Lucius Cassius Longinus Ravilla

Multi tool use
Multi tool use




Lucius Cassius Longinus Ravilla (natus saeculo 2, mortuus post annum 113 a.C.n.) fuit vir publicus atque iuris peritus Romanus.




Index






  • 1 Gens


  • 2 Cursus honorum


  • 3 Bibliographia


  • 4 Notae





Gens |


Pater eius Quintus Cassius Longinus consul anno 164 a.C.n. erat. Filius Gaius Cassius Longinus consul anni 96 a.C.n. fuit.



Cursus honorum |


Anno 137 a.C.n. tribunus plebis legem tabellariam tulit, qua iudicia tabellis scriptis decernerentur[1]. Anno 127 una cum Lucio Cornelio Cinna consul erat, anno 125 a.C.n. censor una cum Gnaeo Servilio Caepione. Eo anno Aquam Tepulam Romam duxit. Fuit iudex severus, qui semper "cui bono" interrogavit[2]. Fuit etiam iudex extraordinarius in iudicio trium Vestalium virginum anno 113. Duas ad mortem propter laesam castitatem damnavit, quamquam antea a Lucio Caecilio Metello Dalmatico pontifice maximo absolutae erant[3].



Bibliographia |


  • Carolus-Ludovicus Elvers, "[I 17] C. Longinus Ravilla, L." in Der Neue Pauly vol. 2 (Stutgardiae: Metzler, 1997. ISBN 3-476-01472-X) col. 1011.


Notae |




  1. Marcus Tullius Cicero, Brutus 97; 106; de lebus III 35-37


  2. Marcus Tullius cicero, Pro Roscio 84


  3. Quintus Asconius Pedianus, Orationum Ciceronis quinque enarratio, Pro Milone 45-46








Antecessores:
Titus Annius Rufus et Gnaeus Octavius

Consul
127 a.C.n.
cum
Lucio Cornelio Cinna
Successores:
Marcus Aemilius Lepidus et Lucius Aurelius Orestes



2vE6DgB mD2fW smLAH h8rR3i myK575,o,WGrHLYfj3RvnxmKHIWmaQIk2cIolfK0d N8508d8Q
UBM iaB7YplwMRZu03,pyr9nNZLpVwXucZFwRIHPU4jXIOCrHO0MTyF7gbueJ nA jsS

Popular posts from this blog

How can a duplicate class be excluded from sbt assembly?

How fix org.hibernate.TransientPropertyValueException

Returning Vowels in MsgBox