Ducatus Mediolanensis






Wikidata-logo.svg Ducatus Mediolanensis

Res apud Vicidata repertae:

Ducatus Mediolanensis: insigne

Ducatus Mediolanensis: vexillum




Caput: Mediolanum

Gubernium



Princeps: Franciscus I Sfortia, Galeatius Maria Sfortia, Ioannes Galeatius Sfortia, Ludovicus Sfortia, Ioannes Galeatius Vicecomes, Ioannes Maria Vicecomes, Philippus Maria Vicecomes
Consilium: Milan Senate




Populus



Moneta: Milanese scudo, soldo




Ducatus Mediolanensis[1][2] (Italiane Ducato di Milano) fuit antiqua civitas in Italia septemtrionali sita, urbe capitali Mediolano, antecessore dominio Mediolanensi.


Dominium Mediolanense saeculo XIII constitutum erat. Ducatus conditus est die 11 Maii 1395, cum imperator Venceslaus a Luxemburgio titulum ducis Ioanni Galeatio Vicecomiti dedit, qui iam dominus fuerat Mediolani ab anno 1378.


Saeculo quarto decimo et quinto decimo ineunti Mediolanum fuit potentissima omnis Italiae septemtrionalis civitas. Anno 1428, Respublica Veneta urbes Bergomum et Brixiam cepit quae ad Ducatum Mediolanensem pertinuerant.


Post mortem ducis Philippi Mariae, ultimi domi regnatricis Vicecomitum Mediolanensi anno 1447 rem publicam constituerunt, quae Aurea Res publica Ambrosiana nominata est.




Ducatus Mediolanensis (colore viridi pictus) aetate aurea fine saeculi quarti decimi. Confer infra ducatum saeculo duodevicensimo


Sed iam anno 1450, praeclarus ductor Franciscus I Sfortia, qui Blancam Mariam filiam spuriam ultimi ducis familiae Vicecomitum Philippi Mariae die 25 Octobris 1441 in matrimonium duxerat, se novum ducem urbis Mediolani fecit.


Ab anno 1499 ad annum 1521, reges Franciae Ludovicus XII et Franciscus I duces fuerunt. Copiis Francicis victis anno 1521, ducatus domui Sfortiae redditus est sed de facto in Domus Habsburgensis dominio fuit. Francisco II Sfortia sine prole defuncto anno 1535, ducatus regi Hispaniae de iure tributus est et domui Habsburgensi (primum Hispaniae, deinde Austriae) ad saeculum XVIII mansit.




Ducatus Mediolanensis (terrae auratae pictae) anno 1796, ante invasionem Napoleonis I


Inter bellum de successione Hispanica ducatus possessio, quam Philippus dux Andegavensis et archidux Carolus simul vindicabant, multis proeliis disceptata est. Per instrumentum pacis Traiecti ad Rhenum, quod anno 1713 belli finem attulit, Carolo VI ducatus tributus est et propterea eius domui mansit.


Ducatus Mediolanensis finem habuit anno 1796, cum Napoleo I Mediolanum cepit et terras ducatus ad novam Rem Publicam Cisalpinam adiunxit.



Index ducum |


Duces familiae Vicecomitum



  • Ioannes Galeacius Vicecomes 1395–1402


  • Ioannes Maria Vicecomes 1402–1412


  • Philippus Maria Vicecomes 1412–1447


Duces familiae Sfortiae



  • Franciscus I Sfortia 1450–1466


  • Galeatius Maria Sfortia 1466–1476


  • Ioannes Galeatius Sfortia 1476–1494


  • Ludovicus Sfortia 1494–1499
    • Rex Franciae Ludovicus XII (ut pronepos Ioannis Galeatii Vicecomitis) 1499–1500



  • Ludovicus Sfortia restauratus 1500
    • Rex Franciae Ludovicus XII 1500–1512



  • Maximilianus Sfortia 1512–1515
    • Rex Franciae Franciscus I (ut gener Ludovici XII) 1515–1521



  • Franciscus II Sfortia 1521–1535


Duces familiae Habsburgorum

Francisco Sfortia defuncto, Carolus V imperator ducatum pro filio vindicavit.




