Hexameter
Schema hexametri dactylici Hexameter [1] [2] sive hexametrus [1] [2] (a Graeco ἐξάμετρος 'ex sex metris compositus') est versus poesi Latinae nec non Graecae communis, qui ex sex metris constat. In singula metra ictus cadit. Pedes usque ad quintum dactyli (- ˘ ˘) aut spondei (- -) esse solent, sextus tamen spondeus aut saepius trochaeus (- ˘). Dactylicus appellatur hexameter cui pes quintus dactylus est, spondaicus autem cui pes quintus spondeus. Vergilius ipse clarissimus hexametro dactylico semper usus est. Sic Vergilii prima ecloga incipit: Tȳtĭrĕ | tū pătŭ | lāe rĕcŭ | bāns sūb | tēgmĭnĕ | fāgĭ sīlvē | strēm tĕnŭ | ī mū | sām mĕdĭ | tārĭs ă | vēnă; Nexus interni Distichon, quod componitur hexametro et pentametro; Poema epicum Epyllion Gulielmus Meyer Notae | ↑ 1.0 1.1 Lewis, C.T. & Short, C. (1879). A Latin dictionary founded on Andrews' edition of Freund's Latin dictionary. Oxford: Clarendon Press. ↑ 2.0 2.1 Saalfeld, G.A