. Sic fuit ultimus primi triumvirati actus. Anno 54, Iulia, uxore Pompeii, in partu mortua, anno proximo Crassus in Parthia cecidit. Pompeius erga optimates movere coepit, et in matrimonium duxit Corneliam Metellam, filiam Caecilii Metelli, inimici Caesaris.




Gaius Iulius Caesar, in Museo Archaeologico Nationali Neapoli.



Bellum civile |


Anno 50, Pompeius ei pro consule exeunti ut Romam rediret et copias dimitteret imperavit. Senatus praeterea ei consulatum secundum in absentia petere interdixit. Caesar cognovit se accusatum iri si Romam sine immunitate consulari aut viribus legionum rediisset. Senatum prohibuit quin pararet, fines Italiae per Rubiconem 10 Ianuarii anno 49 traiciendo, dicens, ut Suetonius[2] et Plutarchus[3] referunt, "iacta alea est" vel "iacta alea esto."


Optimates, a Metello et Catone minore ducti, Roma fugerunt, nescientes Caesarem secum solum unam ex legionibus habuisse. Caesar infeliciter Pompeium usque ad Brundisium insecutus est, sperans fore ut amicitiam mederi possit. Pompeio e manibus elapso, Caesar in Hispaniam victis legatis Pompeii progressus est. Deinde Graeciam adiit ubi 10 Iulii 48 a Pompeio in proelio apud Dyrrhachium victus est, sed eodem anno quamvis Pompeius exercitum maiorem habuisset Caesar eum ad Pharsalum pervicit. Pompeius igitur Aegyptum fugatus, a legato Pharaonis Ptolemaei necatus est.





Cleopatra.


Romae Caesar dictator cum Marco Antonio magistro equitum factus est. Undecim diebus, et dictatura abdicata, cum Publio Servilio Vatia Isaurico consul iterum electus est. Caesar ad Alexandriam Pompeium insecutus est, nesciens eum mortuum esse, sed ibi imprudenter bello civili inter Ptolemaeum Cleopatramque inligatus est. Caesar Cleopatrae favebat, fortasse propter necem Pompeii, cuius caput Caesari ab cubiculario Ptolemaei oblatum est. Ptolemaeo victo, Cleopatra pharao facta est, et cum Caesare Ptolemaeum Caesarem (Caesarion) peperit.


Anno 47, Caesar ad orientem victum Pharnacem Ponticum profectus est. Post regem in proelio ad Zelam victum, victoria verbis praeclaris veni, vidi, vici celebrata est. Inde ad Africam perrexit ubi pugnatum contra fautores Pompeii ad Thapsum est. Uterque Metellus et Cato necati sunt. Filii Pompeii tamen Gnaeus Pompeius et Sextus Pompeius in Hispaniam fugerunt, sed Caesar etiam eos ad Mundam anno 45 vicit. Hoc tempore, Caesar consul tertium et quartum annis 46 et 45 electus est. Collega suus anno 46 Marcus Aemilius Lepidus erat sed anno 45 Caesar solus magistratum tenuit.



Post bellum |


Ex oriente reditus, Caesar protinus societatem administrationemque emendare coepit. Annonam suppeditatam anguste moderatus est et quibus frumentum privatum praebere poterant ne publicum emerent interdixit. Civitatem incolis Galliae Cisalpinae donavit. In animo praedia veteranis distribuere et colonias veteranas condere habuit. Fastos refecit, instituens annum trecentorum sexaginta quinque dierum cum anno bissextili quinto quoque anno; quo facto, anno 46 quadringenti quadraginta quinque dies fuerunt.


Romam reditus, honores magis magisque magnificos e Senatu accipiebat. Apud Plutarchum tantum honores noluit sed etiam ingratus videri noluit. Dignitas "Pater Patriae" ei data est, et potestas insignia triumphalia ferre factus est. Mensis Quintilis Iulius nominatus est. Dictator decem deinceps annos etiam praefectus morum creatus est.


Anno 44, Caesar consul quintus cum Marco Antonio creatus est. Deinde dictatore perpetuo creato caligas rubras regum Albae Longae, de quibus pervenit, ferre coepit. Mense Februario Antonius flamen et diadema, signum Graecum regni, obtulit, et cum Caesar id recusaverit tamen in dubium Caesar, ne rex Romanus fieri vellet vocatur.



