Morbus
Puer aeger. Pictura Gabrielis Metsu. Obesitas in cultura Renascentiae fuit signum status socialis: Alexander del Borro, Generalis Tuscanus, pictura Andreae Sacchi tributa, 1645. [1] Obesitas nunc late habetur morbus. Morbus (-i, m.) vel aegritudo vel nosus [2] vel nusus [2] est inopia sanitatis, status abnormis, qui corpus organismi adficit. Morbus saepe habetur condicio medica, cum propriis notis et signis coniuncta. [3] Causae morborum inter se variant. Infectiones bacteriales (exempli gratia, pestis), protozoorum, virales (exempli gratia SIDA) sunt causae externae. Mutationes cum auctu sine fine cellularum (cancer) aut degenerationes (exempli gratia, morbus Alzheimerianus, osteoporosis, et sclerosis multiplex quae encephalomyelitis disseminata accuratius dicitur) causae internae sunt. Multa indicia morbi symptomata signaque esse possunt: febris, vomitus, diarrhoea, inflammatio, haemorrhagia, etc. Confluens quoque indiciorum, syndroma vocatur, in passiones di