Samuel Camplenius






Adumbratio scalpturae "Deffaite des Yroquois au Lac de Champlain," in eius Voyages (1613).



A half-length portrait of a man, set against a background that is a red curtain to the left and a landscape scene to the right. The man has medium-length dark hair, with a goatee and a wide mustache that is crooked up at the ends. He is wearing a white shirt with a wide collar, covered by a darker surcoat.

Depictio opinabilis, a Theophilo Hamel (1870), post adumbrationem a Ducornet (d. 1856), post picturam Michaelis Partifelli d'Emery (d. 1650) a Balthasare Moncornet (d. 1668).[1]


Samuel Camplenius[2] (vulgo: Samuel de Champlain, natus Samuel Champlain; 13 Augusti (vel antea) 1574[3][4]—25 Decembris 1635), pater Novae Franciae appellatus, fuit navigator, cartographus, adumbrator, miles, explorator, geographus, ethnologus, legatus, et annalium scriptor Francicus. Novam Franciam et Urbs Quebecum die 3 Iulii 1608 condidit. Magni momenti in historia Canadae est quia primam veram litoris tabulam fecit et colonias deducendas curavit.


Camplenius adolescens Americamn Septentrionalem anno 1603 sub aegide avunculi Francisci Gravé Du Pont explorare coepit.[5][6] Camplenius a 1604 ad 1607 fuit particeps explorationis et colonizationis Portus Regalis Acadiae, primae coloniae Europaeae stabiles ad septentriones Floridae (1605). Tum, anno 1608, coloniam Francicam quae nunc est Urbs Quebecum constituit.[7] Camplenius fuit primus Europaeus qui Magnos Lacus exploravit et descripsit, et chartas suorum itinerum relationesque vitae cum indigenis et Francicis qui inter eos habitabant protulit. Coniunctiones cum montanis loci et Innu constituit et deinde cum aliis procul in occidente (Flumen Ottawa, Lacus Nipissing, Sinus Georgianus), Algonquinis, et Huron Wendat, atque auxilium in bellis contra Iroquesios dare constituit.


Rex Ludovicus XIII anno 1620 Camplenium explorare desistere, Quebecum redire, et se ad civitatem administrandam dicare iussit.[8] Camplenius omnino sed sine nomine rito Gubernator Novae Franciae meruit; titulum proprium ob eius statum non nobilem fortasse possidere non potuit. Societates mercatorias constituit quae bona, praecipue pelles, ad Franciam misit, et auctum Novae Franciae in valle Fluminis Sancti Laurentii usque ad mortem anno 1635 curavit.


Commemoratur Camplenius pater Novae Franciae paterque Acadiae. Praeterea, multi loci, viae, et structurae in America Septentrionali boreorientali eius nomen ferunt, vel monumenta suae memoriae dicata habent, quorum notabilissimum est Lacus Camplenii, qui finem Novi Eboraci septentrionalis et Montis Viridis varicat, aliquantulum trans finem in Canadam patentem. Anno 1609, expeditionem secundum Fluvium Richelaeum duxit, lacumque longum et angustum inter Montes Virides hodierni civitatis Montis Viridis et Montes Adirondacos hodierni Novi Eboraci situm exploravit; quem ex se appellavit ut primus Europaeus qui eum in tabulis rettulit et descripsit.




Index






  • 1 Opera


  • 2 Nexus interni


  • 3 Adnotationes


  • 4 Bibliographia


  • 5 Nexus externi





Opera |




Testamentum anno 1635 scriptum et in Archivo Nationali Lutetiae servatum


Haec opera a Champlain scripta fuisse habentur:




  • Brief Discours des Choses plus remarquables que Sammuel Champlain de Brouage a reconneues aux Indes Occidentalles au voiage qu'il en a faict en icettes en l'année 1599 et en l'année 1601, comme ensuite. Prima editio Francica 1870.


  • Des Sauvages ou voyage de Samuel Champlain, de Brouages, faite en la France nouvelle l'an 1603. 1604.


  • Voyages de la Nouvelle France. 1632.


  • Traitté de la marine et du devoir d’un bon marinier. 1632.


Nexus interni


  • Lacus Champlain


Adnotationes |




  1. Morris Bishop, Samuel de Champlain: The Life of Fortitude' (Novi Eboraci: Knopf, 1948), 6-7.


  2. Louis Audiat, Samuel de Champlain, de Brouage, fondateur de Québec, 1567-1635. "Samuel Camplenius, eques, ex nauticis præfectis" p. 7


  3. Journal le Soleil, 15 Aprilis 2012, p. 2; Champlain (de), Samuel, documentum renovatum 5 Maii 2012.


  4. Pro explicatione documenti baptismi, vide Discovery of the Baptismal Certificate of Samuel de Champlain, a Janet Rich in Findings of The Champlain Society, documentum renovatum 3 Octobris 2013.



