Iohannes Luther
Iohannes (Hans) Luther (Berolini natus die 10 Martii 1879, Dusseldorpii mortuus die 11 Maii 1962) fuit iuris consultus, argentarius, vir publicus extra factionibus et cancellarius Rei Publicae Wimarii a die 15 Ianuarii 1925 usque ad diem 12 Maii 1926.
Index
1 Iuventus et munus
2 Cursus honorum
3 Opera
4 Nexus externi
Iuventus et munus |
Maiores eius conductores erant. Luther, postquam maturitatem adeptus est, Kieliae, Genavae, Berolini iurisprudentiae studebat atque doctor promotus est. Deinde minister publicus laboravit.
Cursus honorum |
Luther anno 1907 decurio urbis Magdeburgi electus est. Anno 1913 rector foederis urbium Borussiae et deinde omnis Germaniae erat. Mense Iulio 1918 usque ad 1922 magister civium superior Assindiae erat. A die 22 Novembris 1922 ad diem 4 Octobris 1923, quamquam nullius factionis sodalis erat, Administer Imperii Victus et Agriculturae in consilio ministrorum Cuno et Stresemann I fuit. A die 6 Octobris 1923 ad 15 Ianuarii 1925 Administer Imperii Aerarii Publici fuit, antequam ipse cancellarius factus est. Postquam Iosephus Frenken, Administer Imperii Iustitiae 21 Novembris 1925 propter foedera Locarni signata a magistratu recessit, ad tempus (et quidem ad mensem Ianuarium 1926) et hoc officio fungebatur. Maio 1926 a magistratu se abdicare coactus est, cum factiones de vexillo Germaniae inter se iurgarent. Annis proximis in argentariis diversis opus fecit atque inter rectores ferroviarios imperii (Reichsbahn) electus est et anno 1930 successor Hjalmar Schacht praeses argentariae imperii. A die 17 Martii 1933 ab Adolpho Hitler dimissus est, quod consilia eius aeris alieni ad arma augenda sumendi recusavit. Hitler eum legatum Germaniae ad CFA (usque ad 1937) fecit. Post secundum bellum mundanum iterum argentarii munere functus est.
Opera |
Politiker ohne Partei, Stuttgarti anno 1960.
Vor dem Abgrund 1930-1933. Reichsbankpräsident in Krisenzeiten, Berolini anno 1964.
Nexus externi |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Iohannes Luther spectant. |
Biographia in pagina Musei Historici Germaniae
Imperium Germanicum
Princeps Otho de Bismarck |
Comes Leo de Caprivi |
Princeps Clodovicus zu Hohenlohe-Schillingsfürst |
Princeps Bernhardus de Bülow |
Theobaldus de Bethmann Hollweg |
Georgius Michaelis |
Georgius Comes de Hertling |
Princeps Maximilianus de Baden |
Res Publica Wimarii
Fridericus Ebert |
Hugo Haase |
Philippus Scheidemann |
Gustavus Bauer |
Hermannus Müller |
Constantinus Fehrenbach |
Carolus Iosephus Wirth |
Gulielmus Cuno |
Gustavus Stresemann |
Gulielmus Marx |
Ioannes Luther |
Gulielmus Marx |
Hermannus Müller |
Henricus Brüning |
Franciscus de Papen |
Curtius de Schleicher
Dictatura nazista
Adolphus Hitler |
Iosephus Goebbels |
Ludovicus Comes Schwerin de Krosigk |
Res Publica Foederalis Germaniae
Conradus Adenauer |Ludovicus Erhard |Curtius Georgius Kiesinger |Gulielmus Brandt |Helimutus Schmidt |Helimutus Kohl |Gerardus Schröder |Angela Merkel |
Ministri Iustitiae Imperii Germanici
Otto Landsberg (SPD) | Eugenius Schiffer (DDP) | Otto Georgius Thierack (NSDAP) | |
Ministri Aerarii Publici Imperii Germanici
Eugenius Schiffer (DDP) • Bernhardus Dernburg (DDP) • Matthias Erzberger (Centrum) • Carolus Iosephus Wirth (Centrum) • Andreas Hermes (Centrum) • Rudolphus Hilferding (SPD) • Ioannes Luther (nullius factionis) • Otto de Schlieben (DNVP) • Ioannes Luther (nullius factionis) • Petrus Reinhold (DDP) • Henricus Köhler (Centrum) • Rudolphus Hilferding (SPD) • Paulus Moldenhauer (DVP) • Henricus Brüning (Centrum) • Hermannus Dietrich (DDP) • Ludovicus Comes Schwerin de Krosigk (nullius factionis) | |
Administri Victus et Agriculturae Imperii Germanici
Robertus Schmidt (SPD) | Andreas Hermes (Centrum) | Herbertus Backe (NSDAP) | |
Administer Imperii Regionum Occupatarum Imperii Germanici (1923 - 1930)
Ioannes Fuchs (Centrum) | Antonius Höfle (Centrum) | Gottfriedus Treviranus (KVP) | |
Gulielmus Cuno (nullius factionis) | Fridericus de Rosenberg (nullius factionis) | Henricus Albert (nullius factionis) | |
Gustavus Stresemann (DVP) | Robertus Schmidt (SPD) | Ioannes Fuchs (Centrum) | | |
Gustavus Stresemann (DVP) | Robertus Schmidt (SPD) | Ioannes Fuchs (Centrum) | |
Gulielmus Marx (Centrum) | Carolus Jarres (DVP) | Antonius Höfle (Centrum) | |
Gulielmus Marx (Centrum) | Carolus Jarres (DVP) | Antonius Höfle (Centrum) | |
Ioannes Luther (nullius factionis) | Gustavus Stresemann (DVP) | Carolus Stingl (BVP) | |
Ioannes Luther (nullius factionis) | Gustavus Stresemann (DVP) | Carolus Stingl (BVP) | |
Argentaria Imperii (1875–1945): Hermannus de Dechend | Argentaria Terrarum Theodiscarum (1948–1957): Argentaria Foederalis Germaniae (ab 1957): Ioannes Weidmann | |