Ignatius Jones
Ignatius, vulgo Inigo Jones (natus Londinii die 15 Iulii 1573; in eadem urbe mortuus die 21 Iunii 1652) fuit architectus et designator scaenicus Anglicus. "Vitruvius Britannicus" appellatus est.[1]
Natus die 15 Iulii, die 29 Iulii 1573 in ecclesia Sancti Bartholomaei minoris baptizatus est, patre (qui idem praenomen gessit) textore Londiniensi e Cambria oriundo. De iuventute nihil scitur nisi quod artem lignariam didicerit. Italiam circa annum 1601 petiverit. Italice optime loqui ab eo tempore scivit opusque Palladii Quattro libri dell'architettura anno 1601 reimpressum possedit, quod volumen, pretio doi docati [sic] adnotatum, in bibliotheca eius servatum est. Fabulas personatas Bernardi Buontalenti iam his annis aut e libris cognovit aut a scaena Florentina: ibi enim in aula Ferdinandi Medicis Il rapimento de Cefalo mense Octobri 1600 docta est. Anno 1603 apud Rogerium Manners, comitem Rutlandiae, munus "picturarum factoris" (picture maker) implevit et fortasse in Daniam iter fecit (is enim ibi missus est ad regem Christianum IV in ordinem Garterianum inducendum).
Designator scaenicus vestimentariusque primum apud regem Iacobum I anno 1604 exeunte meruit de fabula personata The Masque of Blackness, a Beniamino Jonson scripta, a regina Anna Daniae die 5 Ianuarii 1605 docta. Jones mense Augusto 1605 cum artificibus aliis regis servitoribus Oxoniam properavit, ubi aulam Aedis Christi in theatrum convertere curaverunt ut fabulae Latinae tres unamque Anglicam palam regem reginamque monstrarentur. Ibi Jones primum scaenas versatiles, quae periacti appellantur,[2] in Angliam introduxit. Sic refert Philippus Stringer peregrinus Cantabrigiensis:
For the better contriving and finishing of the stages, seats and scaffolds in St. Mary's and Christ Church they entertained two of His Majesty's master carpenters, and they had the advice of the Comptroller of his Works. They also hired one Mr Jones, a great traveller, who undertook to further them much and furnish them with rare devices, but performed very little to that which was expected. He had for his pains, as I heard it constantly reported, £50.[3]
Ad fabulam personatam Hymenaei, anno 1606 ineunte in aula regia doctam, machinam versatilem paravit qua histriones ipsi movebantur. Talem rem et ad fabulam The Masque of Queens, die 2 Februarii 1608 doctam, ordinavit. Vestimenta histrionum (videlicet reginae ipsius feminarumque nobilium aulae suae) designavit. Beniaminus Jonson, huius operis scriptor, textu suo has res sic confirmavit: The device of their attire was Mr Jones's, with the invention and architecture of the whole scene, and machine.[4] Annis 1610-1611 fabulas tres paravit ad principem Henricum celebrandum, regis haeredem mox moriturum, videlicet Tethys' Festival, Prince Henry's Barriers et Oberon. Deinde alias tres fabulas sumptuosissimas annis 1611 et 1613 designavit, iussu reginae Love Freed from Ignorance and Folly, sed The Lord's Masque ad nuptias futuras principissae Elisabethae celebrandas a Thoma Campion scriptam, atque The Memorable Masque of the Two Honorable Houses pro collegiis iuridicis Londiniensibus a Georgio Chapman compositam. Huius in textu labores Ignatii Jones curiose describuntur,
... their whole show ... their march on horseback to the Court from the Master of the Rolls's house, with all their right noble consorts and most showful attendants, invented and fashioned, with the ground and special structure of the whole work, by our Kingdom's most artful and ingenious architect Innigo Jones.[5]
Eisdem annis Jones amicos cognovit Edmundum Bolton aulicum regis clientemque ducis Buckinghamiae necnon Thomam Coryat aulicum principis Henrici et peregrinatorem. Iam ex operibus Vitruvii, Palladii et Serlii architecturam discebat designationesque architecturales confecit.
