Bacchus






Educatio Dionysi, saeculo primo picta, hodie in Palazzo Massimo ad Thermas, i. e. una e 5 partibus Musei Nationalis Romani conservata.


Bacchus (Graece Βάκχος), vel Dionysus (Graece Διόνυσος), apud Romanos etiam Liber pater,[1] in mythologia Graeca et religione Romana fuit vini et ebrietatis deus, Iovis et Semelae filius.


Semele a Iunone decepta Iovem rogavit, ut se in nitore divino monstraret, itaque adusta est; ergo Iuppiter prolem innatum in crure suo collocavit. Dionysus nuper natus a Iove seu Herme in monte Nysa reconditus est; ibi a nymphis nutritus est et a Sileno Satyrisque educatus. In altera fabula, Bacchus a sorore Semeles curatus est. Satyri Bacchum secuti sunt.


Mulieres Dionysi sectatores Maenades (seu Bacchae seu Bacchantes) nuncupantur. Naxi, Ariadnen servavit Bacchus et in matrimonium duxit.




Index






  • 1 Festa


  • 2 Nexus interni


  • 3 Nota


  • 4 Nexus externi





Festa |


Festa Baccho dicata sunt Bacchanalia, die sextodecimo et septimodecimo Martii mensis acta.


Nexus interni



  • Dithyrambus

  • Pompa regis Ptolemaei II Dionysiaca


  • Mysteria Bacchica, picturae murales iuxta Pompeios repertae

  • Oenopion

  • Bacchides (Plautus)


  • Ariadne auf Naxos, opera Richardi Strauss



Nota |




  1. Appellatus est Bacchus, Bassareus, Bromius, Dionysus, Euhan, Euhius, Iacchus, Liber pater, Lyaeus.



Nexus externi |







Commons-logo.svg

Vicimedia Communia plura habent quae ad Bacchum spectant.



  • Vide etiam Dionysus in Communibus

  • Imagines Bacchi in Musaeo Iconographico Warburgiano




Popular posts from this blog

Liquibase includeAll doesn't find base path

How to use setInterval in EJS file?

Petrus Granier-Deferre