Lucius Marius Maximus Perpetuus Aurelianus




Marius Maximus fuit praefectus urbis Romae anno 217 et scriptor linguae Latinae. In horto Marii Maximi Florentinus, auctor de re rustica, praetendit se visisse uvam olea insertam.[1]


Marius Maximus ex familia senatoria ortus verisimile Africa natus est. Pater Lucius Marius Perpetuus fuit, procurator Galliae Lugdunensis et Aquitaniae. Anno 193 legatus legionis in Moesia erat. In bello civili inter Septimium Severum imperatorem et Pescennium Nigrum atque Clodium Albinum Septimio favit, tum legatus Augusti pro praetore Belgicae fuit. Anno 198 vel 199 consul suffectus erat, tum legatus Germaniae Inferioris et Syriae Coeles (anno 208), deinde proconsul Africam Asiamque administravit. Anno 217 a Macrino imperatore praefectus urbi factus est, sub Alexandro Severo imperatore anno 223 consul II ordinarius creatus est. Quando mortuus sit, nescimus. Filius eius Lucius Marius Maximus, consul anni 232 fuit.


Marius Maximus fuit auctor vitarum imperialium (minoribus omissis[2])in continuatione operis Suetonii De vita Caesarum. Ab auctore Historiae Augustae Marius Maximus laudatus est ut "homo omnium verbosissimus, qui et mythistoricis se voluminibus inplicavit".[3]


Opus Marii Maximi deperditum est, sed citationes supersunt:




  • Historia Augusta passim


  • Ammianus Marcellinus 28.4.14


  • Scholia in Iuvenalem 4.53


Creditur poetam Ausonium usum esse Mario Maximo, sine citatione nominali, in serie epigrammatum cuius titulus est Caesares; in hoc opere laudati sunt viginti quattuor Caesares, quorum duodecim anteriores (a C. Iulio Caesare Domitianum usque) e vitis a Suetonio scriptis depicti sunt, duodecim posteriores (a Nerva Elagabalum usque) fortasse e vitis Marii Maximi. Scriptor ignotus Enmannsche Kaisergeschichte et ille (si re vera exstitit) opere Marii Maximi usus est.



Notae |




  1. Geoponica 9.14.2.


  2. "Marius Maximus, qui Avidium Marci temporibus, Albinum et Nigrum Severi non suis propriis libris sed alienis innexuit" (Historia Augusta "Quadrigae tyrannorum" 1.2.


  3. Ibid.



Bibliographia |



  • A. R. Birley, Septimius Severus, the African Emperor (1971) pp. 308-326

  • R. P. H. Green, "Marius Maximus and Ausonius' Caesares" in Classical Quarterly n.s. vol. 31 (1981) pp. 226-236

  • M. Kulikowski, "Marius Maximus in Ammianus and the Historia Augusta" in Classical Quarterly vol. 57 (2007) pp. 244-256


  • Ronald Syme, Historia Augusta Papers. Oxonii 1983

  • Ronald Syme, Emperors and Biography pp. 112-143








Antecessores:
Imp. Caesar Marcus Aurelius Antoninus Augustus IV et Imp. Caesar Marcus Aurelius Severus Alexander Augustus

Consul
223
cum
Lucio Roscio Aeliano Paculo Salvio Iuliano
Successores:
Appius Claudius Iulianus II et Lucius Bruttius Crispinus



Popular posts from this blog

Homophylophilia

Updating UILabel text programmatically using a function

Cloud Functions - OpenCV Videocapture Read method fails for larger files from cloud storage