Cleombrotus I
Cleombrotus I (Graece Κλεόμβροτος) fuit rex Spartae e gente Agiadum ab anno 380 usque ad 371 a.C.n.. Fratri Agesipoli successit et consortem regni e gente Eurypontidum Agesilaum II habuit. Clade Leuctrica ab hostibus Thebanis occisus est. Tum filius Agesipolis II ei successit.
De rebus bello gestis |
Media hieme 379/378 a.C.n. Cleombrotus in Boeotiam missus est, ut praesidio Spartano Cadmeam occupanti succurreret, tunc a Thebanis obsesso qui libertatem suam vindicabant. Serius tamen advenit : harmosta praesidio praefectus iam arcem dediderat atque cum exercitu rediens Megaris Cleombroto occurrit.[1]. Lacedaemonii etiamtunc socios in Boeotia habebant Plataeos Thespiosque. Sed tempestatem adversam nactus Cleombrotus nihil aliud effecit quam amicum Sphodriam, harmostam praesidio praefectum, Thespiis reliquit, exercitum in Peloponnesum reduxit atque dimisit[2].
Qui Sphodrias, sive sponte sua et gloriae cupidine, sive occulte instigante rege Cleombroto ut voluit Diodorus Siculus[3], certe sine permissu ephororum, infelicem expeditionem in Piraeum Atheniensium frustra temptavit. Athenienses vehementer apud Lacedaemonios questi sunt, quod dux eorum sine indictione belli fines suos cum militibus ingressus esset. Sphodrias apud iudices quidem sese purgare coactus est sed postremo absolutus est. Pax ita impune violata causa fuit cur bellum inter Athenienses et Lacedamonios tunc renovatum sit. Prima militia Cleombroti militibus et magistratibus Spartae displicuerat : nam dux iners visus est. Itaque sequentibus annis
378 et 377 a.C.n. Agesilaus, quamquam iam senior, Cleombroto praelatus est[4] ad bellum cum Thebanis gerendum.
Anno 376 a.C.n., gravi morbo impedito Agesilao, Cleombrotus denuo exercitum in Boeotiam ducere iussus est ; sed monte Cithaerone ab hostibus praeoccupato progredi ultra non potuit et re infecta domum rediit exercitu dimisso[5]. Anno 372 a.C.n. sociis auxilio in Phocidem missus[6], inde anno 371 a.C.n. exercitum decem milium peditum ac mille equitum ducens[7] in Boeotiam ire iussus, quia tum Thebani pace inter civitates Graecas nuper icta exclusi sociis suis destituti erant, commisso apud Leuctra proelio, ab Epaminonda victus et occisus est Cleombrotus[8]. Eadem pugna et rex et hegemonia Spartae conciderat.
Fontes |
Diodorus Siculus, libro quinto decimo Bibliothecae historicae cap.XXIX(5-6), XXXIII(3), LIII, LV.
Plutarchus, Vita Agesilai XXVI,2.
Vita Pelopidae XX.
Polybius, libro nono Historiarum cap. 23
Xenophon, Hellenica libris V-VI.
Notae |
↑ Plut. Pelop. XIII,2. Diod. Sic. XV,27,3. Qui harmosta a Lacedaemoniis ob illam rem male gestam morte damnatus est.
↑ Hell. V,4,14-18.
↑ XV,33,3. Cf. Hell. V,4,25. Xenophon et Plutarchus Pelop. (XIV,2-6), qui hoc loco Xenophontem secutus esse videtur, longe diversam rerum gestarum rationem dedere, tamquam Thebani, quibus conducebat Athenienses Lacedaemoniis inimicos facere, Sphodriae, gloriosi facti nimis cupido, pecunia etiam data persuasissent ut fines Atheniensium invaderet. Quam rationem verisimilem esse negant critici moderni : nam tunc Sphodrias proditor erat et morte damnatus fuisset. Xenophon, qui Thebanos oderat, Lacedaemonios stulti et flagitiosi facinoris crimine purgare voluit, contra Plutarchus, qui Boeotus erat, excellentiam strategicam ducum Thebanorum extollere.
↑ Hell. V,4,35.
↑ Hell. V,4,59.
↑ Hell. VI,1,1.
↑ Plut. Pelop. XX.
↑ Hell. VI,4,1-13.