Nero Claudius Caesar Augustus Germanicus
Nero Claudius Caesar Augustus Germanicus
Nativitas: 15 Decembris 37; Anzio
Obitus: 9 Iunii 68; Roma
Patria: Roma antiqua
Nomen nativum: Nerón Claudio César Augusto Germánico
Officium
Officium: Imperator Romanus, Ancient Roman senator, consul
Munus: Poëta, Politicus, military personnel
Consociatio
Religio: Religio Romana
Familia
Genitores: Gnaeus Domitius Ahenobarbus; Agrippina minor
Coniunx: Claudia Acte, Poppaea Sabina, Octavia, Statilia Messalina
Proles: Claudia Augusta
Familia: Domus Iulio-Claudia
Memoria
Sepultura: Roma
Nero Claudius Caesar Augustus fuit Imperator Romanus ab anno 54 usque ad annum 68.
Index
1 Vita
1.1 Pueritia
1.2 Imperium
2 Nero musicus
3 Nero hospes et conviva
4 Fontes de vita et principatu Neronis
5 Notae
6 Bibliographia
7 Nexus interni
Vita |
Natus est Lucius Domitius, postea Nero nominatus, Antii, prope Romam, anno 37. Puer et Agrippina mater a Caligula in exsilium pulsi sunt, sed Caligula anno 41 iugulato, Claudius imperator Agrippinam eiusque filium in regiam reduxit atque Domitium adoptavit. Anno 53, Nero in matrimonium Octaviam, filiam Claudii, duxit.
Pueritia |
Puer infelix amisso quidem patre Gnaeo Domitio Ahenobarbo, cum tres annos natus esset, matre paulo post relegata, in Domitiae Lepidae domo adolevit, quae ex coniuge Messalla quodam monstrum illud, Messalinam dico, pepererat, sed novo principe inaugurato fortuna eius commutata est. Agrippina enim revocata Claudius Domitii patrimonium restituit. Mater autem cum Augusta esset facta, dignitatem filii in illa domo confirmandam esse rata propter coniugis ignaviam omnia facile impetravit. Itaque Domitius a Claudio adoptatus et in gentem Claudiam ascitus ab illo tempore Nero Claudius Caesar nominatus est. Et dum Agrippina filium paulatim ad purpuram admovebat, Seneca varium eius ingenium et ad Musas aptissimum excolebat. Is autem, cui quidem nihil dulcius esset quam versus facere, parvo labore in ea arte versatus apud mirantem populum libenter carmina vel recitare vel canere solebat.
Imperium |
Claudius mortuus est anno 54, et Nero ei in imperio successit. Agrippina mater et Seneca per Neronem regnaverunt primos quinque novi principatus annos. Quater erat consul ordinarius, annis 55, 57, 58, 60 Nero, cum rebus publicis non delectaretur, conviviis se dedit, et Poppaeam Sabinam in deliciis habuit. Agrippina, cui mores filii non placebant, anno 59 iussu eius necata est.
Anno 62, Octaviam renuntiavit et Poppaeam in matrimonium duxit. Postea Octavia mortua est. Nero multos cognatos necavit, ita ut Senecam alienaret, qui Neronem in pleno imperio reliquit.
Anno 64, urbis pars maxima incendio deleta est. Tacitus rerum gestarum scriptor famam rettulit Neronem, cum Roma arderet, excidium Troiae cecinisse, quamobrem iste rumorem sui iussu Romam incensam esse prohibere non posset. Nero autem Christianos de incendio accusavit et protinus Romam monumentis suis ornare coepit, quorum in numero etiam Domus Aurea erat.
Anno 65, coniurationem Pisonis patefecit. Piso, Lucanus poeta, aliique coniurati, coacti sunt, ut mortem sibi consciscerent. Inter eos Seneca quoque erat, quem Nero falso accusavisse verisimile est.
Anno 66, Poppaea mortua rumor erat eam gravidam ab ipso Nerone ebrio calcis ictu necatam esse. Nero magna peregrinatione Graeciam anno 67 et seditione quadam pacata Galliam Hispaniam Africam adiit. Nero, qui mense Aprili consulatum V adierat, imperio depulsus est a senatu et manus sibi attulit die 9 Iunii anno 68.
Iniuste Neronis imperium ferox cruentumque habetur, cum eius imperii historiam scripsit Cornelius Tacitus, vir coetu senatorio in Augusti domum et in imperium invisus. Vero Nero imperator popularis fuit, impulsus dedit aedificandi artem Romae et in provinciis, et adeo amavit Graeciam, ut statuit et incipit anno 67 magnis opibus Isthmum Corinthium perforare reducendi gratia pericula navigationis—illinc, ubi excessu suo perforatio interrupta est, rursus incohebunt operae aetate nostra; libertatem Graecis concessit. Abolire proposuit magnam partem vectigalium commercii, sed senatus noluit:monetam diligentissime curavit et reformavit. Cum Parthis de re Armena foedera opportuna strinxit. Tolerans fuit in iniurias et aures praebuit populo: per hoc exsecratus a senatoribus.