Anno 1609 in Franciam iter fecit, ubi per Lutetiam et Burdigalam in Provinciam pervenit et antiquitates Romanas Arelatenses Nemausensesque atque Castellum Chambord visitavit. A die 13 Ianuarii 1611 mensor meruit principi Henrico usque ad diem huius ultimum 6 Novembris 1612.
Cum Thoma Howard, comiti de Arundel, et uxore Alethea, iter Europaeum tertium medio anno 1613 incepit. Illi principissam Elisabetham usque ad Heidelbergam conduxerunt ad maritum futurum. Deinde otiosiores trans Alpes in Italiam porrexerunt, ubi Jones aedificia tam antiqua quam nova (et praecipue a Palladio designata) curiose visitavit Venetiis, Vicetiae, Bononiae, Florentiae, Saenae, Romae (in hac urbe anno 1614 ineunte morabat), Neapoli et rursus per Latium et Venetum ad Lutetiam Londiniumque: eo mense Novembri 1614 revenit. Venetiis Antonium Scamozzi, Palladii sectatorem, cognovit. Scholia crebrissima de aedificiis ita observatis in paginis exemplaris Quattro libri dell'architettura exscripsit. Alios libros Italicos, praesertim de antiquitatibus et aedificiis, satis multos emit et adnotavit. Collectús librorum Jonesiani maxima pars curá discipuli eius Ioannis Webb servata est et hodie Oxoniae in bibliotheca Collegii Vigorniensis comprehenditur.
Jones iam die 18 Aprilis 1613 successor nominatus erat officii curatoris Operum Regis; quod officium, Simone Basil praecessore mortuo, die 1 Octobris 1615 suscepit. Statim iussu reginae Annae Domum Reginalem Grenovici designare coepit iuxta palatium regium. Ita primum principia Andreae Palladii architecturalia in Angliam introducere curavit. Hoc aedificio formam villae Mediceae iuxta Podium Cariani, architecto Iuliano Sangallensi iussu Laurentii Medicis constructae, Jones imitavisse censetur. Domus annis 1616-1618 pro regina Anna designata et incepta est. Qua anno 1619 mortua, domus tandem anno circiter 1635 pro regina Henrietta Maria, Caroli I uxore, confecta est. Annis 1620-1622 Domum Convivalem Londinii iuxta palatium Aulae Albae aedificare curavit, domo anteriori anno 1619 incendio destructa. Hodie, palatio ipso iam diu deleto, domus convivalis sola remanet, structura exteriori post villas urbanas Palladii et Scamozzi (praesertim Vicetiae in urbe) delineata, aula singula valde magna stilo antiquo concepta, tecto laqueato a Petro Paulo Rubens annis 1629-1635 ornato.
Annis fere 1617/1629, cliens et socius comitis de Arundel, Jones domum eius Grenovici sitam ornare antiquitatesque ad collectum eius emere curavit. Ambo iussu regum Iacobi et Caroli inter commissos renovationis aedificiorum Londiniensium meruerunt. Annis 1617/1640 rursus scaenas vestimentaque ad fabulas personatas designavit. Scriptor librellorum fuit ab initio et usque ad annum 1631 Beniaminus Jonson, qui ad caudam libri The Masque of Augurs (1623) sic de collaboratione refert:
For the expression of this I must stand. The invention was divided betwixt Master Jones and me. The scene which your eye indulges was wholly his, and worthy his place of the King's Surveyor and Architect, full of noble observation of antiquity, and high presentment. The music composed by the excellent pair of kinsmen Mr Alphonso Ferrabosco and Mr Nicholas Lanier. An sint Musis et Apolline digna, penes vos esto.[6]
Fabulae ab anno 1623 in Domu Convivali nuper constructa doctae sunt (primum Time Vindicated to Himself and to his Honours) et interdum, iussu reginae Henriettae Mariae, Westmonasterii in aula Domus Somersetensis. Ibi producta est anno 1626 Artenice, scriptore Honorato de Bueil, histrionibus ipsa regina feminisque nobilibus; ibi anno 1633 The Shepherd's Paradise, auctore Gualtero Montagu. Ludus Tempe Restored, versio Anglica ballationis Francicae Ballet comique de la Reine, die 14 Februarii 1632 a regina ipsa docta est, textu a poeta Aureliano Townshend recreato, scaenis ab Jones designatis. Rursus Oxoniae anno 1636, visitantibus rege reginaque, fabulae personatae, designatore Jones, in aula Aedis Christi doctae sunt. Omnium fabularum optimam fuisse confitetur Coelum Britannicum, anno 1633 a rege Carolo ad reginam dicata, designatore scaenico et vestimentario Jones, poëta Thoma Carew. Insuper valde bene concepta est, machinis scaenicis ingeniosissime usitatis, fabula Britannia triumphans, auctore Gulielmo Davenant anno 1638 ineunte iussu regis docta.