Parricidium |





C. Caesaris protome "viridis" Berolini servata.


Curia Hostilia iampridem deflagrata, Caesar Senatum in Theatro Pompeio ad Capitolium convenire invitavit Idibus Martiis anno 709 a.u.c.[4] (die 15 Martii 44 a.C.n.). Eadem die dum Senatus conveniebat, Caesar ab aliis ex Senatoribus qui se liberatores vocaverunt percussus est. Liberatores petiverunt se rem publicam ab ambitione Caesaris conservare. Inter percussores, quorum multorum cursum honorum Caesar provexerat, insigniter fuerunt Gaius Trebonius, Gaius Cassius Longinus, Decimus Iunius Brutus, Marcus Iunius Brutus. Caesar, viginti tria vulnera sustinens, ad pedem monumenti Pompeii cecidit. Verba ultima secundum nonnullos Graece Marco Bruto dixit, "καὶ σύ, τέκνον;", Latine vel "Tu quoque, fili mi!" vel "Et tu, Brute?"


Paullo post mortem stella crinita in caelo visa est quae nomina "sidus Iulium" et "Caesaris astrum" apud poetas recepit. Violens Caesaris nex effecit ut Romae aliquanta inquies esset. Nova bella civilia eruperunt, quorum primum inter Decimum Brutum et Marcum Antonium effecit ut Antonius, Lepidus, et Gaius Octavius, filius Caesaris adoptatus, triumviratum secundum creaverint. Hic triumviratus primum Caesarem inter deos rettulit, hostes proscripsit, et bellum civile secundum contra Brutum Cassiumque gessit, quos Antonius Octavianusque in proelio Philippensi vicerunt. Deinde tertium bellum civile inter Octavianum et Antonium Cleopatramque erumpit, quo in bello, Antonius et Cleopatra ante Actium anno 31 victi sunt.



Caesar imperator |




Signum Iulii Caesaris Romae positum.


Caesar dux illustris esse habetur exaequatus cum Alexandro Magno et Napoleone. Etsi clades nonnumquam acciperet, exempli gratia proelii Gergoviae per bellum Gallicum et Dyrrhachii in bello civili, victoria Alesiae, fuga exercitus maioris Pompeii ad Pharsalum, et exitio exercitus Pharnacis ad Zelam, suus splendor militaris illustratus est. Caesar bellum in aliquo agro et aliqua tempestate feliciter gessit, propter modestiam diligentem legionum, quorum in proverbium admiratio erga Caesarem venit. Pedites et equites sui eximii sunt, et tormentis formidabilibus frequenter usus est. Exercitus munitionis et decursi peritus erat. Copiae nonnumquam iter quadraginta milia passuum per diem fecerunt.


Caesar aliquot legiones conscripsit: Legio I Germanica, Legio III Gallica, Legio IV Macedonica, Legio V Alaudae, Legio VI Ferrata, Legio VII Claudia, Legio VIII Augusta, Legio IX Hispana, Legio X Gemina, Legio XI Claudia, Legio XII Fulminata, et Legio XIII Gemina. Legionem X Geminam maxime diligit.



