Carolus Ruggles
Carolus Sprague "Carl" Ruggles (Marion Massachusettae 11 Martii 1876[1]; 24 Octobris 1971) fuit compositor Americanus, qui insignissime artificia subtiliter fecit "contrapuncto dissonante" utens, nomine a Carolo Seeger excogitato ad musicam Rugglesianam describendam. Eius rationem contrapuncti atonalis in ratione non seriale condidit, in qua classis tonorum non iteratur donec quidam numerus classium tonorum, saepe octo, interiaceat. Tam laboriose musicam composuit quam pauca opera perfecit.
Ruggles, praeter foede rudia maledicta, praecipue Iudaeos et Afroamericanos odiose petentia, amicus fuit Henrici Cowell, Edgardi Varèse, Caroli Ives, Thomae Hart Benton, Ruth Crawford Seeger, et Caroli Seeger.[2] Inter eius discipulos sunt Iacobus Tenney et Merton Brown. Michael Tilson Thomas conductor musicae Rugglesianae favens, opera omnia cum Buffalo Philharmonic in phonodiscis rettulit, et Sun-Treader cum Symphonia Franciscopolitana nonnumquam agit. Ruggles, plerumque senex, etiam fuit pictor fecundus, qui nonnulla centum tabulas vendidit.
Index
1 Opera omnia
2 Notae
3 Bibliographia
4 Nexus externi
Opera omnia |
Ich fühle deinen Odem (1901), cantus pro soprano et clavile (ed. Ioanne Kirkpatrick)
Mood (1918), pro violina et clavile (imperfectum, ed. Ioanne Kirkpatrick)
Toys (1919), cantus pro soprano et clavile
Angels (1921), pro instrumentis aeneis mutis. (Primum pro sex tropmetis. Iterum ordinatum pro trompetis et trombonis, 1940; transcriptum pro clavile, 1946)
Men and Angels (1921), pro orchestra
Windy Nights (1921), cantus pro soprano et clavile (ed. Ioanne Kirkpatrick)
Vox clamans in deserto (1923), pro soprano et orchestra camerata
Men and Mountains (1924), pro orchestra
Prayer (1924), cantus pro soprano et clavile (ed. Ioanne Kirkpatrick)
Portals (1925), pro orchestra chordarum
Sun-Treader (1926–31), pro magna orchestra; circa 16 minuta, opus Rugglesianum longissimum et notissimum
Evocations (1934–43), quattuor res in duobus versionibus, primum pro clavile (retractatae 1956) et pro orchestra
Visions (1935–50), pro clavile
March (1943–50), pro clavile (ed. Ioanne Kirkpatrick)
Valse Lente (1945–50), pro clavile
Parvum Organum (1945–47), for clavile (ed. Ioanne Kirkpatrick)
Organum (1946), (duae versiones, pro duobus clavilibus et pro orchestra)
Exaltation (1958), ultimum opus perfectum, hymnus memoriae uxoris dicatus.
Notae |
↑ Henahan, Donal (October 26, 1971). "Carl Ruggles, Composer, is Dead at 95"
↑ Benton adeo eius imaginem pinxit. Vide The Suntreader.
Bibliographia |
- Miller, Leta E., et Frederic Lieberman. 1998. Lou Harrison: Composing a World. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 0195110226.
- Slottow, Stephen P. 2008. A Vast Simplicity: The Music of Carl Ruggles. Hillsdale Novi Eboraci: Pendragon Press. ISBN 9781576471265, ISBN 1576471268.
- Ziffrin, Marilyn J. 1994. Carl Ruggles: composer, painter and storyteller. Urbanae: University of Illinois Press. ISBN 0252020421.
Nexus externi |
- Cartae Caroli Ruggles in Bibliotheca Musica Irving S. Gilmore, Universitatis Yalensis.
De Carolo Ruggles. Theodore Presser Company.- Duffie, Bruce. 1994. Colloquium interrogativum cum Marilyn J. Ziffrin, biographo Rugglesiano. 31 Iunii.
- Duffie, Bruce. 1989. Colloquium interrogrativum cum Ray Green, publicatore Rugglesiano. 30 Septembris. Cum fabulis de Ruggles et iocus quem Ruggles fecit de Ioanne Cage, quem Ruggles ad Cage narravit in anabathro in Deversorio Chelsea Novi Eboraci, ubi Vergilius Thomson habitabat.