RAM

Multi tool use
Multi tool use




RAM (acronymum e locutione Anglica random access memory) est volatilis computatri memoria ad legendum et scribendum dicatum. Haec memoria est volatilis quia omnia signa et data quae ei insunt amittuntur, energia electrica deficiente.



Cellulae memoriales |


Cellulae memoriales elementa computatri memoriae principales sunt. Singularis cellula circuitus electronicus unitatem modo singularem, bit vocata, accipit. Valoris "unum" onere electrico cellula ad logice unum ("1") ponatur, reponatur invicem ad logice nullum ("0"). Valor intra cellulam memorialem persistet donec onus electricum externum mutationem (ponere seu reponere) statūs imperat. Legente intra cellulam valor adipiscitur. Duo typi memoriarum noti sunt, DRAM et SRAM.







Cellulae DRAM transistrum FET cum condensatro continent.




Cellula SRAM cum sex transistrorum.



Primus typus, D-RAM (de dyname), condensatris laborat. Onerante ac deonerante condensatrum cellulae istud valore "1" sive "0" sumitur. De natura, condensatri onus tardius defluit, ergo onus renovandi necesse est. Renovandi autem processu causa, DRAM magis oneris consumit, sed memoriā staticā SRAM memoriae densitas maior est.


Altero in typo S-RAM (de statu), cellulis memorialibus multivibratorum bistabilium circuitus (flip-flop), transistrum effecti campi (FET) adhibentes, sunt. Pro eo, SRAM oneris consumptio electrici parva est, at densitas minor quoque.


Nexus interni



  • Discus fixus


  • ROM, contrarium



Bibliographia |


  • Commentarius de RAM ex Encyclopaedia Britannica








2mOjZZx,mn6U1ygN
HFJ4yOBTb4ohdivRPkBp2IAfMv0vB l3MVdae0nfFazMbDViUlGoYX3,QMMv0 ub 2a7U6 2jUk8AtOwuD,p,HZeNfHoMS

Popular posts from this blog

How can a duplicate class be excluded from sbt assembly?

Cakephp 3.6: Create new view with dropdown and check boxes

database size increased after restoring on another drive