Reges Spartae




Velut collegium duorum regum Spartae fuit usque ad II saec. a.C.n., quorum alter e gente Eurypontidum, alter e gente Agiadum ortus esse debebat. Quae gentes ad duos fratres gemellos Heracleidas, id est ab Hercule originem trahentes, Eurysthenem, patrem Agiadum, et Proclem, patrem Eurypontidum, mythice referebantur. Genealogiae autem separatae erant (conubium inter se non habebant) nec fas erat alteram in regnum alteri succedere.


Iam sexto saeculo a.C.n. potentia regum imminuebatur et summum imperium penes ephoros et gerusian (senatum) paulatim transferebatur. Reges exercitus ducere solebant atque sacra religionis tamquam summus sacerdos administrare[1].




Index






  • 1 An regnum duplex quid profecerit


  • 2 De militari imperio


  • 3 De sacerdotali officio


  • 4 De vera potentia


  • 5 Fasti regum Spartae (V-III saec. a.C.n.)


  • 6 Fontes


  • 7 Si vis plura legere


  • 8 Notae





An regnum duplex quid profecerit |


Reges Spartae velut imago in terris erant geminorum deorum, Dioscurum Castoris Pollucisque qui Spartae nati ibi maximi dei aestimabantur : nonne reges quotiencumque ad bellum proficiscebantur simulacra Dioscurum secum portabant ? Haec ipsa duplicitas ad stabilitatem institutorum Lacedaemoniorum aliquid contulisse traditur : nam altero ex eis mortuo regnum non vacabat et si quis minor natu patri successerat collega officio eius fungi poterat. Itaque a sexto saeculo ineunte regibus simul eundem exercitum ducere non licebat ne eidem periculo subicerentur. Aristoteles[2] hoc institutum hac de causa quoque laudat quod duo reges aemuli inter se et adversarii esse solent atque ita potentiam alterius comminuunt (quod idem de consulibus Romanis dici potest[3]). Certe ante secundam partem tertii saeculi a.C.n. atque reges Cleomenem III et Nabidem regnum Spartae numquam in tyrannidem degeneravit. Itaque diuturnitatem illius regni duarum gentium multi auctores antiqui mirati sunt.



De militari imperio |


Antiquitus fortasse reges de bello decernebant ; temporibus autem de quibus quidquam certi accepimus concilium populi et sociotum de pace belloque decernebat, ephori dilectus habebant (quod dicebatur φρουρὰν φαίνειν). Sed in quocumque exercitu versabatur rex, ibi dux summus erat, etiamsi saepe a duobus ephoris comitabatur qui eum postea accusare poterant. Lysander et ipse, victoriis praeclarus vir, sese eis submittere debebat. Legatos ad hostes de indutiis, ad socios de auxiliis accersendis mittere poterant.



De sacerdotali officio |


Reges ipsi sacri sacerdotes sunt Iovis Lacedaemonii et Iovis Quranii. Domi militiaeque sacra administrant atque pellibus omnium victimarum et in sequentibus epulis optimis partibus honoris causa donantur. "Pythios" creant ac secum habent quos ad Pythiam consulendam Delphos, ut libitum est, mittere possunt. Illi Pythii corpus responsorum Pythiae custodiunt, quibus consilia ducis firmantur si necesse est.


Funera magnifica eis apparantur qualia Spartae nisi in regibus fieri mos non est. Ita origo divina omnibus ostentatur.



De vera potentia |


Reges ipso facto in gerusia (senatu) sedebant. Mense unoquoque ineunte ephori et reges sibi invicem sacramenta tralaticia praestabant : reges pollicebantur sese legibus obtemperaturos esse, ephori autem, si quidem reges iurata servassent regnum firmaturos atque perpetuum facturos. Non supra leges igitur erant reges Spartae et a magistratibus coercebantur. Nihilominus nonnullis eorum rempublicam aliquatenus regere contigit, ut Cleomeni I (520-483) et Agesilao II (400-360 a.C.n.). Quinto saeculo contra potentia regum imminuta est : in ius ab ephoris vel etiam aliis civibus saepe trahebantur et ob multitudinem bellorum navarchi non solum classibus sed etiam exercitibus praeficiebantur. Ita gloriosissimus dux bellicus quinti saeculi non rex fuit sed Lysander. Potestas regia maior vel minor erat prout ipsius regis auctoritas et concordia cum ephoris et gerusia valebat.


Quin etiam potentiam e divitiis ducebant : ditissimi homines in Laconia erant reges Spartae qui plurimos agros possidebant, quibus tributum regium a Lacedaemoniis pendebatur, quibus non tantum maxima pars praedae bello captae sed etiam pelles omnium victimarum atque, ne victimae umquam sacris deessent, unus fetus ex omnibus scrofis parturientibus servabatur. Ita clientelam in civitate vel factionem sibi parare poterant[4]. Agesilaus II qui magna reverentia erga magistratus et senatores semper utebatur, donis novos senatores honorabat[5] vel beneficiis etiam adversarios politicos sibi obstringebat[6].



Fasti regum Spartae (V-III saec. a.C.n.) |

































































































































Tempora Agiades Tempora Eurypontides
ca. 520–490 Cleomenes I 510-491 Damaratos
490-480 Leonidas I 491-469 Leotychidas II
480-458 Pleistarchos 469-427 Archidamos II.
485-445 Pleistoanax 427-400 Agis II
445-426 Pausanias 399-360
Agesilaus II
426-408 Pleistoanax iterum 360-336 Archidamos III.
408-395 Pausanias iterum 336-331 Agis III
395-381 Agesipolis I 331-305 Eudamidas I
380-371 Cleombrotus I 305-275 Archidamos IV
371-369 Agesipolis II 275-244 Eudamidas II
370-309 Cleomenes II 244-241 Agis IV
309-265 Areus I 241-228 Eudamidas III
265-262 Aktotatos 228-227 Archidamos V
262-254 Areus II 227-222 Eukleidas
254-242 Leonidas II 219-211 Lycurgus
242-241 Cleombrotus II 211-207 Pelops
241-235 Leonidas II iterum 207-192 Nabis
235-222 Cleomenes III
219-215 Agesipolis III



Fontes |




  • Aristoteles, Politica II,9 et III,4.


  • Cornelius Nepos, Liber de excellentibus ducibus exterarum gentium XVII, capitulo primo.


  • Dionysius Halicarnassensis, libro secundo Antiquitatum Romanarum XIII,4 et XIV,2.


  • Herodotus VI,56-58.


  • Plutarchus, Vita Agesilai.


  • Polybius, libro quarto Historiarum cap. 34-36 et 81.


  • Xenophon De republica Lacedaemoniorum cap. XIII et XV (in nonnullis editionibus XIII-XIV): Apud Vicifontem Graecum
    • Agesilaus




Si vis plura legere |


  • Edmundus Lévy, Sparte: histoire politique et sociale jusqu'à la conquête romaine. Parisiis, Seuil, 2003. ISBN 9782020324533.


Notae |




  1. De rep. Lac. XIII,11 et XIV(XV),2.


  2. Pol. II,9.


  3. Dion. Hal. Ant. Rom. IV,73,4.


  4. Xenophon, Ages. I,19.


  5. Plut., Ages. IV,5.


  6. Plut., Ages. XX,6.








Popular posts from this blog

Homophylophilia

Updating UILabel text programmatically using a function

Cloud Functions - OpenCV Videocapture Read method fails for larger files from cloud storage