Hadrianus (imperator)






Wikidata-logo.svg Hadrianus (imperator)

Res apud Vicidata repertae:

Hadrianus (imperator): imago




Nativitas: 24 Ianuarii 76; Italica
Obitus: 10 Iulii 138; Baiae
Patria: Roma antiqua, Athenae antiquae
Nomen nativum: Publius Aelius Hadrianus

Officium



Officium: Imperator Romanus, Ancient Roman senator, Tribunus plebis, eponymous archon
Munus: sovereign, Politicus




Consociatio



Religio: Religio Romana



Familia



Genitores: Publius Aelius Hadrianus Afer; Paulina
Coniunx: Vibia Sabina
Familia: Adoptive Emperors



Memoria



Sepultura: Castellum Sancti Angeli





Publius Aelius Traianus Hadrianus (24 Ianuarii 76 - 10 Iulii 138) fuit imperator Romanus ab 117 usque ad mortem suam anno 138.




Index






  • 1 Familia


  • 2 Cursus honorum


  • 3 Imperator


  • 4 Fama


  • 5 Fontes de vita et principatu Hadriani


  • 6 Nexus externi


  • 7 Bibliographia


  • 8 Notae





Familia |


Hadrianus in Hispania firmae familiae colonorum natus est. Cognatus praedecessoris Traiani fuit, qui, ex uxore sua, Hadrianum esse successorem suum cum maxime sub mortem suam dixit.



Cursus honorum |


Hadrianus Xvir stlitibus iudicandis, praefectus feriarum Latinarum causa, VIvir equitum, tribunus Legionis II Adiutricis circa annum 94 erat. Deinde tribunus Legionis V Macedonicae annis 96 et 97, tribunus Legionis XXII Primigeniae (Octobre 97 ad usque 98 erat. Tum fuit quaestor imperatoris Traiani anno 101, comes expeditionis Dacicae eodem anno, ab actis senatus 101–102, tribunus plebis anno 102, praetor anno 105, legatus Legionis I Minerviae annis 105–106 erat. Annis 106 ad usque 108 legatus Augusti pro praetore Pannoniam Inferiorem administravit et tm consul I suffectus erat. Fuit legatus Augusti pro praetore expeditione Parthica et tum (117) legatus Syriae erat. Praeterea fuit septemvir epulonum et sodalis Augustalis. Die 11 Augusti eiusdem anni Antiochiae imperator proclamatus est.[1]



Imperator |


Regnum Hadriani insigne ab inopia bellorum erat. Victorias Traiani in Mesopotamia reddidit, habens eas non posse defendi. Inertia exercitus a ratione Hadriani ad emuniendum limitum cum munimentis perpetuis exacerbata est. Horum inclutum Vallum Aelium in Britannia est, etiam limites contra Danuvium Rhenumque cum munimentis, castellis, stationibus, et speculis ligneis muniti sunt. Ad sustinendos animos inter milites exercitationes adsiduas instituit et coram exercitum recensuit.




"Antinous Montis Draconis": effigies Antinoi amantis Hadriani quae olim in Villa Montis Draconis stabat, hodie in Museo Lupariensi


Hadrianus fuit patronus artium. Villam iuxta Tibur aedificavit, et Romae Pantheon Marci Agrippae cum fronte aeneo depingens duodecim deos Graecos extendit. Amator etiam fuit bonarum artium Graecarum. Anno 125, Graeciam invisit et Panhellenium, comitiam civitatum in Graecia et Asia Minore, instituit. Imperator amorem cum iuvene Graeco Antinoo habuit, qui anno 130 in Nilo periit. Saucius a dolore Hadrianus urbem Antinoöpolis aedificavit, eum inter deos retulit, et multa monumenta cum imagine eius mandavit.


Hadrianus primo misericors Iudaeis, promittens Hierosolyma, adhuc in ruina postquam Titus urbem delevit anno 70, renovare. Iudaei autem cum urbem paganum aedificare vellet offensi sunt. Hadrianus etiam novum templum dedicatum Iovi aedificavit et circumcisionem proscripsit, quam esse lacerationem habuit. Anno 132, Simon Bar Kokhba rebellavit. Rebellio anno 135 oppressus est, sed caesi Romani graves erant. Imperator religioni et fastis Iudaicis interdixit et monumenta ipsius Iovisque in templum statuit. Provincia Iudaea Syria Palaestina factus est, cum capite Aelia Capitolina, olim Hierosolymis. Iudaei in urbe ingredi interdicti sunt.


Hadrianus anno 138 mortuus est, et ab Antonino Pio successus est.



