Sigismundus Freud






Wikidata-logo.svg Sigismundus Freud

Res apud Vicidata repertae:

Sigismundus Freud: imago

Sigismundus Freud: subscriptio




Nativitas: 6 Maii 1856; Příbor
Obitus: 23 Septembris 1939; Londinium
Patria: Austria, Imperium Austro-Hungaricum
Nomen nativum: Sigismund Schlomo Freud

Officium



Munus: psychoanalyst, neurologus, Auctor
Patronus: Alma Mater Rudolphina Vindobonensis



Consociatio



Religio: atheismus



Familia



Genitores: ; Amalia Freud
Coniunx: Martha Bernays
Proles: Anna Freud, Ernst L. Freud, Martin Freud




Memoria



Laurae: Goethe Prize
Sepultura: Golders Green Crematorium





Sigismundus Freud, vulgo plene Sigismund Schlomo Freud, saepius Sigmund Freud (1856-1939) fuit neurologus, psychologus, atque inventor artis psychoanalyticae.


Sigismundus Freud natus est in oppido Freiberg Moraviae (tunc in Imperii Austrohungarici regione) die 6 Maii 1856 in familia Iudaica, patre Kallamon Iacobo Freud mercatore; qui mox mulierem filiumque (annum quintum agentem) Vindobonam duxit. Ibi anno 1873 Sigismundus in facultatem medicam Universitatis Vindobonensis immatriculatus est, professoribus Carolo Claus zoologo, Francisco Brentano philosopho, Ernesto de Brücke physiologo, et aliis.




Index






  • 1 Curriculum scientificum


  • 2 Scripta selecta


  • 3 Bibliographia


  • 4 Nexus interni


  • 5 Nexus externi





Curriculum scientificum |




Sigismundus Freud annum nonum agens cum patre lucis ope pictus


Initiavit cursum cum eius interesset uti hypnosi ad curandos infirmos. Serius, quamquam in cura servavit varios adspectus huius artis, hypnosim suffecit libera associatione et explicatis somniis ut augeret, quae hodie "cura loquax" (Anglice: talking cure) vocatur. Quaecumque fecit versa sunt in 'psychanalysin' (mentis explicatione). Cura Freudiana ad id pertinebat, quod olim vocabatur hysteria (hodie perturbatio conversionis) et ad neurosim: nunc psychiatria appellat has infirmitates aliis nominibus: affectiones psychosomaticae (corporis et animae) neurosis, et psychosis.


Doctrinae Sigismundi Freudi et cura data infirmis patientibus causae fuere Vindobonae agitationis maximae in initio saeculi et disputatio de his notionibus hodie perdurat. Doctrinae eius saepe obiurgantur et disceptantur, atque eius opus dicitur etiam in litteris aut in cultu inesse. Praeterea, multi disputant psychoanalysisne vel curae sociae in campo scientiae sitae sint.


Opiniones variae de Freudo possunt resumi in haec exempla: modo discipuli proclamant eum esse magnum hominem scientiae qui detegat maximo momento veritates de animo humano, modo persecutores fantur eum quidem esse philosophum providentem qui naturam humanam refundaverit et adiuverit nos delere "tabues," tamen doctrinae, quae habentur scientia, in minutis inspectae fallant.



Scripta selecta |




Psychoanalystae sex anno 1909 iuxta Universitatem Clark picti. Sedentes a sinistra Sigismundus Freud, G. Stanley Hall, Carolus Jung; stantes, A. A. Brill, Ernestus Jones, Alexander Ferenczi




Psychoanalystae septem anno 1922 picti. Sedentes a sinistra Sigismundus Freud, Alexander Ferenczi, Ioannes Sachs; stantes, Otto Rank, Carolus Abraham, Max Eitingon, Ernestus Jones.



  • 1884 : "Ueber Coca" in Centralblatt für die gesammte Therapie vol. 2 pp. 289-314 Textus supplementum

  • 1895 (cum Iosepho Breuer) : Studien über Hysterie

  • 1899 : Die Traumdeutung

  • 1904 : Zur Psychopathologie des Alltagslebens

  • 1905 : Drei Abhandlungen zur Sexualtheorie

  • 1905 : Der Witz und seine Beziehung zum Unbewußten

  • 1907 : Der Wahn und die Träume in W. Jensens Gradiva

  • 1908 : "Die "kulturelle" Sexualmoral und die moderne Nervosität"

  • 1910 : Über Psychoanalyse

  • 1910 : Eine Kindheitserinnerung des Leonardo da Vinci

  • 1913 : Totem und Tabu

  • 1914 : "Zur Einführung des Narzißmus"

  • 1914 : "Zur Geschichte der psychoanalytischen Bewegung"

  • 1915 : "Zeitgemäßes über Krieg und Tod"

  • 1917 : Vorlesungen zur Einführung in die Psychoanalyse

  • 1917 : Trauer und Melancholie

  • 1919 : Das Unheimliche

  • 1920 : Jenseits des Lustprinzips

  • 1921 : Massenpsychologie und Ich-Analyse

  • 1923 : Das Ich und das Es

  • 1926 : Die Frage der Laienanalyse

  • 1927 : Die Zukunft einer Illusion

  • 1930 : Das Unbehagen in der Kultur

  • 1939 : Der Mann Moses und die monotheistische Religion



Bibliographia |




Sigismundus Freud a photographo Austriaco Ferdinando Schmutzer anno 1926 pictus


Scripta selecta et collecta

  • Heinrich Meng, Ernst R. Freud, edd. Eric Mosbacher, interpr. 1964. Psychoanalysis and faith: the letters of Sigmund Freud and Oskar Pfister. Novi Eboraci: Basic Books. Versio Anglica apud archive.org

Libri amicorum



  • Hanns Sachs, ed. 1926. Sigm. Freud zum 70. Geburtstag. Imago 12: fasc. 2-3. Textus apud archive.org.

