Allegoria







Ioannes Vermeer: Ars pingendi. Allegoria artis pingendi.


Allegoria (ex verbo Graeco ἀλληγορία‚ alia locutio) est forma locutionis circuitione quadam, qua res sive persona sive actio quadam similitudine pro alia re sive persona sive actione adhibetur.


In arte rhetorica allegoria inter figuras loquendi sive tropos numeratur, quasi metaphora continuata, quae plus quam unum verbum comprehendit. In arte oculorum et multis in litteris mediaevalibus et barocis allegoria imprimis forma personificationis invenitur, in qua persona attributis, actibus, sermonibus notionem abstractam repraesentat, sicut virtutem aut vitium.



Apud Donatum |


Aelius Donatus in Arte maiore sic allegoriam definivit:



Allegoria est tropus, quo aliud significatur quam dicitur, ut "et iam tempus equum fumantia solvere colla", hoc est carmen finire. Huius species multae sunt, ex quibus eminent septem: ironia, antiphrasis, aenigma, charientismos, paroemia, sarcasmos, astismos.




  • Ironia est tropus per contrarium quod conatur ostendens, ut "egregiam vero laudem et spolia ampla refertis / tuque puerque tuus" et cetera. Hanc nisi gravitas pronuntiationis adiuverit, confiteri videbitur quod negare contendit.


  • Antiphrasis est unius verbi ironia, ut bellum, lucus et Parcae: bellum, hoc est minime bellum, et lucus eo quod non luceat, et Parcae eo quod nulli parcant.


  • Aenigma est obscura sententia per occultam similitudinem rerum, ut "mater me genuit, eadem mox gignitur ex me" cum significet aquam in glaciem concrescere et ex eadem rursus effluere.


  • Charientismos est tropus, quo dura dictu gratius proferuntur, ut cum interrogantibus nobis, numquis nos quaesierit, respondetur bona fortuna, unde intellegitur neminem nos quaesisse.


  • Paroemia est accommodatum rebus temporibusque proverbium, ut "adversum stimulum calces" et "lupus in fabula".


  • Sarcasmos est plena odio atque hostilis inrisio, ut "en agros et quam bello, Troiane, petisti, / Hesperiam metire iacens".


  • Astismos est tropus multiplex numerosaeque virtutis. Namque astismos putatur quicquid simplicitate rustica caret et faceta satis urbanitate expolitum est, ut est illud "qui Bavium non odit amet tua carmina, Maevi, / atque idem iungat vulpes et mulgeat hircos".[1]



Nexus interni



  • Allegoriae quattuor elementorum

  • Allegoriae sensuum separatorum (Bruegel)

  • Antrum Platonicum

  • Metaphora

  • Parabolae Iesu

  • Similitudo



Notae |




  1. Donati Ars maior 671–673.








Popular posts from this blog

Homophylophilia

Updating UILabel text programmatically using a function

Cloud Functions - OpenCV Videocapture Read method fails for larger files from cloud storage