Nero musicus |
Pueritiae tempore imbutus est arte musica. Imperio adepto, dicit Suetonius, Terpno citharoedo incitante, Nero ipse "meditari exercerique coepit neque eorum quicquam omittere, quae generis eius artifices vel conservandae vocis causa vel augendae factitarent; sed et plumbeam chartam supinus pectore sustinere et clystere vomituque purgari et abstinere pomis cibisque officientibus; donec . . . quamquam exiguae vocis et fuscae, prodire in scaenam concupiit, subinde inter familiares Graecum proverbium iactans occultae musicae nullum esse respectum. Et prodit Neapoli primum ac ne concusso quidem repente motu terrae theatro ante cantare destitit, quam incohatum absolveret nomon. Ibidem saepius et per complures cantavit dies . . . Cum magni aestimaret cantare etiam Romae, Neroneum agona ante praestitutam diem revocavit. . . . [Ibi] Niobam se cantaturum per Cluvium Rufum consularem pronuntiavit et in horam fere decimam perseveravit coronamque eam et reliquam certaminis partem in annum sequentem distulit, ut saepius canendi occasio esset. . . . Tragoedias quoque cantavit personatus heroum deorumque, item heroidum ac dearum, personis effectis ad similitudinem oris sui et feminae, prout quamque diligeret. Inter cetera cantavit "Canacen parturientem", "Oresten matricidam", "Oedipodem excaecatum", "Herculem insanum"—in qua fabula fama est tirunculum militem positum ad custodiam aditus, cum eum ornari ac vinciri catenis, sicut argumentum postulabat, videret, accurrisse ferendae opis gratia."[1] Postea Graeciam circumambulans certaminibus omnibus se obtulit vixitque.[2]
Nero hospes et conviva |
Imperator "epulas a medio die ad mediam noctem protrahebat, refotus saepius calidis piscinis ac tempore aestivo nivatis; cenitabatque nonnumquam et in publico, naumachia praeclusa uel Martio campo uel circo maximo, inter scortorum totius urbis et ambubaiarum ministeria."[3] Harum cenarum unam in Colosseo datam Cassius Dio pleniter descripsit.[4] Suetonius autem pergit: "Quotiens Ostiam Tiberi deflueret aut Baianum sinum praeternavigaret, dispositae per litora et ripas deversoriae tabernae parabantur. . . . Indicebat et familiaribus cenas, quorum uni mitellita quadragies sestertium constitit, alteri pluris aliquanto rosaria."[3]
Fontes de vita et principatu Neronis |
Aurelius Victor, De Caesaribus 5
Dio, Historia Romana liber 61-63
Epitome de Caesaribus 5
Eutropius, Breviarium 7.14-15
Suetonius, De vita Caesarum liber 6 "Nero"
Tacitus, Annales
Notae |
↑ Suetonius, De vita Caesarum "Nero" 20–21.
↑ Suetonius, De vita Caesarum "Nero" 22-24.
↑ 3.03.1 Suetonius, De vita Caesarum "Nero" 27.
↑ Iohannes Xiphilinus, Epitome historiarum Dionis Cassii 166 R.St.
Bibliographia |
Jaś Elsner, Jamie Masters, edd., Reflections of Nero. Londinii: Duckworth, 1994 Recensio huius operis
Nexus interni
- Appias nero
- Pentila nero
- Quinquatria a Nerone celebrata (59)
Augustus · Tiberius · Caligula · Claudius · Nero · Galba · Otho · Vitellius · Vespasianus · Titus · Domitianus · Nerva · Traianus · Hadrianus · Antoninus Pius · Marcus Aurelius · Lucius Verus · Avidius Cassius (usurpator) · Commodus · Pertinax · Didius Iulianus · Pescennius Niger (usurpator) · Clodius Albinus (usurpator) · Septimius Severus · Caracalla · Geta · Macrinus · Diadumenianus · Elagabalus · Alexander Severus · Maximinus Thrax · Gordianus I · Gordianus II · Pupienus · Balbinus · Gordianus III · Philippus Arabs · Philippus II · Decius · Herennius Etruscus · Hostilianus · Trebonianus Gallus · Volusianus · Aemilianus · Valerianus · Gallienus · Saloninus · Postumus (usurpator) · Laelianus (usurpator) · Marius (usurpator) · Victorinus (ursurpator) · Tetricus I (usurpator) · Tetricus II (usurpator) · Claudius Gothicus · Quintillus · Aurelianus · Tacitus · Florianus · Probus · Carus · Carinus · Numerianus · Diocletianus · Maximianus · Carausius (usurpator) · Allectus (usurpator) · Constantius Chlorus · Galerius · Constantinus I · Licinius · Flavius Valerius Severus · Maximinus · Maxentius · Domitius Alexander (usurpator) · Constantius II · Constantinus II · Constans · Magnentius (usurpator) · Iulianus · Iovianus · Valentinianus I · Valens · Procopius (usurpator) · Gratianus · Valentinianus II · Magnus Maximus (usurpator) · Theodosius I · Eugenius (usurpator) · Honorius · Arcadius · Constantius III · Priscus Attalus (usurpator) · Constantinus III (usurpator) · Iovinus (usurpator) · Valentinianus III · Ioannes (usurpator) · Petronius Maximus · Marcianus · Avitus · Leo I · Maiorianus · Libius Severus · Anthemius · Olybrius · Leo II · Glycerius · Zeno · Iulius Nepos · Romulus Augustus
Antecessores: Manius Acilius Aviola et Marcus Asinius Marcellus | Consul 55 cum Lucio Antistio Vetere | Successores: Quintus Volusius Saturninus et Publius Cornelius Lentulus Scipio |
Antecessores: Quintus Volusius Saturninus et Publius Cornelius Lentulus Scipio | Consul 57 cum Lucio Calpurnio Pisone | Successores: Nero Claudius Caesar Augustus III et Marcus Valerius Messalla Corvinus |
Antecessores: Nero Claudius Caesar Augustus II et Lucius Calpurnius Piso | Consul 58 cum Marco Valerio Messalla Corvino | Successores: Gaius Vipstanus Apronianus et Gaius Fonteius Capito |
Antecessores: Gaius Vipstanus Apronianus et Gaius Fonteius Capito | Consul 60 cum Cosso Cornelio Lentulo | Successores: Publius Petronius Turpilianus et Lucius Iunius Caesennius Paetus |