Franciscus Russell, comiti Bedfordiae, inter annos 1629 et 1635 terram suam inter Londinium et Westmonasterium iacentem, nomine Covent Garden,[7] aedificiis satis nobilibus accommodare statuit. Cui adiuvaverunt Isaacius de Caus, architectus domorum aliquarum, et praesertim Ignatius Jones qui formam omnem designans medio agro quadrangularem piazza ("plateam" aut potius forum), ab urbibus Italicis imitatam, posuit, iuxta quam ecclesiam Sancto Paulo dicatam annis 1631-1633 construi curavit, ordine "Tusco" Vitruviano, stilo igitur quo ad architectura ecclesiastica pertinet novissimo. Eodem tempore, scilicet ab anno 1631 et usque ad 1641, ecclesiam cathedralem S. Pauli restituit, sed opera, quae ibi perfecit, mox deperdita erunt, hac ecclesia in incendio anni 1666 deleta. Ab anno 1636 etiam renovationes domus Wiltoniensis iuxta Wiltoniam designavit pro Philippo Herbert, comiti Pembrochiae: ibi rursus architectus meruit Isaacius de Caus, suadente Jones. Qui mox Bello Civili saeviente opera perpauca tam pro rege quam pro nobilibus perficere potuit. Anno 1652 Londinii mortuus est.
Notae |
↑ "Ignatius Jones": vide imaginem nostram. "Vitruvius Britannicus": vide Hart (2010)
↑ Cf. Vitruvius, De architectura 5.6.8
↑ Philip Stringer, "The Preparation at Oxford" in John Nichols, The Progresses, Processions, and Magnificent Festivities of King James the First (Londinii, 1828) vol. 1 p. 558
↑ Ben Jonson, The Masque of Queens. C. H. Herford et al., edd., Ben Jonson vol. 7 (Oxonii, 1941) p. 283
↑ Verba e titulo operis G. Chapman, The Memorable Masque of the Two Honorable Houses or Inns of Court: the Middle Temple and Lincoln's Inn (Londinii: G. Norton, 1613)
↑ Ben Jonson, The Masque of Augurs, ad caudam. C. H. Herford et al., edd., Ben Jonson vol. 7 (Oxonii, 1941) p. 625
↑ Quod nomen sermone Anglico vernaculari "hortus monasterii" significavit
Bibliographia |
- Editiones operum tam scriptorum quam pictorum
Some designs of Mr. Inigo Jones and Mr. Wm. Kent. Londinii: John Vardy, 1744 Textus apud archive.org
- Bruce Allsop, ed., Inigo Jones on Palladio, being the Notes by Inigo Jones in the Copy of I quattro libri dell'architettura di Andrea Palladio in the Library of Worcester College Oxford. 2 voll. Novo Castro: Oriel Press, 1970
- Edward Chaney, ed., Inigo Jones's Roman Sketchbook. 2 voll. Londinii: Roxburghe Club, 2006
- John Harris, Gordon Higgott, Inigo Jones: complete architectural drawings. Londinii: Zwemmer; Novi Eboraci: Philip Wilson, 1989
- William Kent, ed., The Designs of Inigo Jones, consisting of plans and elevations for publick and private buildings. Londinii, 1727 Textus apud archive.org
- Percy Simpson, C. F. Bell, Designs by Inigo Jones For Masques & Plays at Court. Oxoniae: Walpole and Malone societies, 1924 (Volume of the Walpole Society, 12) JSTOR
- Eruditio vetustior
