Petrus a Castro
Petrus a Castro, sive vulgo Petrus van der Borcht, est poeta latinus, natione Belga. Natus est e stirpe patricia Bruxellis die 16 Iulii 1676 et mortuus est in pago Neigem, prope Niniven Flandrorum, die 6 Aprilis 1739. Fuit etiam canonicus abbatiae Frigidi Montis Bruxellis et decurio parochiae Neigem[1].
.
Index
1 Eius familia
2 Eius opus poeticum
3 Index bibliographicus de eo
4 Notae
Eius familia |
Petrus a Castro frater erat Iohannis Caroli a Castro sive van der Borcht, qui fuit Caesareae ac Catholicae Maiestatis a Monetis Praefectus.
Fuit etiam patruus magnus Ioannis-Caroli d'Abremes, historici et scriptoris latini Bruxellensis.
Ab imperatore Carolo Sexto coronatus est Poeta laureatus.
Eius opus poeticum |
Multa eius carmina et chronogrammata maxime notescunt quia inscribuntur in frontispiciis domorum Magni Fori Bruxellensis.
Alia opera eius, inter quae multa chronogrammata, sunt haec:
Applausus Virico Philippo Laurentio de Daun Principi Thianensi Aurei Velleris Equiti Belgii gubernatori ac languentis patriae restauratori, anno 1725, qui liber ornatur ab incisuris a fratre suo Iohanne Carolo van der Borcht, cum his verbis dedicatoriis: « Humillimi atque obsequentissimi Excellentiae Vestrae famuli Fratres Petrus Canonicus Frigidi Montis et Joannes Carolus vander Borcht, Brux. Caes. ac Cath. Majestatis à Monetis Praefectus Dedicant Consecrant ».
- Anno 1717,edidit apud typographum Josephum t'Serstevens novos plausus in honorem imperatoris Caroli VI, cui titulus: Invictissimo Gloriosissimo, Potentissimoque, Romanorum Imperatori Carolo Sexto et Regi Hispaniae III. Duci Brabantiae IV. 11. octobris 1717. inaugurato Bruxellis. Applausus chronographicus Bruxellis, apud Josephum t'Serstevens, bibliopolam propè Templum D. Joannis.
- Anno 1725, edidit Bruxellis, apus Henricum Fricx, librum poeticum in honorem gubernatorem generalem Principem de Daun: Applausus Virico Philippo Laurentio de Daun Principi Thianensi Aurei Velleris Equiti Belgii gubernatori ac languentis patriae restauratori Bruxellis, typis Eugenii Henrici Fricx, Typographi Caesarei, 1725.
Index bibliographicus de eo |
- 1970: John Landwehr, Emblem books in the Low Countries, 1554-1949 : a bibliography, Utrecht, Haentjens Dekker & Gumbert, 1970
- 1972: Bibliotheca emblematica, Utrecht, Haentjens Dekker & Gumbert, 1972.
- 1988: John Landwehr, Emblem and fable books printed in the Low Countries 1542-1813 : a biliography, Utrecht, Hes Publishers, 1988
- 1993: Alaenus Van Dievoet, « De inscriptionibus latinis Fori Maximi Bruxellensis », in commentariis, Melissa, Bruxellis, mense februario 1993, n°52, p.14 ad 16.
- 2003: Marcus De Schepper, Emblemata voor de uldinge. Een zestigtal 'onbekende' Zuid-Nederlandse embleemdrukken in de Brusselse Koninklijke Bibliotheek', in Mark van Vaeck, Hugo Brems & Geert H.M. Claassens (eds.), De steen van Alciato. Literatuur en visuele cultuur in de Nederlanden. Opstellen voor prof. dr. Karel Porteman bij zijn emeritaat - The Stone of Alciato. Literature and Visual Culture in the in the Low Countries. Essays in Honour of Karel Porteman, Leuven: Peeters, 2003, pp. 1085-1118.
Notae |
↑ Bijdragen tot de geschiedenis bijzonderlijk van het aloude hertogdom Brabant, volume 8, J. Vermeiren, 1909: "Petrus vander Borcht, Bruxellensis, aetatis suae anno 19°. Fecit professionem 1696 die decima sexta Octobris. Cantavit primitias die… anno 1705. Anno 1720 admissus est ad pastoratum in Nyghem. Obiit in domo pastorali anno 1739 die sexta Aprilis."