Victor Ciorbea
Nativitas: 26 Octobris 1954; Ponor
Patria: Romania
Officium
Officium: Mayor of Bucharest, Prime Minister of Romania, Romanian Ombudsman, member of the Senate of Romania, Mayor of Bucharest
Munus: Politicus, Causidicus, professor, Iudex, trade unionist
Patronus: Universitas Bucarestensis
Consociatio
Factio: Factio Christiana democratica nationalis colonorum, Factio Nationalis Liberalis
Victor Ciorbea (natus in Ponor in Alba circulo die 26 Octobris 1954), iuris consultus et causidicus, est rerum politicarum peritus Dacoromanus Factionis Christianae Democraticae Nationalis Colonorum (PNȚ-CD) et postea Factionis Nationalis Liberalis (PN-L) et anno 1996 Bucarestae praefectus urbis. Ciorbea fuit etiam primus minister Romaniae.
Index
1 Munus
2 Cursus honorum
3 Familia
4 Nexus externi
5 Notae
Munus |
Ad annum 1979 apud Universitatem Claudiopolitanam iurisprudentiae studebat atque deinde iudex Bucarestae fuit. Annis 1984 - 1987 causidicus erat et annis 1984 - 1990 professor Universitatis Bucarestennsis erat. Annis 1990 - 1996 praeses foederum opificum fuit, annis 2004 - 2012 iterum causidicus erat.
Cursus honorum |
Anno 1981 ad Factionem communisticam Dacoromanicam (PCR) accessit; postquam regimen Communistarum depositum est, anno 1996 sodalis Factionis Christianae democraticae nationalis colonorum (PNȚ-CD) factus est. Anno 1996 praefectus urbis Bucarestae electus est et a die 12 Decembris 1996 usque ad diem 30 Martii 1998 Primus minister Romaniae fuit. Anno 1999 propter iurgia cum praeside factionis PNȚ-CD, Ioanne Diaconescu, novam factionem ANCD condidit, quae autem anno 2000 ut PNȚ-CD in parlamentum electa non est. Itaque duae factiones anno 2001 iterum consociatae sunt atque Ciorbea ad annum 2004 eius praeses fuit. Deinde a re publica se recessit et causidicus una cum uxore Lacrima operam dedit[1]. Anno 2011 iterum breve tempus praeses PNȚ-CD fuit. Anno 2012 candidatus Factionis Nationalis Liberalis (PN-L) senator electus est. Die 8 Aprilis 2014 se senator recessit, ut advocatus populi fieret[2].
Familia |
Uxorem duxit Lacrimam, quae ut maritus causidica est, filiam habent.
Nexus externi |
- Biographia apud romania-on-line.net
- Curriculum vitae in pagina officiali
- Curriculum vitae apud situm interretialem senatus Romaniae
Notae |
↑ Pagina causidicorum Lacrimae et Victoris Ciorbea
↑ hotnews.ro die 15 Aprilis 2014
Opus geopoliticum • Porta Unionis Europaeae • Gubernatores civitatum Europaearum hodiernarum • Primi ministri Romaniae Capsae cognatae: Gubernatores civitatum sociarum Unionis Europaeae • Praesides Romaniae • Administri Rerum Exterarum Romaniae | ||||||||
Crin Antonescu • Alexander Athanasiu • Victor Babiuc • Traianus Băsescu • Ákos Birtalan • Radu Boroianu • Sorin Botez • Ioannes Victor Bruckner • Ioannes Caramitru • Victor Ciorbea • Mircea Ciumara • Daniel Dăianu • Gabriel Dejeu • Stephanus Iosephus Drăgulescu • Horia Ene • Sorin Frunzăverde • Dinu Gavrilescu • Alexander Herlea • Antonius Ionescu • Constantinus Dudu Ionescu • Valentinus Ionescu • Andreas Marga • Ioannes Abraham Mureșan • Bogdan Niculescu-Duvăz • Nicolaus Stephanus Noica • Ioannes Oltean • Remus Opriș • Sorin Pantiș • Virgilius Petrescu • Andreas Pleșu • Călin Popescu-Tăriceanu • Elias Șerbănescu • Hadrianus Severin • Ulm Nicolaus Spineanu • Michael Sorin Stănescu • Valerius Stoica • Bujor-Bogdan Teodoriu • Georgius Tokay • Romeus Tomescu | |