Romanticismus
Romanticismus[1] fuit motus intellectualis ad artes, litteras, musicam, philosophiam pertinens, qui, in Europa exeunte saeculo XVIII ortus, primo dimidio saeculi XIX in summam populi favorem venit. Responsum fuit partim industriae conversioni, partim normis aristocraticis aevi Illuminationis, partim explicationibus rationalibus naturae. Praeter artes oculorum, musicam, et litteras, motus etiam historiographiam, educationem, ac scientias naturales magni aestimabat. Quod ad res politicas pertinet, in summo motu ad liberalismum vel radicalismum adiungebatur, sed vim fortasse diuturniorem in incremento nationalismi habuit.
Romantici ducebant experientiae aestheticae fontem verum in motibus animi fuisse, praecipue in metu, horrore, reverentiaque, qui motus in conspectu rerum sublimarum efficeri poterant. Itaque artifex idealis romanticus solus laborabat, propriam inspirationem quaerens. Ars popularis et antiquae nationum traditiones extollebantur, et opera illaborata, ut compositiones musicae in promptu creatae, optabilia facta sunt. Aliqui romantici trans tempus classicum ad medium aevum respiciebant: artes mediaevales reviviscere conabantur, ut fines urbium industriaeque crescentium effugerent; alteri ad orientem respiciebant, res exoticas et sapientiam antea occultam inquirentes.
Index
1 Scriptores
2 Pictores
3 Compositores musicae
4 Notae
5 Nexus interni
Scriptores |
- Gulielmus Blake
- Georgius Gordon Byron
- Samuel Taylor Coleridge
- Henricus Heine
- Ioannes Keats
- Edgarus Allan Poe
- Verner von Heidenstam
- Percy Bysshe Shelley
- Gulielmus Wordsworth
Pictores |
- Eugenius Delacroix
- Franciscus Goya
Compositores musicae |
- Ludovicus van Beethoven
- Hector Berlioz
- Fridericus Chopin
- Franciscus Liszt
- Iosephus Verdi
- Wilhelmus Ricardus Wagner
Notae |
↑ Reijo Pitkäranta, Lexicon Finnico-Latino-Finnicum. WSOY, 2001; Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok. Andra upplagan. Norstedts akademiska förlag, 2009; Romanticismus: Collectanea franciscana, vol. 11, Istituto Storico Cappuccini (1941), p. 266.
Nexus interni
- Expressionismus
- Neoclassicismus
- Sentimentalismus