Caesar hospes et celebrator |



Unam legis e paginis de

historia Franciae

disserentibus



Eugène Delacroix - La liberté guidant le peuple.jpg



Gallia praeromana



  • Gallia

  • Gaius Iulius Caesar





Gallia Romana



  • Imperium Galliarum

  • Migrationes Europaeae populorum et gentium





Merovingi et Carolingi



  • Franci

  • Carolus Magnus

  • Renovatio Carolingiana

  • Viccingi





Regnum mediaevale



  • Reges Franciae

  • Expeditio sacra

  • Expeditio sacra in Albigenses

  • Bellum Centum Annorum

  • Ioanna Arcensis





Regnum recentius



  • Edictum Namnetense

  • Iulius Mazarinus

  • Ludovicus XIV





Res novae Francicae



  • Res novae Francicae

  • Index historicus praefecturarum Franciae

  • Napoleo I





Saeculum XIX



  • Secundum Imperium Francicum

  • Commune Parisiorum anni 1871

  • Tertia Res Publica





Saeculum XX



  • Primum bellum mundanum

  • Secundum bellum mundanum

  • Regimen Vippiacense

  • Carolus de Gaulle

  • Series de Francia hodierna




Vide etiam
Opus rerum politicarum Franciae



Gaius Caesar conviva fuit (nec "rex sacrorum"; nomen enim huius e textu caret) anno 70 a.C.n. quo tempore cena aditialis Lucio Lentulo Nigro flamine Martiali data est. Aedilis anno 65 a.C.n. munera obtulit sic enumerata: "Venationes . . . ludosque et cum collega et separatim edidit, quo factum est, ut communium quoque inpensarum solus gratiam caperet. . . . Adiecit insuper Caesar etiam gladiatorium munus, sed aliquanto paucioribus quam destinaverat paribus; nam cum multiplici undique familia conparata inimicos exterruisset, cautum est de numero gladiatorum, quo ne maiorem cuiquam habere Romae liceret".[5]Triumphi Caesaris quinque, quos post bella civilia gessa Romae annis 46 et 45 a.C.n. celebravit, a Suetonio, Plutarcho, Appiano et Dione Cassio describuntur. Eodem tempore "munus populi epulumque pronuntiavit in filiae memoriam", scilicet Iuliae Pompeii Magni uxoris, iam octo vel novem annos mortuae.[6] Aliae cenae a Plutarcho narrantur, eam scilicet quam ante Rubiconem transitam celebraverit,[7]eamque quam ad conciliandum obtulerit Cleopatrae fratrique Ptolemaeo; hanc etiam Lucanus longius describit.[8]



Caesar litteratus |


Per vitam suam, Caesar unus ex elegantissimis oratoribus scriptoribusque Romanis videbatur. Eius rhetoricam stilumque Cicero saepe laudabat. Praeclarissima ex operibus adhuc servatis sunt commentarii de bello Gallico in libros septem divisi (quos Aulus Hirtius libro octavo addito perfecit) et commentarii de bello civili in libros tres ordinati. Etiam orationem pro funere amitae Iuliae, grammaticumque tractatum De analogia, et Anticatones libros contra Catonem minorem, scripsit. Alia opera Caesari adsignata, de quorum verumtamen auctoritate et dubitatur et dubitandum, sunt de bello Hispaniensi, de bello Africo, et de bello Alexandrino.[9] Fragmenta nonnulla orationum Caesaris servantur,[10] sed aliorum operum perpauca. Scripta iuvenilia quaedam Caesaris, quae usque ad tempus Augusti servata erant, iussu huius e bibliothecis exclusa sunt[11] et omnino deperdita. De commentariis a Caesare scriptis, sic M. Cicero iudicavit: "Nudi . . . sunt, recti et venusti, omni ornatu orationis tamquam veste detracta. Sed dum voluit alios habere parata, unde sumerent qui vellent scribere historiam, ineptis gratum fortasse fecit, qui volent illa calamistris inurere: sanos quidem homines a scribendo deterruit; nihil est enim in historia pura et inlustri brevitate dulcius."[12]



Opera C. Iulii Caesaris









Protome Berolinensis
Opera servata: De bello Gallico · De bello civili · "O Dimidiate Menander" (epigramma)

Opera deperdita: De analogia · Anticatones · Orationes · Iter (carmen) · Laudes Herculis (iuvenile) · Oedipus (tragoedia iuvenilis) · Dicta collectanea (iuvenile)


Opera aliis attribuenda: De bello Gallico lib. VIII (ab A. Hirtio perfectus) · "Bellum Hispaniense" · "Bellum Africum" · "Bellum Alexandrinum"




Matrimonia et progenies Caesaris |


De matrimonio Gaii Iulii Caesaris primo cum Cornelia Cinnae filia, quod ut rumperet Sulla Felix frustra imperavit, supra narratur. E Cornelia filiam genuit Iuliam, anno 83/82 natam, quam Cn. Pompeius Magnus in matrimonium duxit anno 59 quo tempore is cum Caesare et M. Licinio Crasso primum triumviratum constituit. Cornelia filiam Iuliam, anno 83/82 natam, et filium, mortuum natu, Caesari peperit; anno 69 seu 68 mortem obiit.[13] Iulia, filia Caesaris et Corneliae, anno 54 sine prole mortua est.


