Annus luce mensus







Alpha Centauri, quae stellarum trium est, circa 4.37 anni luce mensi a Tellure situm est.





Sol, stella Systematis Solaris; eius lux octo minutis iter ad Tellurem facit.


Annus luce mensus[1][2][3] (imminutio Anglica ly[4]) est spatium quod lux per unum annum in spatio vacuo pervolare potest. Unus annus luce mensus aequat fere 9 460 500 000 000 km. Longitudo exacta a definitione anni (sive annus tropicus sive annus Iulianus sive annus sideralis significatur) dependet. Unio Astronomica Internationalis annum Iulianum praefert. Itaque 1 ly aequat 9 460 730 472 580 800 metrorum. Unum spatium lucis annuae aequat 63 240 unitatum astronomicarum (ua), vel 0,3066 parsec (pc).


Exstant etiam unitates



  • "hora luce mensa" (= 1 079 252 848 800 m),

  • "minutum luce mensum" ( = 17 987 547 480 m),

  • "secundum luce mensum" ( = 299 792 458 m).


Astronomi unitatibus spatii lucis ad distantias astronomicas metiendas utuntur. Terra exempli causa a Sole circiter octo spatia lucis minutalis abest. Proxima stella praeter Solem, id est Proxima Centauri, plus quattuor annis luce mensis abest.


Nexus interni



  • Astrophysica

  • Unitas astronomica



Notae |




  1. Lexicon Morgan; José Juan Del Col, Diccionario auxiliar: español-latino para el uso moderno del Latín.; Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum (Helsinki: SKS 2005) s.v. Valovuosi.


  2. Ebbe Vilborg. Norstedts svensk-latinska ordbok. Editio secunda anni 2009.


  3. Lydia Ariminensis, NOVA TELLUS NOSTRAE SIMILIS INVENTA EST, Ephemeris, 27 Iulii 2015, 12:24: "quod a nostra terra CXLV annos luce mensos absit."


  4. Ex Anglico light-year sc. "annus lucis"









Popular posts from this blog

Homophylophilia

Updating UILabel text programmatically using a function

Cloud Functions - OpenCV Videocapture Read method fails for larger files from cloud storage