  • Philippus II 1540–1598


  • Philippus III 1598–1621


  • Philippus IV 1621–1665


  • Carolus I 1665–1700

  • Carolus II

  • Maria Theresia

  • Iosephus II

  • Leopoldus II


  • Franciscus II –1796



Notae |




  1. #Hofmannus (1698)


  2. "Ducatus Mediolani": titulus e.g. tabulae geographicae anno 1788 editae



Bibliographia |


Opera antiquiora


  • Massimo Fabi, ed., Vite degli Sforteschi, di Paolo Giovio, Scipione Barbuò, ecc.; Stato de Milano nel secolo XV.; Republica Ambrosiana; Vita di Giovanni delle Bande Nere; Cronaca di Milano. Mediolani, 1853 Textus apud Internet Archive

  • Angelo Pavesi, Memorie per servire alla storia del commercio dello stato di Milano, e di quello della città e provincia di Como in particolare. Comi, 1778 Textus apud Internet Archive


  • J. C. L. Simonde de Sismondi [fr], Histoire des républiques italiennes du moyen âge. 16 voll. Turici: Gessner, 1807-1818; nova ed. 10 voll. Lutetiae, 1840 Vol. 1 et continuatio apud Gallica

  • Pietro Verri, Storia di Milano. Vol. 1. Mediolani, 1783 Textus apud 'Internet Archive


Eruditio recentior


  • Cecilia M. Ady; Edward Armstrong, ed., A History of Milan under the Sforza. Londinii: Methuen, 1907 Textus apud Internet Archive

  • Julia Cartwright, Beatrice d'Este, Duchess of Milan, 1475-1497: a study of the Renaissance. Londinii: Dent, 1903 Textus apud Internet Archive


  • Domenico Sella, Lo Stato di Milano in età spagnola. Taurinis: UTET, 1987


Aliae encyclopaediae


  • "Mediolanensis ducatus, Mediolanum" in Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~


Principes Mediolani 1259–1796









Arms of the House of Sforza.svg










Domini
Martinus de Turri 1259 • Philippus de Turri 1263 • Napoleo de Turri 1265 • Otho Vicecomes, archiepiscopus Mediolanensis 127 • Matthaeus I Vicecomes 1294 • Guido de Turri 1302 • Matthaeus I Vicecomes redux 1311 • Galeacius I Vicecomes 1322 • Actius Vicecomes 1329 • Luchinus Vicecomes 1339 • Ioannes Vicecomes 1342 • Barnabas Vicecomes 1349 • Galeacius II Vicecomes 1349 • Matthaeus II Vicecomes 1349 • Ioannes Galeacius Vicecomes 1378
Duces
Ioannes Galeacius Vicecomes 1395 • Ioannes Maria Vicecomes 1402 • Philippus Maria Vicecomes 1412 • Franciscus I Sfortia 1450 • Galeatius Maria Sfortia 1466 • Ioannes Galeatius Sfortia 1476 • Ludovicus Sfortia 1494 • Ludovicus rex Francorum 1499 • Ludovicus Sfortia redux 1500 • Ludovicus III 1500 • Maximilianus Sfortia 1512 • Franciscus II 1515 • Franciscus II Sfortia 1521 • Philippus I 1540 • Philippus II 1598 • Philippus III 1621 • Carolus I 1665 • Philippus IV 1700 • Carolus II 1714 • Maria Theresia 1740 • Iosephus I 1780 • Leopoldus I 1790 • Franciscus III 1792

Dominium Mediolanense • Ducatus Mediolanensis

Capsae cognatae: Archiepiscopi Mediolanenses










Popular posts from this blog

Homophylophilia

Updating UILabel text programmatically using a function

Cloud Functions - OpenCV Videocapture Read method fails for larger files from cloud storage