Fama |



  • Mémoires d'Hadrien sc. "Memoriae Hadriani" anno 1951 a Margarita Yourcenar scripta


Fontes de vita et principatu Hadriani |




  • Aurelius Victor, De Caesaribus 14


  • Cassius Dio, Historia Romana liber 69 (pars huius operis deperdita quidem sed a monacho Byzantino Xiphilino abbreviata)


  • Epitome de Caesaribus 14


  • Eutropius, Breviarium 8.6-7


  • Historia Augusta, "Vita Hadriani" Aelio Spartiano tributa



Nexus externi |







Commons-logo.svg

Vicimedia Communia plura habent quae ad Aelium Hadrianum spectant.



Bibliographia |



  • T. D. Barnes, "Hadrian and Lucius Verus" in Journal of Roman Studies vol. 57 (1967) pp. 65–79

  • Anthony R. Birley, Hadrian: the restless emperor. Londinii: Routledge, 1997. ISBN 0-415-16544-X

  • Royston Lambert, Beloved and God: the story of Hadrian and Antinous. Londinii: Phoenix Giants, 1997. ISBN 1-85799-944-4

  • E. M. Smallwood, Documents Illustrating the Principates of Nerva, Trajan and Hadrian. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1966.

  • Elizabeth Speller, Following Hadrian: a second-century journey through the Roman Empire. Londinii: Review, 2003. ISBN 0-7472-6662-X


  • Ronald Syme, Tacitus. Oxonii: Oxford University Press, 1958.

  • Ronald Syme, "Journeys of Hadrian" in Zeitschrift für Papyrologie und Epigraphik vol. 73 (1988) 159–170



Notae |




  1. Dietmar Kienast, Römische Kaisertabelle (Darmstadii, 1996), 128.



Imperatores Romani


Augustus · Tiberius · Caligula · Claudius · Nero · Galba · Otho · Vitellius · Vespasianus · Titus · Domitianus · Nerva · Traianus · Hadrianus · Antoninus Pius · Marcus Aurelius · Lucius Verus · Avidius Cassius (usurpator) · Commodus · Pertinax · Didius Iulianus · Pescennius Niger (usurpator) · Clodius Albinus (usurpator) · Septimius Severus · Caracalla · Geta · Macrinus · Diadumenianus · Elagabalus · Alexander Severus · Maximinus Thrax · Gordianus I · Gordianus II · Pupienus · Balbinus · Gordianus III · Philippus Arabs · Philippus II · Decius · Herennius Etruscus · Hostilianus · Trebonianus Gallus · Volusianus · Aemilianus · Valerianus · Gallienus · Saloninus · Postumus (usurpator) · Laelianus (usurpator) · Marius (usurpator) · Victorinus (ursurpator) · Tetricus I (usurpator) · Tetricus II (usurpator) · Claudius Gothicus · Quintillus · Aurelianus · Tacitus · Florianus · Probus · Carus · Carinus · Numerianus · Diocletianus · Maximianus · Carausius (usurpator) · Allectus (usurpator) · Constantius Chlorus · Galerius · Constantinus I · Licinius · Flavius Valerius Severus · Maximinus · Maxentius · Domitius Alexander (usurpator) · Constantius II · Constantinus II · Constans · Magnentius (usurpator) · Iulianus · Iovianus · Valentinianus I · Valens · Procopius (usurpator) · Gratianus · Valentinianus II · Magnus Maximus (usurpator) · Theodosius I · Eugenius (usurpator) · Honorius · Arcadius · Constantius III · Priscus Attalus (usurpator) · Constantinus III (usurpator) · Iovinus (usurpator) · Valentinianus III · Ioannes (usurpator) · Petronius Maximus · Marcianus · Avitus · Leo I · Maiorianus · Libius Severus · Anthemius · Olybrius · Leo II · Glycerius · Zeno · Iulius Nepos · Romulus Augustus










Antecessores:
Quintus Aquilius Niger et Marcus Rebilus Apronianus

Consul
118
cum
Gnaeo Pedanio Fusco Salinato
Successores:
Imp. Caesar Traianus Hadrianus Augustus III et Publius Dasumius Rusticus





Antecessores:
Imp. Caesar Traianus Hadrianus Augustus II et Gnaeus Pedanius Fuscus Salinator

Consul
119
cum
Publio Dasumio Rustico
Successores:
Lucius Catilius Severus Iulianus Claudius Reginus II et Titus Aurelius Fulvus Boionius Arrius Antoninus



Popular posts from this blog

Homophylophilia

Updating UILabel text programmatically using a function

Cloud Functions - OpenCV Videocapture Read method fails for larger files from cloud storage