- "Jones, Inigo" in Dictionary of National Biography edd. Leslie Stephen, Sidney Lee. 63 voll., 3 voll. suppl. (Londinii, 1885-1901 ~)
- Peter Cunningham, Inigo Jones: a life of the architect; J. R. Planché, "Remarks on some of his sketches for masques and dramas"; J. Payne Collier, ed., "Five court masques". Londinii: Shakespeare Society, 1848 Textus apud archive.org
Inigo Jones in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) .mw-parser-output .existinglinksgray a,.mw-parser-output .existinglinksgray a:visited{color:gray}.mw-parser-output .existinglinksgray a.new{color:#ba0000}.mw-parser-output .existinglinksgray a.new:visited{color:#a55858}
(Anglice)
- Eruditio recentior
- Christy Anderson, Inigo Jones and the Classical Tradition. Cantabrigiae, 2007
- Annarosa Cerutti Fusco, Inigo Jones Vitruvius Britannicus: Jones e Palladio nella cultura architettonica inglese 1600-1740. Rimini: Maggioli, 1985
- Edward Chaney, "Evelyn, Inigo Jones, and the Collector Earl of Arundel" in F. Harris, M. Hunter, edd., John Evelyn and his Milieu (Londinii: British Library, 2003)
- Vaughan Hart, Inigo Jones: the architect of kings. New Haven: Yale University Press, 2011
Vaughan Hart, "Inigo Jones, 'Vitruvius Britannicus'" in Architectural History vol. 53 (2010) pp. 1-39 JSTOR
- Gordon Higgott, "Inigo Jones in Provence" in Architectural History vol. 26 (1983) pp. 24-34 et 123-131 JSTOR
- Elizabeth T. Jordan, "Inigo Jones and the Architecture of Poetry" in Renaissance Quarterly vol. 44 (1991) pp. 280-319 JSTOR
- Michael Leapman, Inigo: The Troubled Life of Inigo Jones, Architect of the English Renaissance. Londinii: Headline, 2003
- John Newman, "Jones, Inigo (1573–1652)" in Oxford Dictionary of National Biography edd. H. C. G. Matthew, Brian Harrison (Oxonii: Oxford University Press, 2004) Situs venalis
- John Peacock, "Inigo Jones's Stage Architecture and Its Sources" in Art Bulletin vol. 64 (1982) pp. 195-216 JSTOR
- John Peacock, The Stage Designs of Inigo Jones: The European Context. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1995 (Paginae selectae apud Google Books)
- F. H. W. Sheppard, ed., Survey of London, vol. 36: Covent Garden. Londinii, 1970 Textus apud British History Online
- Roy S. Strong, Festival Designs by Inigo Jones. Vasingtoniae: International Exhibitions Foundation, 1967
- A. A. Tait, "Inigo Jones's 'Stone-Heng'" in Burlington Magazine vol. 120 (1978) pp. 154-159 JSTOR
- Jeremy Wood, "Inigo Jones, Italian Art, and the Practice of Drawing" in Art Bulletin vol. 74 (1992) pp. 247-270 JSTOR
- Giles Worsley, Inigo Jones and the European Classicist Tradition. New Haven: Yale University Press, 2007
Nexus externi |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ignatium Jones spectant. |
- "Inigo Jones" sub rubrica Palladio and Britain apud Regium Institutum Architectorum Britannicorum