  • Roazen, Paul. 1998. Mes rencontres avec la famille de Freud. Lutetiae: Seuil. ISBN 2-02-018397-8.


Biographica


  • Anzieu, Didier. 1998. L'Auto-analyse de Freud et la découverte de la psychanalyse. Lutetiae: Presses Universitaires de France. ISBN 2-13-042084-2.

  • Breger, Louis. 2000. Freud: Darkness in the Midst of Vision. Novi Eboraci: Wiley. ISBN 978-0-471-07858-6.

  • Gay, Peter. 1988. Freud: A Life for Our Time. Novi Eboraci: W. W. Norton & Company.

  • Huber, Gérard. 2009. Si c’était Freud: Biographie psychanalytique. Le Bord de l'Eau. ISBN 978-2-35687-041-4.


  • Jones, Ernest. 1953–1958. The Life and Work of Sigmund Freud. 3 voll.

  • Jones, Ernest. 1956. Sigmund Freud; four centenary addresses. Novi Eboraci: Basic Books. textus apud archive.org

  • de Mijolla, Alain. 2003. Freud, fragments d'une histoire. Qui êtes-vous Sigmund Freud? Lutetiae: Presses Universitaires de France. ISBN 2-13-053360-4.

  • Puner, Helen Walker. 1947. Freud: His Life and His Mind.

  • Rieff, Philip. 1960. Freud: The Mind of the Moralist. Victor Gollancz.

  • Robert, Marthe. 2002. La Révolution psychanalytique: La vie et l'œuvre de Freud. Lutetiae: Payot, coll. «Petite Bibliothèque Payot.» ISBN 2-228-89670-5.

  • Sulloway, Frank. 1979. Freud: Biologist of the Mind.


Specialia


  • Bourdin, Dominique. 2007. La psychanalyse de Freud à aujourd'hui: Histoire, concepts, pratique. Éditions Bréal. ISBN 9782749507460

  • Sander L. Gilman, Jutta Birmele, Jay Geller, Valerie D. Greenberg, edd. 1994. Reading Freud's Reading. Novi Eboraci: New York University Press. (Paginae selectae apud Google Books)

  • Haynal, André, Paul Roazen, et Ernst Falzeder. 2005. Dans les secrets de la psychanalyse. Lutetiae: Presses Universitaires de France. ISBN 2-13-055300-1


  • Kardiner, Abram, Edward Preble. 1961. "Sigmund Freud: Chimney Sweeping." In They Studied Man. Ediderunt Abram Kardiner et Edward Preble, 224–239. Clevelandiae et Novi Eboraci: World Publishing Company.

  • Masson, Jeffrey Moussaieff. 2003. The Assault on Truth: Freud's Suppression of the Seduction Theory. Ballantine Books. ISBN 0-345-45279-8.

  • Quinodoz, Jean-Michel. 2004. Lire Freud. Découverte chronologique de l'œuvre de Freud. Lutetiae: Presses Universitaires de France. ISBN 2-13-053423-6.

  • Harry Trosman, Roger Dennis Simmons. 1973. The Freud Library. Journal of the American Psychoanalytic Association 21:646-687.


Nexus interni


  • Psychologia religionis







Verba quae insequuntur vicificanda sunt ut rationibus qualitatis et Latinitatis propositis obtemperent. Quaesumus emenda.


Nexus externi |







Commons-logo.svg

Vicimedia Communia plura habent quae ad Sigismundum Freud spectant.






  • Opera ab hoc homine vel de eo scripta apud Bibliothecam Nationalem Germanicam .mw-parser-output .existinglinksgray a,.mw-parser-output .existinglinksgray a:visited{color:gray}.mw-parser-output .existinglinksgray a.new{color:#ba0000}.mw-parser-output .existinglinksgray a.new:visited{color:#a55858}
    (Theodisce)


  • Dream Psychology, publicliterature.org


  • Conatus Freudiani, essays.quotidiana.org


  • Archivum Freudianum in Bibliotheca Congressus, www.freudarchives.org


  • Freud Museum, Maresfield Gardens, Londinii, www.freud.org.uk


  • International Network of Freud Critics, www.psychiatrie-und-ethik.de


  • International Psychoanalytical Association, a Freud anno 1910 condita, www.ipa.org.uk


  • Sigmund Freud Collection, (15 opera Anglice edita), www.bartleby.com


  • Opera Sigismundi Freud dominio publico in Canada divulgata


  • Opera auctore "Sigmund Freud" apud gutenberg.org reperta


  • Works by Sigmund Freud in audio format apud LibriVox









Popular posts from this blog

Liquibase includeAll doesn't find base path

How to use setInterval in EJS file?

Petrus Granier-Deferre