Ioannes Baptista
Ioannes Baptista vel Graece Ἰωάννης ὁ βαπτιστής,[1] a multis "sanctus" appellatus, Iesum secundum Biblia Sacra antecessit, vaticinationem Isaiae implens: "vox clamantis in deserto: 'parate viam Domini; rectas facite semitas eius'".[2] Figura magni momenti est in religionibus Christiana Islamicaque. Ioannes consuetudinem unicam habebat baptizandi, ut dimittantur peccata. Et Iesus ab eo in flumine Iordane baptizatus est. Ferunt evangelia caput Ioannis decollatum esse anno fere 35 iussu Herodis Antipatri.[3] Die 24 Iunii in ecclesia catholica Romana eius natalitiae celebrantur. Inter multa alia etiam patronus urbis Florentiae est.
Index
1 Fontes antiqui
2 Notae
3 Nexus interni
4 Nexus externi
Fontes antiqui |
Evangelium secundum Matthaeum 3.1-17 versio Vulgata
Evangelium secundum Marcum 1.2-11 versio Vulgata
Evangelium secundum Lucam 3.1-20 versio Vulgata
Evangelium secundum Ioannem 1.15-37 versio Vulgata
Notae |
↑ "Ἰωάννης ὁ βαπτίζων": Marcus 1.4. "Ἰωάννης ὁ βαπτιστής": Matthaeus 3.1 et fere omnes. "Ioannes Baptista" apud Latinos, vide e.g. versionem Vulgatam
↑ Isa. 40:3, Mat. 3:3, Mar. 1:3, Luc. 3:4; Blue Letter Bible.
↑ Roy Kotansky, "The Star of the Magi" in Annali di storia dell' esegesi vol. 24 (2007) pp. 379-421 (Epitomen habes in International Review of Biblical Studies vol. 54 (2007-2008) p. 380: "33/34 CE Herod Antipas's marriage to Herodias (and beginning of the ministry of Jesus in a sabbatical year). 35 CE – death of John the Baptist." apud Google Books)
Nexus interni
- Salomen
Nexus externi |
Vicicitatio habet citationes quae ad Ioannem Baptistam spectant. |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Baptistam spectant. |
.mw-parser-output .stipula{padding:3px;background:#F7F8FF;border:1px solid grey;margin:auto}.mw-parser-output .stipula td.cell1{background:transparent;color:white}
Haec stipula ad Sanctum spectat. Amplifica, si potes! |