Argovia
Pagus Argovia | |
---|---|
Notatiae elementi | |
Caput: | Aravia |
Ambitus: | 1'404 km² |
Populatio: | 600 040(31.12.2009)[1] |
Densitas: | 427 incolae pro km² |
Pars Helvetiae ab: | 1803 |
Signum: | AG |
Lingua: | Lingua Theodisca |
Pagina domestica: | www.ag.ch |
Tabula | |
Argovia (Germanice: Aargau) est pagus Helvetiae Germanicae ad septemtriones vergens.
Argoviae finitimi pagi atque civitatis sunt: Pagus Basilea Urbs, Pagus Basilea rus, Solodurum, Berna, Lucerna, Tugium, Turicum Germaniaque.
Argovia nomen ab flumine Arola (de:Aare) invenit.
Argovia est omnis divisa in partes quattuor, quarum unam Praefecturam Liberam (de:Freiamt), aliam Comitatum Aquarum (de:Grafschaft Baden), tertiam Vallem Friccam (de:Fricktal), et ultimam Argoviam Beronalis (de:Berner Aargau) appellantur.
Index
1 Sermo publicus
2 Religio
3 Institutiones
3.1 Districtus
4 Nexus interni
5 Nexus externus
6 Notae
Sermo publicus |
Incolae pagi Argoviae Germanice loquuntur.
Religio |
Magna pars incolarum districtuum Aravia, Bruga, Kulm, Lenzburg et Zofingen, qui olim ad pagum Bernam pertinebant, se reformatam, illa aliorum districtuum invicem se Catholicam esse profitetur.
Propter migrationum hodie sunt tamen in pago homines multaram religionum.
Institutiones |
Facultas leges faciendi pertinet ad Consilium Magnum a 140 (usque ad annum 2005 200) legatis populi constitutum (Germanice Grosser Rat) et administrandi ad Gubernationis Consilium (Regierungsrat) a 5 legatis constitutum.
Districtus |
Pagus Argovia in undecim districtus divisus est. Hi sunt Argoviae districtus:
Aarau cuius caput est urbs Aravia
Aquae Helveticae cuius caput est urbs Aquae Helveticae
Bremogartum cuius caput est urbs Bremogartum
Bruga cuius caput est urbs Bruga
Kulm cuius caput est urbs Unterkulm
Laufenburg cuius caput est urbs Laufenburg (Argovia)
Lenzburg cuius caput est urbs Lenzburg
Muri cuius caput est urbs Muri
Rheinfelden cuius caput est urbs Rheinfelden (Argovia)
Zofingen cuius caput est urbs Zofingen
Zurzacha cuius caput est urbs Zurzacha
Nexus interni
- Zurzacha
- Praefectura Libera
Nexus externus |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Argoviam spectant. |
Notae |
↑ Confer Nuntius Officii Foederalis Statisticae, pag. 5
.mw-parser-output .stipula{padding:3px;background:#F7F8FF;border:1px solid grey;margin:auto}.mw-parser-output .stipula td.cell1{background:transparent;color:white}
Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |
Pagi Helvetiae
Turicum · Berna · Lucerna · Urania · Suitia · Subsilvania inferior · Subsilvania superior · Glarona · Tugium · Friburgum · Solodurum · Basilia Urbs · Basilia Rus · Scafusa · Abbatis Cella Interior · Abbatis Cella Exterior · Sanctogallum · Grisonia · Argovia · Turgovia · Ticinum · Pagus Valdensis · Valesia · Novicastrum · Genava · Iura