Linguae Indoeuropaeae























Linguae Indoeuropaeae

Situs:

Europa, Asia occidentalis et undique
Status:
familia diu recognita, late dispersa; a nonnullis eruditis in Nostratica comprehensa, aliis renuentibus
Divisiones:


lingua Albanica cum Balcanicis antiquis

linguae Anatolicae

lingua Armenica


linguae Baltoslavicae (unde Balticae et Slavicae)

linguae Celticae

linguae Germanicae

lingua Graeca


linguae Indoiranicae (unde Indicae et Iranicae)


linguae Italicae (unde Romanicae)

linguae Tocharicae







ISO 639-2:

ine

Familiae linguisticae coloribus Vicipaediae pictae

Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae



Linguae Indoeuropaeae (quarum circa 443 linguae et dialecti notae) sunt magna familia linguarum, quae a triciens miliens centena milia hominum comprehenduntur. Linguae huius familiae a principio in Europa Orientali Asiaque Media adhibebantur, sed hodie per omnem orbem terrarum. In hac familia Anglicam linguam, Hispanicam, Russicam, linguam Hindi, Lusitanam, Francogallicam et Theodiscam invenimus inter eos sermones quibus centiens centena milia hominum, vel plures, utuntur.




Tabula migrationum Indoeuropaeorum antiquissimorum secundum hypothesin kurgan a Maria Gimbutas propositam.


Origo communis harum linguarum a Gulielmo Jones primo proposita est, qui similitudines inter linguas antiquissimas huius aetatis, nempe Latinam, Graecam, Sanscritam, et Persicam, observavit. His linguis perspicue comparatis, Franciscus Bopp Jonesio adsensus est. Saeculo XIX haec familia saepe linguae Indogermanicae vocabatur; conexione tamen plerarumque linguarum Europaearum cognita, nomen familiae in linguas Indoeuropaeas mutatum est.


Quod hae linguae certas et systematicas inter se similitudines praebent, philologi facile eas putaverunt originem communem habere; comparatis verbis, structuris, vocabulis, origo definiri potest, quae lingua Protoindoeuropaea vocatur. Nondum consentiunt philologi et historici, ubi patria originalis sita sit, cuius incolae lingua Protoindoeuropaea locuti sint: saepius aut in Armenia aut Asia Minore aut in regionibus circum Pontum Euxinum fuisse putatur.




Indoeuroapeae linguae in mundo. Fusco viridi colore: civitates in quibus maxima loquentium pars linguae Indoeuropeae est. Claro viridi colore: civitates cum parvo linguistico circulo Indoeuropaeo publice accepto.


Subdivisiones (vel: rami) familiae sunt:



  • Linguae Anatolicae


  • Linguae Indoiranicae

    • Linguae Indicae

    • Linguae Iranicae



  • Lingua Graeca


  • Linguae Italicae

    • Lingua Latina
      • Linguae Romanicae



  • Linguae Celticae

  • Linguae Germanicae

  • Lingua Armenica

  • Linguae Tocharicae


  • Linguae Baltoslavicae

    • Linguae Balticae

    • Linguae Slavicae




  • Linguae Illyricae seu Balcanicae
    • Lingua Albanica



Nonnulli glottologi Protoindoeuropaeam linguam dicunt originem e lingua Nostratica trahere et ideo cognatione quadam cum aliis linguarum familiis conciliatam esse, nempe cum linguis Caucasicis, Altaicis, Uralicis, Dravidicis et Afrasiaticis. De hac theoria discrepat theoria linguae Eurasiaticae a Iosepho H. Greenberg proposita.




Stemma linguarum Indoeuropaearum.


Pleraeque linguae Europaeae ad familiam Indoeuropaeam pertinent; sunt tamen aliae. Familiae Uralicae attribuuntur lingua Hungarica, Estonica, Finnica et Samica. Etiam linguae Caucasicae minime Indoeuropaeae sunt. Lingua Vasconica cum nulla alia lingua cognata est. Lingua Melittica Semitica est e familia Afrasiatica; lingua Turca est Turcica e familia Altaica.


Nexus interni



  • Augustus Schleicher

  • Index radicum Indoeuropaearum

  • Linguae mundi

  • Linguistica diachronica

  • Linguae Austronesiae

  • Linguae Sinotibetanae

  • Lingua Protoindoeuropaea











Popular posts from this blog

Homophylophilia

Updating UILabel text programmatically using a function

Cloud Functions - OpenCV Videocapture Read method fails for larger files from cloud storage