Cornelia nuper mortua, Caesar anno 68 seu 67 Pompeiam, filiam Q. Pompei Rufi, in matrimonium duxit. Anno 62 a.C.n. repudiavit ob adulterio P. Clodii Pulchri suspecto, qui in sacris Bonae Deae furtim irruperat.[14] "Caesar quidem vocatus testimonium adversus Clodium non dixit, seque uxorem pro adultera habere negavit, repudiasse autem eam, quod Caesaris coniugium non facto modo turpi, sed etiam fama sinistra vacare debeat."[15]


Matrimonio tertio anno 59 a.C.n. Calpurniam duxit dum consul meret, videlicet ut adfinitatem ac societatem cum potenti familia Calpurniorum Pisonum iniret; Calpurnia enim filia erat L. Calpurni Pisonis consulis anno insequenti.[16] Ex ea nec filios nec filias genuit. Anno 52 Pompeiam, filiam Gnaei Pompeii Magni, in matrimonium frustra petivit, Fausto Sulla destinatam.[17]


Anno 48 in amorem cum Cleopatra VII Aegypti regina intravit, quae eo peperit anno 47 filium Caesarionem communiter nuncupatum, nomine proprio Ptolemaeum Caesarem.


Filio legitimo carente, Caesar anno 44 necatus est. Testamento suo, C. Octavium, nepotem Iuliae sororis, adoptavit, qui hereditatem patronatumque Gaii Caesaris adsumpsit, nomenque Gaium Iulium Caesarem Octavianum abhinc gessit. Anno 30, Cleopatra devicta et nuper mortua, ille suadente Ario Didymo philosopho (qui verbis Homericis mutatis οὐκ ἀγαθὸν πολυκαισαρίη, scil. 'Haud oportet multos Caesares esse' usus est) Caesarionem fratrem nothum interfici iussit.[18] Ex ea adoptione Caesar fuit pater Octaviani (Augusti principis), avus Tiberii (quem Augustus vicissim adoptaverit), proavus Claudii, abavus C. Caligulae et Neronis: hic anno 68 p.C.n. sua manu mortuus est. "Progenies Caesarum in Nerone deficit," ait Suetonius auctor de vita Caesarum.[19]



Annales vitae Caesaris |



  • Anno 100 aut 102 – Gaius Iulius Caesar Romae natus est

  • Anno 84 – In primo coniugio, duxit in matrimonium Corneliam Cinnae

  • Anno 81 – Caesar in Asiam venit sub M. Thermo

  • Anno 68 – Cornelia mortua est; Quaestor in Hispania factus est

  • Anno 63 – Creatus est pontifex maximus; in secundo coniugio, duxit in matrimonium Pompeiam, postea fecit devortium ei

  • Anno 62 – Praetor

  • Anno 59 – Primus consulatus; in tertio coniugio, duxit in matrimonium Calpurniam Pisonis

  • Anno 58 – Proconsul Galliae Transalpinae ac Cisalpinae Dalmatiaeque.

  • Anno 49 – Bellum civile coepit

  • Anno 48 – Prima dictatura; secundus consulatus

  • Anno 46 – Secunda dictatura

  • Anno 44 –

    • Creatus est dictator perpetuo

    • Insidiis interfectus est



  • Anno 42 – Consecratus est Divus Iulius



Fontes de vita C. Iulii Caesaris praecipui |




C. Iulii Caesaris quae extant,? 1678




  • Appianus, Bella Civilia lib. 13 Versio

  • Gaius Iulius Caesar, De Bello Gallico, De Bello Civili cum aliorum supplementis Textus


  • Marcus Tullius Cicero, Epistulae ad familiares Textus, Epistulae ad Atticum Textus


  • Cassius Dio, Historia Romana lib. 37–44 Versio


  • Plutarchus, Vitae parallelae "Vita Iulii Caesaris" Versio, "Vita Ciceronis" Versio, "Vita Marci Antonii" Versio


  • Suetonius, De vita Caesarum "Divus Iulius" Textus



Notae |




  1. Fasti Capitolini: "[C[aius] Iulius C[ai] f[ilius] C[ai] n[epos] Caesar in perpetuum dict[ator] ] / [rei gerundae causa]." Fasti Amiternini: "[C[aius] Iulius Ca]esar dict(ator) [in p]erpetuum/ [bellu]m civil(e) Mutine(n)se / cum M(arco) [A]ntonio." Titus Livius, Periochae CXVI: "Et cum plurimi maximique honores a senatu decreti essent (inter quos . . . dictator in perpetuum esset )."


