261




Annus 261 e serie paginarum brevium de annis.
















Millennia:

millennium 1 a.C.n. · millennium 1 · millennium 2

Saecula:

saeculum 2 · saeculum 3 · saeculum 4

Anni:
(260) · 261 · 262 · 263 · 264 · 265 · 266 · 267 · 268 · 269 · 270 · (271)

261 = CCLXI. De nostro numerorum Romanorum usu hic legere potes. Ut de numero 261 legas, vide 261 (numerus).





Eventa |




  • 1 Ianuarii - Imp. Caesar Publius Licinius Valerianus Gallienus Augustus IV et Lucius Petronius Taurus Volusianus consules creati sunt.


  • Marcus Cassianus Latinius Postumus usurpator nunc ut in provinciis Germanicis in Gallia Hispania Britannia imperator acceptus est, sed nondum bellum contra Gallienum imperatorem coepit. Caput eius imperii Colonia Agrippina fuit; consules senatum praetorianos proprios creavit; provincias ad Rhenum sitas contra Germanos defendit.


  • Macrianus usurpator Pisonem contra Valentem proconsulem Achaeae misit, qui eius usurpationem non adiuvit. Piso Thessaliae imperator proclamatus a Valente, qui tum ipse purpuram sumpsit, necatus est. Paulo post Valens usurpator a militibus suis caesus est.

  • Autumno - Manius Acilius Aureolus, dux militum Gallieni, Macrianum cum patre Macriano vicit et necavit.

  • Autumno - Titus Iunius Fulvius Quietus usurpator, frater Macriani Edessae cum Ballista praefecto praetorio a Septimio Odaenatho, legato Syriae, obsessus, captus, necatus est.

  • post 30 Octobris - Lucius Mussius Aemilianus praefectus Aegypti post interitum Quieti imperator acclamatus est, Memore, qui frumento ex Aegypto parando praepositus erat, adiuvante. Inde Roma a frumento Aegypti excludebatur.



Nati |


? Nati huius anni desiderati (additis natis, hanc formulam remove)



Mortui |




  • Piso usurpator.


  • Valens usurpator.


  • Macrianus usurpator.


  • Titus Fulvius Macrianus, pater Macriani et Quieti usurpatorum.


  • Titus Iunius Fulvius Quietus usurpator.


  • Ballista praefectus praetorio.




Popular posts from this blog

Homophylophilia

Updating UILabel text programmatically using a function

Cloud Functions - OpenCV Videocapture Read method fails for larger files from cloud storage