Fanum
Fanum est locus sanctus ad adolendum vel adorandum religionis causa dicatus.
In religione Romana fanum cum aedificium est, appellatur templum; alia nomina sunt aedes et delubrum. Fanum autem Christianum plerumque ecclesia vel ecclesiola sive capella appellatur; fanum [[religio Iudaica|Iudaicum], synagoga; et fanum Islamicum mescita.
Pinacotheca |
Templum Herculis Victoris in foro boario. Romae prope Theatrum Marcelli.
Hephaesti Templum Athenis 449 a.C.n. erectum cuius ostium ad solis ortum spectat (Hic autem facies occidentalis monstratur).
Fanum Dianae in finibus Aricinis situm ubi Diana antiquitus colebatur (hodie Italice Lago di Nemi). Pictura octavi decimi saeculi a I. R. Cozens facta.
Pantheon, Templum ad omnes deos anno 27 a.C.n. dicatum, postmodum conversum in Ecclesiam Christianam
Pars interioris Panthei ubi altare Ecclesiae erectum est.
Ecclesia cum campanario et sepulcreto in Tirolo Meridionali.
Despectus in Forum Sancti Petri de summo tholo Basilicae.
Fanum Novissimorum Sanctorum anno 1893 dicatum in Urbe Lacus Salsi, in Uta, CFA.
Capella montana prope Zermatt in Alpibus Helvetianis.
Musulmanes obsecrant apud Meschitam Umayyad.
Mecca, urbs et fanum sanctissimum religionis Islamicae.
Exemplar Templi Herodis iuxta Fanum Libri in Museo Israel, Hierosolymis in Israel sito.
Interior Synagogae Amstelodamo in Batavia, ubi monstrantur scaenium lectoris ante et Arca voluminum Torah post.
Fanum Hierosolymorum, sanctissimum religionis Iudaicae et tertium omnium sanctissimorum religionis Islamici.
Moenia Occidentalia nocte, iuxta Fanum Hierosolymorum.
Fanum Kedarnath ad Sivam dicatum, Kedarnath, in Uttarakhand.
Fanum Buddhisticum in Corea.
Fanum Angkor Wat in Cambodia, cuius ostium spectat ad solis occasum.
Fanum Longshan Taipeio in Taivania anno 1738 erectum, cuius ostium ad solis occasum spectat; praebens architecturam Sinensem illius aetatis.
Ecclesia Mons, Fanum Curationis Rosicrucianum cuius Ostium ad solis ortum spectat, Oceanside in California CFA anno 1920. Fanum dicatum est ad adventum Aetatis Aquarii.
Nexus interni
- Sanctuarium