Ottavia
Ottavia
Civitas: Canada
Numerus incolarum: 934 243
Zona horaria: UTC-5
Situs interretialis
Nomen officiale: City of Ottawa, Ville d'Ottawa
Gubernium
Praefectus: Jim Watson
Consilium: Ottawa City Council
Geographia
Superficies: 2 778.64 chiliometrum quadratum
Coniunctiones urbium
Urbes gemellae: Cairus, Pechinum, Catana, Mons Castrillorum, Bonaëropolis, Panormus, Campus Bassus
Tabula aut despectus
Ottavia,[1][2][3] vulgo Ottawa, est urbs circiter 808 000 incolarum et caput Canadae. Quarta urbs est Canadae, secunda provinciae Ontarionis. Anno 1850 creata est, anno 2001 urbs Ottavia ceteraque municipia antiquae Municipalitatis Regionalis Carleton in unum redacta sunt. In valle Ottavensi sita est, in dextra fluminis Ottavorum ripa; illa regio per partem extremum orientem provinciae extenditur. 400 km abest a Toronto, 190 a Monte Regio.
Foederatio Canadiensis non habet regionem capitalem, qua urbs capitalis secerneretur a provinciis Canadiensibus: Ottavia contra municipium provinciae Ontarionis est. Fit tamen pars Regionis Capitalis Nationalis, quae includit et Gattenonem (vulgo: Gatineau) municipium Quebeci provinciae, quod in altera ripa fluminis oritur. Humano consuetudine designatur nomine Ottaviae et res publica Canadiensis, praecipue ut distinguatur illa a rebus publicis provincialibus vel municipialibus.
Index
1 Historia
1.1 Primae Nationes et exploratio ab Europaeis
1.2 Circumjacentia historica ante conditionem urbis Ottaviæ
1.3 Conditio urbis incipit
1.4 Canalis Veli et alimonium Byvici
1.5 Conditio plena urbis
2 Gubernium
3 Demographia
3.1 Familiæ et ætates
4 Educatio
4.1 Scholae
4.2 Bibliothecae
4.3 Educatio superior
5 Notae
6 Nexus externi
Historia |
Primae Nationes et exploratio ab Europaeis |
Valles Ottaviae facta est pro humanis habitabilis abhinc annorum circa decem milia, cum mare antiquum, dictum Mare Camplenii, effusum esset naturaliter. Gens Algonquina circa flumen Ottaviam, quod lingua Algonquinorum Kichissippi dicitur, alebant olim viam commercii, sed hoc per tempus aliquanto breve. Nomen urbanum a quodam populo aborigineo venit, qui idem nomen tenet et qui iam dudum incolebat terras circa urbem hodiernam, et autem Sinum Georgianum Lacumque Huronum.
Stephanus Crematus (Francogallice Étienne Brûlé) primus fuit apud Europaeos qui flumen Ottaviam navigavit, anno mille sescentis decem. Paulo postquam a Samuele Camplenio navigatum est flumen, anno mille sescentis tredecim. Amb indagatores a ducibus gentis Algonquinæ adjuti sunt. Acta scripta nos admonent gentes Algonquinas anno 1613 totam vallem Ottaviæ imperavisse, cum autem regionibus circumstantibus septentrionalibus occidentalibusque.
Saeculo septimo decimo, gens Algonquina cum Huronibus acerrimum bellum contra Irocosios gesserunt in terris quae hodie Ontario vocantur. Camplenius Hurones adiuvit, quam ob rem Irocosii acerbi Francorum inimici facti sunt.
Circumjacentia historica ante conditionem urbis Ottaviæ |
Anno mille septingentis sexaginta tribus, Tractatus Lutetiae finem dedit Bello Septem Annorum quod inter Britanniam et Francogalliam gerebatur. Francogallia quasi omnes suas colonias cedit Britanniae quae in Nova Francia erant. Actum Constitutionis anni 1791 condidit Canadam Superiorem Inferioremque Canadam quæ praeterpropter aequivalent cum Ontarione et Quebeco hodiernis.
Conditio urbis incipit |
Prima colonia spectabilis quæ in terris nunc notis ut Ottavia statuitur, saltem apud gentes Europæas, a Philemone Lignario (Anglice: Philemon Wright) condita est septimo Martis die, anno mille octingentis. Advénit ille cum sua ipsa et aliis quinque familiis, et autem viginti quinque operariis. Coloniam agrariam condiderunt quam nominaverunt Vicum Lignarii, vel Wright's Town, quæ hodie est urbs nomine Gatteno (quae vulgo dicitur Gatineau), in ripa septentrionale fluminis Ottaviae. Fructus agrarii non sufficiebant ad vicum alendum, et mox arbores colligere cœpit Lignarius ad vendendas pro pecunia. Vidit quod materiam flumine poterat transportare ab valle Ottaviae ad Montem Regium et Quebecum Urbem, et dehinc ad Europam. Primum Philemonis Lignarii onus materiæ advénit in Urbem Quebecum anno mille octingentis et sex.
Donec negotium Lignarii florebat, ripa meridionalis fluminis Ottaviæ excolebatur. Anno mille octingentis duodeviginti colonia condita est ubi hodie sunt Plateæ Lebretones. Via Dives Mons (Anglice Richmond Road) prima strata urbis constituitur.
Canalis Veli et alimonium Byvici |
Vicecolonellus Johannes By alius dominus harum terrarum erat qui spectabilis dicitur. Ille fuit qui præerat comparationem Canalis Veli (vulgo: Rideau Canal). Pontes fecit qui ligaverunt utrasque ripas fluminis, et inde etiam coloniam Lignarii cum ea quæ By condidit, nomine Byvico, vel vulgo ByTown. Per decennia sequentia advenerunt multi immigrantes, imprimis Hibernici et Canadenses Francogallici, attracti ab alimonio vicorum qui circa flumen Ottaviam crescebant.
Conditio plena urbis |
Viæ ferratæ variæ urbem ligant ad mundum externum. