Menander
Vide etiam paginam discretivam: Menander (discretiva)
Menander (Graece Μένανδρος; natus Athenis anno 342/341 a.C.n.; mortuus ibidem 292/291 a.C.n.) fuit poëta Graecus generis comoediae novae.
Index
1 Vita
2 Opera
3 Fortuna
4 Index fabularum
5 Notae
6 Bibliographia
Vita |
Menander fuit filius Diopithis Cephisidis uxorisque Hegestrates; natus est archonte Sosigeni, anno 342/1 a.C.n.[1] Secundum fontes varios aevi posterioris fuit nepos Alexidis,[2] contubernalis Epicuri,[3]discipulus Theophrasti, amicus Demetrii Phalerei,[4] amator hetaerae Glycerae.[5] Mortuus est aut anno 292/291 aut paullo post.[6] Eius sepulcrum Pausanias vidit iuxta viam quae a Piraeo Athenas duxit. Effigiem (cuius inscriptio etiam hodie servatur) in theatro Athenarum observavit.[7] De vita sententiisque Menandri primus scripsit coaevalis eius Lynceus Samius, qui et ille discipulus fuit Theophrasti, in libro nunc deperdito De Menandro.[8]
Opera |
Menandrum scripsisse alii fabulas 108 dixerunt, alii 109, Apollodorus autem 105;[9] quarum primam, titulo Orge, anno 321 docuit.[10]
Fortuna |
Scriptores Romani comoedias Menandri valde admirati sunt; ex quibus Terentius illum tam studiose imitatus est operibus suis (praecipue Andria, Eunucho, Adelphis) ut a Caesare dimidiatus Menander vocatus sit. Sententia Menandri alea iacta esto Caesar ipse usus est cum Rubiconis consilium cepisset transeundi. Medio aevo, operibus genuinis deperditis, florilegio sententiarum tantum Menander illustris erat. Nostra aetate multa fragmenta papyracea reperta sunt unaque fabula fere completa, titulo Dyscolus.
Index fabularum |
|
|
|
|
Notae |
↑ IG XIV 1184; Suda s.v. Menandros.
↑ Suda s.v. Alexis; sed res in dubio est.
↑ Strabo, Geographica 638.
↑ Diogenes Laertius, Vitae philosophorum 5.36, 5.79; cf. Alciphron, Epistulae 4.19.14.
↑ Athenaeus, Deipnosophistae 594d, cf. Martialis, Epigrammata 14.187.
↑ Aulus Gellius, Noctes Atticae 17.4.4, 17.21.42.
↑ Pausanias, Descriptio Graeciae 1.2.2, 1.21.1; IG II2 3777.
↑ Lynceus fr. 35 Dalby; Athenaeus, Deipnosophistae 242b.
↑ Aulus Gellius, Noctes Atticae 17.4.4.
↑ Anonymi De comoedia 17; Hieronymus, Chronicon ab abr. 1696.
Bibliographia |
- Editiones et versiones operum collectorum
W. G. Arnott, ed. et interpr., Menander. 3 voll. Cambridge: Harvard University Press, 1979- (Loeb Classical Library) .mw-parser-output .existinglinksgray a,.mw-parser-output .existinglinksgray a:visited{color:gray}.mw-parser-output .existinglinksgray a.new{color:#ba0000}.mw-parser-output .existinglinksgray a.new:visited{color:#a55858}
(Graece, Anglice)
- Maurice Balme, interpr., Menander: The plays and fragments. Oxonii: Oxford University Press, 2001
(Anglice)
- Norma Miller, interpr., Menander: Plays and fragments. Londinii: Penguin, 1987
F. H. Sandbach, ed., Menandri reliquiae selectae. Oxonii: e typogr. Clarendoniano, 1972 (Scriptorum Classicorum bibliotheca Oxoniensis). Ed. correctior, 1976. 2a ed., 1990
(Graece)
- Historica et critica
- Sander Goldberg, The making of Menander's comedy. Londinii: Athlone Press, 1980 (Paginae selectae apud Google Books)
- Philippus Renault, 'Ménandre : le comique raffiné', Folia Electronica Classica 2006(12). Hic legere potes
- 'Le théâtre sous les pieds : les mosaïques de la maison du Ménandre à Mytilène (Lesbos)', L'Archéologue, 2017(141) : 26-41.