Rhenania
Rhenania (Germanice: Rheinland) regio est circa Rheni ripas Germanicas. Hodie sita est in terris foederalibus Rhenania et Vestphalia nec non Rhenania Palatina.
Maximae urbes Rhenaniae sunt Aquae Mattiacae, Aquisgranum, Assindia, Augusta Treverorum, Bonna, Colonia Agrippina, Confluentia, Dusseldorpium, Moguntiacum, Thuiscoburgum.
Rhenanici homines hilares et aperti putantur. Celebri sunt carnelevario Rhenano.
Celebri (vel etiam famosi) Rhenanici sunt:
- Conradus Adenauer
- Ludovicus van Beethoven
- Iosephus Goebbels
- Carolus Marx
Historia prisca |
Rhenania fuit provincia Romana a tempore Caesaris ad aetatem Francorum. Augusta Treverorum iam Imperii caput fuit.
Imperio Romano deleto, Rhenania fuit regio media in regno Austrasiae.
Pinacotheca |
Rhenania anno 1905°
Tabula geographica Anglica, quae autem a Rheno sinistram solum partem Rhenaniae indicat.