Valesia
| Pagus Valesiae | |
|---|---|
Vexillum Valesiae | |
| Notatiae elementi | |
| Caput: | Sedunum(Theodisce: Sitten; Francogallice: Sion) |
| Ambitus: | 5'224 km² |
| Populatio: | 312'684 (31.12.2010)[1] |
| Densitas: | 60 incolae pro km² |
| Pars Helvetiae ab: | 1815 |
| Signum: | VS |
| Lingua: | Lingua Francogallica atque Lingua Theodisca |
| Pagina domestica: | www.vs.ch |
| Tabula | |
Collocatio pagi in Helvetia.
Valesia (Francogallice Valais ; Theodisce Wallis) est pagus Helvetiae ab anno 1815, quamquam iam antea Valesia pagorum Helveticorum confoederatione connecta fuit. Caput est Sedunum urbs. Valesiae finitimi pagi atque civitates sunt Pagus Valdensis, Berna, Urania, Ticinum, Francia Italiaque.
Index
1 Historia
2 Sermones publici
3 Religio
4 Institutiones
5 Districtus pagi
6 Geographia
6.1 Valles
6.2 Oppida et vici
6.3 Montes
6.4 Transitus
6.5 Flumina
6.6 Lacus
6.7 Glaciaria
7 Nexus externus
8 Notae
9 Bibliographia
Historia |
Regionem Valesianam aetate Celtorum a quattuor gentibus Sedunorum, Uberorum, Nantuatorum, Veragrorum) habitatam Bello Gallico Gaii Iulii Caesaris anno 57 a.C.n. Legio XII Fulminata occupavit. Sub Imperio Romano provincia Poenina in valle condita est.
Occidentalis Valesiae pars medio aevo erat feudum comitatis Sabaudiae. Comites monasterium Sancti Mauritii Acauno situm regebant.
Valesia die 12 Septembris 1814 ad Helvetiam accessit.
Sermones publici |
In pago Valesia praeter linguam Francogallicam etiam est Lingua Germanica sermo publicus.
Religio |
Magna pars incolarum Valesiae (Vallensium[2]) (81% anno 2000) se Catholica esse profitetur.
Institutiones |
Facultas legum faciendi pertinet ad Magnum Consilium (Francice Grand Conseil ; Germanice Grosser Rat) a 130 legatis populi constitutum et administrandi ad Civitatis Consilium (Conseil d'État ; Staatsrat) a quinque legatis constitutum.
Districtus pagi |
In insigni Valesiae apparent 13 stellae quia pago sunt 13 districtus:
Acaunus (Francogallice: Saint-Maurice)
Briga (Theodisce: Brig, Francogallice: Brigue)
Conches (Theodisce: Goms; Francogallice: Conches)
Contextis (Francogallice: Conthey)
Heruens (Francogallice: Hérens)
Inter Montes (Francogallice: Entremont)
Leuca Fortis (Theodisce: Leuk; Francogallice: Loèche)
Monteolum (Francogallice: Monthey)
Octodurus (Francogallice: Martigny; Theodisce: Martinach)- Rarognus (Theodisce: Raron; Francogallice: Rarogne; occidentalis et orientalis, 2 semi-districtus)
- Rarognus Occidentalis
- Rarognus Orientalis
Sedunum (Francogallice: Sion; Theodisce: Sitten)
Sirrus (Francogallice: Sierre; Theodisce: Siders)
Vespia nobilis (Theodisce: Visp; Francogallice: Viège)
Despectus in Valesiam ad Orientem versus ex monte apud vicum Uvronam (Francogallice Ovronnaz).
Geographia |
Valesia regio montium Alpium est.
Valles |
- Conches
Vallis Illiaca Superior (Theodisce: Lötschental)- Vallis Illiaca inferior
- Vallis ad transitum Summum Poeninum
Oppida et vici |
- Acaunum
- Ardonum
Argenta (Francice Ayent )
Baniae (Vallesia) (Francice Bagnes),
Betula (Theodisce Bürchen )
Briga (Theodisce Brig)
Burgus Sancti Petri (Francice Bourg-Saint-Pierre ),- Burgus Warnierus
Camusia (Francice Chamoson )
Castellio Inferior (Theodisce Niedergesteln)
Columberius-Mura (Francice Collombey-Muraz )
Emesa Superior (Theodisce Oberems )
Eviona (Francice Evionnaz )
Fanum Sancti Gingulphi (Helvetia) (Francogallice: Saint-Gingolph; Arpitanice: Sent-Gingolf vel Sent-Gingœlf)
Fuliacum (Francice Fully)
Graneirolis (Francice Grengiols)
Gruona (Francice Grône)
Musterium (Valesia) (Theodisce Münster (Goms))
Nares (Germanice: Naters)- Octodurus
Ponczirrum (Theodisce Baltschieder)
Pratobornum (Theodisce Zermatt)
Sidrium (Theodisce Siders)- Tarnaiae
- Vallis de Vies
- Vios
Vispach (Theodisce Visp)
Montes |
- Barrhorn
- Bella Tola
- Jungfrau
- Matterhorn
- Mons Silvius
- Pizzo d'Andolla
Transitus |
- Grimsula Mons
- Furca
- Lötschberg (transitus)
Porta Magni Sancti Bernardi (Summus Poeninus)- Sanetsch (transitus)
- Sempronius Mons
- Transitus Forclaz
- Transitus Nufenen
Flumina |
- Borgna
- Dransa
- Lonza
- Massa (flumen)
- Rhodanus
- Sanona
- Vispa (flumen)
Lacus |
- Lacus Decium (Valesia)
- Lacus Emosson
- Lacus Grimsulae
- Lemanus Lacus
Glaciaria |
- Glaciarium Aletsch
- Glaciarium Rhodani
- Planities Mortua
Nexus externus |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Valesiam spectant. |
Notae |
↑ Confer Nuntius Officii Foederalis Statisticae, pag. 5
↑ Petrus Flobert, Le Grand Gaffiot: Dictionnaire latin français (Lutetia, 2000), 1673.
Bibliographia |
- Christa Ebnöther (red.): Vallis Poenina. das Wallis in römischer Zeit. 1. Jh.–5. Jh. nach Chr. (Sedunum 1998)
- Arthurius Fibicher: Walliser Geschichte. (Visp 2004)
Valesiae tredecim districtus
Acaunus |
Briga |
Conches |
Conthey |
Hérens |
Inter Montes |
Leuca Fortis |
Monthey |
Octodurus |
Rarognus Occidentalis |
Rarognus Orientalis |
Sirrus |
Sedunum |
Visp
Pagi Helvetiae
Turicum · Berna · Lucerna · Urania · Suitia · Subsilvania inferior · Subsilvania superior · Glarona · Tugium · Friburgum · Solodurum · Basilia Urbs · Basilia Rus · Scafusa · Abbatis Cella Interior · Abbatis Cella Exterior · Sanctogallum · Grisonia · Argovia · Turgovia · Ticinum · Pagus Valdensis · Valesia · Novicastrum · Genava · Iura