Vitis vinifera
Vitis vinifera | |
---|---|
Vitis vinifera uvas ferens | |
Taxinomia | |
Regnum: | Plantae |
(inordinata): | Angiospermae |
(inordinata): | Eudicotyledones |
(inordinata): | Rosidae |
Ordo: | Vitales |
Familia: | Vitaceae |
Genus: | Vitis |
Species: | V. vinifera |
Binomen | |
Vitis vinifera L. |
Vide etiam paginam discretivam: Vinea (discretiva)
Vitis vinifera (binomen a Linnaeo anno 1753 statutum) est species plantarum florentium cuius uvae esculentae ad vini confectionem adhibentur. Est fons partialis hybridae naturalis Vitis × labruscana.
Index
1 Historia culturae
2 Notae
3 Bibliographia
4 Nexus interni
5 Nexus externi
Historia culturae |
Genus Vitis tam in America septentrionali quam in Eurasia viget in climatibus praecipue temperatis sed calidioribus. Species circiter sexaginta recognoscuntur quarum una tantum, omnium utilissima, litoribus Mediterranei indigena est. Vites enim spontaneae quae trans Europam meridianam, in Asia occidentali et in pagis sparsis sub montibus Himalaya, sed praesertim in regione Caucasica crescunt olimque ad speciem separatam nomine V. sylvestris C.C. Gmelin attributae sunt, hodie in V. vinifera subsp. sylvestris (C.C. Gmelin) Berger comprehenduntur. Uvas ferunt crebras, parvas, acidas, esculentas et ad vinum conficiendum idoneas, granis globosis sed forma variis.
Unde homines per multa millennia uvas collegerunt et in Georgia iam millennio VI a.C.n. vinum conficiebant: amphorae enim ita usitatae iuxta Šulaveri repertae sunt. In Palaestina a millennio IV a.C.n. exeunte vites propagabantur, quas agricultores primi pro certo aliunde reppererant: ea enim regione propter ariditatem haec species haud sponte floret. Mox viticultura in multis regionibus adhibita est, videlicet Syria boreali, Turcia meridiana, Georgia, Armenia, Irania boreali (e.g. ad Gūdīn Tipih) et media Asia, Cypro, Creta aliisque insulis Graecis, Thracia.
Iam millennio II a.C.n. ineunte viticultura in regionibus aridioribus incepta erat, in Mesopotamia inferiori et Aegypto, in Irania orientali et Pakistania. Cultura vitum et confectio vinorum ad regiones longinquiores multo tardius pervenerunt, ad Africam borealem Europamque occidentalem a Phoenicibus, Graecis et Romanis medio millennio I a.C.n. introductae, ad Sericam ab exploratore Zhang Qian saeculo II a.C.n. exeunte, ad Mexicum anno fere 1522 iussu Ferdinandi Cortés (et inde in Americam fere totam), ad Africam australem anno circiter 1650 curá Ioannis de Riesbeeck Batavo, ad Australiam et Novam Zelandiam a colonis Britannis.
Notae |
Bibliographia |
- Fontes antiquiores
- 1629 : Ioannes Parkinsonus, Paradisi in sole paradisus terrestris pp. 563-566
- Botanica et archaeobotanica
- Raymond Billiard, La Vigne dans l'antiquité. Lugduni: Lardanchet, 1913 Textus
- Laurent Bouby, Philippe Marinval, "La vigne et les débuts de la viticulture en France: apports de l'archéobotanique" in Gallia vol. 58 (2001) pp. 13-28
- Michel Bouvier, Le vin, c'est toute une histoire. Lutetiae: Jean-Paul Rocher, 2009. ISBN 2917411236.
Andrew Dalby, Food in the Ancient World from A to Z (Londinii, 2003. ISBN 0415232597) p. 350-360- Hugh Johnson, Une histoire mondiale du vin. Lutetiae: Éditions Hachette Pratique, 2002. ISBN 2012367585.
- Patrick E. McGovern, Ancient Wine: The Search for the Origins of Viniculture. Princetoniae: Princeton University Press, 2007. ISBN 0691127840. (Paginae selectae apud Google Books)
- "Grape vine: Vitis vinifera" in Daniel Zohary, Maria Hopf, Domestication of Plants in the Old World: the origin and spread of cultivated plants in West Asia, Europe and the Nile Valley. 3a ed. (Oxonii: Oxford University Press, 2000. ISBN 9780198503569) pp. 151-159
- Encyclopaediae et enumerationes
- "Grape" in Alan Davidson; Tom Jaine, ed., The Oxford Companion to Food (2a ed. Oxonii: Oxford University Press, 2006)
- Stephen Facciola, Cornucopia: a source book of edible plants (Vista: Kampong Publications, 1990) pp. 216-217, 339-349, 470
Nexus interni
- Merlot
Nexus externi |
Vicimedia Communia plura habent quae ad vitem viniferam spectant. |
Vide Vitis vinifera apud Vicispecies. |
Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • IUCN Red List • Plantes d'Afrique • Flora of China • INPN France • Flora of North America • USDA Plants Database |
Vitis vinifera apud Inventaire national du patrimoine naturel (Museum Nationale Historiae Naturalis)
Vitis vinifera apud Plants for a Future
- "Vitis" apud Multilingual Multiscript Plant Name Database