  5. d'Avignon (Davignon), Mathieu (2008) .mw-parser-output .existinglinksgray a,.mw-parser-output .existinglinksgray a:visited{color:gray}.mw-parser-output .existinglinksgray a.new{color:#ba0000}.mw-parser-output .existinglinksgray a.new:visited{color:#a55858}
    (fr). Champlain et les fondateurs oubliés, les figures du père et le mythe de la fondation.. Urbe Quebeci): Les Presses de l'Université Laval (PUL). pp. 558. ISBN 2-7637-8644-5 



  6. Denis Vaugeois (lors du 133e congrès du comtié des travaux historiques et scientifiques (CTHS) à Québec le 2 juin 2008), Champlain et Dupont Gravé en contexte.


  7. Cum pecunia Petri Dugua, Domini de Mons (primum Acadia, tum Quebecum).


  8. Apud Trudel, Ludovicus fuit duodeviginti annos natus, et Champlain fuit legatus Principis de Condé, viceregis Novae Franciae post 1612.



Bibliographia |



  • Bishop, Morris. 1948. Champlain: The Life of Fortitude.

  • Champlain, Samuel de. 2005. Voyages of Samuel de Champlain, 1604-1918: cum tabula et duabus adumbrationibus. Elibron Classics. ISBN 1-4021-2853-3.

  • Dix, Edwin Asa. 1903. Champlain, the Founder of New France, IndyPublish ISBN 1-4179-2270-2

  • Fischer, David Hackett. 2008. Champlain's Dream, Simon and Schuster ISBN 978-1-4165-9332-4

  • Laverdière, Abbé Charles-Honoré Cauchon (1870)
    (French). Œuvres de Champlain. Quebec City: Desbarats 

  • Morganelli, Adrianna (2006). Samuel de Champlain: from New France to Cape Cod. Crabtree Pub. ISBN 978-0-7787-2414-8 

  • Morison, Samuel Eliot. 1972. Samuel de Champlain: Father of New France. Little Brown. ISBN 0-316-58399-5.* Rainguet, Pierre-Damien (1851)
    (French). Biographie Saintongeaise ou Dictionnaire Historique de Tous les Personnages qui se sont Illustrés dans les Anciennes Provinces de Saintonge et d'Aunis jusqu'à Nos Jours. Saintes, France: M. Niox 


  • Sherman, Josepha. 2003 Samuel de Champlain, Explorer of the Great Lakes Region and Founder of Quebec. Group's Rosen Central. ISBN 0-8239-3629-5.


  • Marcel Trudel, Marcel. "Biography of Samuel de Champlain". Dictionary of Canadian Biography Online  Most recent edition: not yet all translated in english.

  • Vaugeois, Denis, et Raymonde Litalien, eds. 2004. Champlain: The Birth of French America. Conversus Käthe Roth. McGill-Queen's University Press. ISBN 0-7735-2850-4.



Nexus externi |







Commons-logo.svg

Vicimedia Communia plura habent quae ad Samuelem de Champlain spectant (Samuel de Champlain, Samuel).




  • Biographia, www.civilization.ca (Museum of Civilization)


  • Biographia, www.samueldechamplain.com (Appleton et Klos)


  • Champlain, Samuel de, www.thecanadianencyclopedia.com (The Canadian Encyclopedia])


  • Champlain in Acadia, www.histori.ca


  • Descriptio navigationis Champlainianae ad Chatham Capitis Cod annis 1605 et 1606, www.mychatham.com


  • "They Didn't Name That Lake for Nothing," www.nytimes.com Sunday Book Review, The New York Times, 31 Octobris 2008


  • "Dead Reckoning: Champlain in America, www.champlaininamerica.ore (documentarium PBS, 2009)


  • Descripsion des costs, pts., rades, illes de la Nouuele France faict selon son vray méridien vel Description of the Coasts, Points, Harbours and Islands of New France, hdl.loc.gov (Library of Congress)


  • Opera auctore "Samuel de Champlain" apud gutenberg.org reperta


  • Prima navigatio ad Novam Franciam (1603), www.wdl.org (World Digital Library)


  • Sepulcrum Champlainianum, www.webhome.look.ca (State of the Art Inquiry)




Popular posts from this blog

Liquibase includeAll doesn't find base path

How to use setInterval in EJS file?

Petrus Granier-Deferre