  2. Suetonius, De vita Caesarum, "Divus Iulius," 32.


  3. Plutarchus, "Vita Iulii Caesaris", 32 et alibi.


  4. "Anno urbis septingentesimo fere ac nono": Eutropius, Breviarium 7.1 (urbs enim die 21 Aprilis condita est). Scriptores autem recentiores alii 709, alii 710 habent.


  5. Suetonius, "Divus Iulius," 10.


  6. Suetonius, "Divus Iulius," 26.2.


  7. Plutarchus, "Vita Iulii Caesaris," 32.4-5.


  8. Plutarchus, "Vita Iulii Caesaris" 49.4-5; Lucanus, Pharsalia, 10.136 ff.


  9. "Reliquit et rerum suarum commentarios Gallici civilisque belli Pompeiani. Nam Alexandrini Africique et Hispaniensis incertus auctor est: alii Oppium putant, alii Hirtium, qui etiam Gallici belli novissimum imperfectumque librum suppleuerit." Suetonius, De vita Caesarum, "Divus Iulius," 56.


  10. Fragmenta orationum.


  11. Suetonius, De vita Caesarum, "Divus Iulius," 56.


  12. Cicero, Brutus, 262.


  13. Plutarchus, "Vita Iulii Caesaris" 1, 5; Suetonius, De vita Caesarum, "Divus Iulius," 1, 5, 6; Velleius Paterculus, Historiae, 2.41.


  14. Plutarchus, "Vita Iulii Caesaris" 5.3; Suetonius, De vita Caesarum "Divus Iulius," 6, 74.


  15. Plutarchus, "Vita Ciceronis," 29.9 (versio Latina Gulielmi Xylandri: vide hic).


  16. Suetonius, De vita Caesarum "Divus Iulius" 21; Plutarchus, "Vita Iulii Caesaris" 14.8, "Vita Pompei," 47.10.


  17. Suetonius, De vita Caesarum, "Divus Iulius," 27.1.


  18. Plutarchus, Vita Marci Antonii, 81.


  19. Suetonius, De vita Caesarum, "Galba," 1; Ronaldus Syme in Hermes 109 (1981), pp. 105–117.



Bibliographia |


Bibliographica et encyclopaedica



  • Iohannes Albertus Fabricius, Bibliotheca Latina (Hamburgi: Schillerus, 1712) textus pp. 156–177.


  • Carcopino, Jérôme. 1936. César. Lutetiae: Presses universitaires de France.

  • Gesche, Helga. 1976. Caesar. Erträge der Forschung, 51. Wissenschaftliche Buchgesellschaft, Darmstadt. ISBN 3-534-05333-8.

  • Griffin, Miriam, ed., 2009. A Companion to Julius Caesar. Opera antiquiora. Oxoniae: Blackwell.

  • Gelzer, Matthias. 1921. Caesar: Der Politiker und Staatsmann. Editio recentior, 1983 (Paginae selectae versionis Anglicae apud Google Books)


Opera recentiora generalia


  • Baltrusch, Ernst, ed. 2007. Caesar. Neue Wege der Forschung. Wissenschaftliche Darmstadt: Buchgesellschaft. ISBN 978-3-534-20111-2.

  • Canfora, Luciano. 1999. Giulio Cesare: Il dittattore democratico. Bari: Laterza. ISBN 88-420-5739-8.

  • Dahlheim, Werner. 2005. Julius Caesar: Die Ehre des Kriegers und die Not des Staates. Paderborn: Schöningh. ISBN 3-506-71981-5.

  • Fraschetti, Augusto. 2005. Giulio Cesare. Bari, Laterza. ISBN 88-420-7633-3.

  • Freeman, Philip. 2008. Julius Caesar. Novi Eboraci: Simon and Schuster. ISBN 0-7432-8953-6.

  • Fuller, J. F. C. 1965. Julius Caesar: Man, Soldier, and Tyrant. Novi Brunsvici: Rutgers University Press.

  • Goldsworthy, Adrian. 2006. Caesar. Londinii: Weidenfeld & Nicolson; Portu Novo: Yale University Press. ISBN 0-297-84620-5 ISBN 0-300-12048-6.

  • Jehne, Martin. 2008. Caesar. 4a ed. Monaci: C. H. Beck. ISBN 978-3-406-41044-4.

  • Le Bohec, Yann. 1994. César. Que sais-je? 1049. Lutetiae: PUF.

