Iudaea (provincia Romana)
Iudaea et tum Syria Palaestina fuit provincia Romana, anno 6 instituta postquam Herodes Archelaus regnum vel potius ethnarchiam[1] abdicare ab Augusto coactus est. Pluribus regionibus Palaestinae constabat, Samaria, Idumaea, et finibus circum Hierosolyma quae stricto sensu Iudaea appellabantur. Anno 44, Herode Agrippa I mortuo, Peraea quoque, quae regio trans Iordanem flumen et lacum Asphaltiten sita est, provinciae addita est atque circa idem tempus et Galilaea[2].
Index
1 Historia
1.1 Fasti praefectorum Iudaeae
1.2 Fasti procuratorum Iudaeae
1.3 Fasti legatorum pro praetore Iudaeae
2 Notae
3 Fontes praecipui
4 Si vis plura legere...
Historia |
Pompeius primo anno 64 a.C.n. Iudaeam superavit, tertio bello Mithridatico exeunte, et ibi regem clientem creavit. Iudaei provinciae contra Imperium Romanum rebellaverunt et victi sunt a Tito, qui etiam secundum Templum Hierosolymitanum delevit.
Fasti praefectorum Iudaeae |
Primi equites Romani qui Iudaeam administrabant titulum praefecti gerebant, ut ex inscriptionibus constat, et legatis Syriae subiciebantur. Non Hierosolyma, urbem sacram Iudaeorum, sed Caesaream[3] mittebantur.
Coponius 6–9
Marcus Ambivulus 9–12
Annius Rufus 12–15
Valerius Gratus 15–26
Pontius Pilatus 26–36
Marcellus 36–37
Marullus 37–41
Inter 41 et 44 Iudaea fuit pars Herodis Agrippae regni, cui a Claudio data est.
Fasti procuratorum Iudaeae |
Procuratores erant viri equestris ordinis qui in provincias minores a Claudio imperatore mittebantur atque tributis et vectigalibus praecipuam operam dabant. Ius quoque dicebant et tranquillitati publicae consulebant sed legiones non ducebant, cohortes auxilarium tantum eis praesto erant : si quid novi accidisset procuratores Iudaeae, qui Caesareae Maritimae sedem suam habebant, legatum Syriae et eius legiones accire poterant, quod anno 66 accidit. Iam maior provincia erat quam praefectorum tempore quia regnum Herodis Agrippae tetrarchias Philippi et Herodis Antipae incluserat. Religiosis rebus et Templi administrationi praerant non procuratores sed reges Iudaei Herodes Chalcidensis ab anno 41 usque 48 atque postea Herodes Agrippa II.
Cuspius Fadus 44–46
Tiberius Iulius Alexander 46–48
Ventidius Cumanus 48–52
Marcus Antonius Felix 52–60
Porcius Festus 60–62
Lucceius Albinus 62–64
Gessius Florus 64–66- Marcus Antonius Julianus 67-70 (??)
Fasti legatorum pro praetore Iudaeae |
A primo bello Iudaico magistratus qui Iudaeae praeerant legati Augusti pro praetore fuere quibus Vespasianus legionem decimam Fretensem tradidit :
Sextus Vettulenus Cerialis 70-71
Sextus Lucilius Bassus 71 - 72
Lucius Flavius Silva Nonius Bassus annis 73 - 78/80 ?
Lucius Antonius Saturninus annis 78 - 81
Gnaeus Pinarius Aemilius Cicatricula Pompeius Longinus annis 85/86 - 88/89
Sextus Hermentidius Campanus anno 92/93
Gaius Iulius Quadratus Bassus anno 102/103
Quintus Pompeius Falco inter annos 103 et 107
Lusius Quietus anno 117
Notae |
↑ Numquam enim rex a Romanis appellatus est, tantumodo ethnarches erat, id est dux gentis.
↑ BI II.247
↑ Tacitus, Hist. II.78 : Caesarea ...Iudaeae caput est
Fontes praecipui |
- Flavius Iosephus
- Philo Alexandrinus
- Novum Testamentum
- Talmud
Si vis plura legere... |
Tenney Frank, Roman Imperialism. Novi Eboraci: Macmillan, 1914 Textus apud archive.org
- Tenney Frank, ed., An Economic Survey of Ancient Rome. 6 voll. Baltimorae: Johns Hopkins University Press, 1933-1940
- Mireille Hadas-Lebel, Rome, la Judée et les Juifs, Parisiis, Picard, 2009 Recensio critica
- A. H. M. Jones, The Later Roman Empire 284-602; a social, economic and administrative survey. 3 voll. Oxoniae: Blackwell, 1964
- Mauritius Sartre, L'Orient romain : provinces et sociétés provinciales en Méditerranée orientale d'Auguste aux Sévères : 31 avant J.-C.-235 après J.-C., Parisiis, Seuil, 1991 ISBN 2-02-012705-9
- E. M. Smallwood, The Jews under Roman Rule : from Pompey to Diocletian, Lugduni Batavorum, Brill, 1976
.mw-parser-output .stipula{padding:3px;background:#F7F8FF;border:1px solid grey;margin:auto}.mw-parser-output .stipula td.cell1{background:transparent;color:white}
Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |
Achaia • Aegyptus • Africa • Alpes Cottiae • Alpes Graiae • Alpes Maritimae • Alpes Poeninae • Aquitania • Arabia Petraea • Armenia • Asia • Assyria • Baetica • Bithynia et Pontus • Britannia; inferior, superior • Cilicia • Corsica et Sardinia • Creta et Cyrene • Cyprus • Dacia; inferior, superior, Porolissensis; Tres Daciae • Dacia Aureliana • Dalmatia • Epirus • Galatia • Gallia Belgica • Gallia Cisalpina • Gallia Lugdunensis • Gallia Narbonensis • Germania Inferior • Germania Superior • Hispania Tarraconensis • Iudaea • Lusitania • Lycia et Pamphylia • Macedonia • Mauritania Caesariensis • Mauritania Tingitana • Mesopotamia • Moesia; Inferior, Superior • Noricum • Numidia • Pannonia; Inferior, Superior • Raetia • Sicilia • Syria; Coele, Phoenice • Thracia Index provinciarum Rei Publicae Romanae • Index provinciarum Romanarum Imperii • Index provinciarum Romanarum Diocletianarum Tabula successionis provinciarum Romanarum | |