  • Meier, Christian. 1997. Caesar. Ed. 4a Monaci: DTV. ISBN 3-423-30593-2.

  • Piquero, Javier Cabrero. 2004. Julio César: El hombre y su época. Dastin Export S.L. ISBN 84-96249-60-3.

  • Spinosa, Antonio. 1986. Giulio Cesare: Il grande giocatore. Mediolani. ISBN 978-88-04-42928-9.


Opera praecipua


  • Agazzi, Renato. 2006. Giulio Cesare stratega in Gallia. Paviae: Iuculano. ISBN 88-7072-742-4.

  • Baltrusch, Ernst. 2004. Caesar und Pompeius. Darmstadtiae: Wissenschaftliche Buchgesellschaft. ISBN 3-534-16490-3.

  • Gotter, Ulrich. 1996. Der Diktator ist tot! Stutgartiae: Franz Steiner.

  • Holland, Tom. 2003. Rubicon: The Last Years of the Roman Republic. Novi Eboraci: Anchor Books. ISBN 1-4000-7897-0.

  • Jiménez, Ramon. 2000. Caesar Against Rome: The Great Roman Civil War. Barbaropoli: Praeger Publishing. ISBN 0-275-96620-8.

  • Martin, Paul Marius. 1988. Tuer César. Bruxellis: Complexe.

  • Meier, Christian. 1980. Die Ohnmacht des allmächtigen Dictators Caesar: Drei biographische Skizzen. Francofurti: Suhrkamp. ISBN 3-518-11038-1.

  • Will, Wolfgang. 1992. Julius Caesar: Eine Bilanz. Stutgartiae: Kohlhammer. ISBN 3-17-009978-7.


De fontibus; de fama et fortuna


  • Christ, Karl. 1994. Caesar: Annäherungen an einen Diktator. Monaci: Beck. ISBN 3-406-47288-5.

  • Malye, Jean. 2007. La véritable histoire de Jules César. Lutetiae: Les Belles Lettres.

  • Rambaud, Michel. 1953. L'art de la déformation historique dans les Commentaires de César.

  • Will, Wolfgang. 2008. Veni, vidi, vici: Caesar und die Kunst der Selbstdarstellung. Darmstadtiae: Primus. ISBN 978-3-89678-333-2. Geschichte erzählt, 11.



Nexus externi |






Wikidata-logo.svg

Lexici biographici:  Treccani • Encyclopædia Britannica • Getty Museum





Wikiquote-logo.svg

Vicicitatio habet citationes quae ad Gaium Iulium Caesarem spectant.






Wikisource-logo.svg
Vide Gaius Iulius Caesar apud Vicifontem.



  • "Gaius Iulius Caesar," user.cs.tu-berlin.de (OHHs Historische Seiten) .mw-parser-output .existinglinksgray a,.mw-parser-output .existinglinksgray a:visited{color:gray}.mw-parser-output .existinglinksgray a.new{color:#ba0000}.mw-parser-output .existinglinksgray a.new:visited{color:#a55858}
    (Theodisce)

  • "C. Julius Caesar," www.livius.org
    (Anglice)

  • Index nexuum








Antecessores:
Lucius Afranius et Quintus Caecilius Metellus Celer

Consul
59 a.C.n.
cum
Marco Calpurnio Bibulo
Successores:
Lucius Calpurnius Piso Caesoninus et Aulus Gabinius





Antecessores:
Lucius Cornelius Lentulus Crus et Gaius Claudius Marcellus

Consul
48 a.C.n.
cum
Publio Servilio Isaurico
Successores:
Quintus Fufius Calenus et Publius Vatinius





Antecessores:
Quintus Fufius Calenus et Publius Vatinius

Consul
46 a.C.n.
cum
Marco Aemilio Lepido I
Successores:
Gaius Iulius Caesar IV, sine collega





Antecessores:
Gaius Iulius Caesar III et Marcus Aemilius Lepidus I

Consul
45 a.C.n.

sine collega
Successores:
Quintus Fabius Maximus et Gaius Trebonius





Antecessores:
Gaius Caninius Rebilus et Gaius Trebonius

Consul
45 a.C.n.
cum
Marco Antonio I
Successores:
Publius Cornelius Dolabella et Marcus Antonius I








Popular posts from this blog

Liquibase includeAll doesn't find base path

How to use setInterval in EJS file?

Petrus Granier-Deferre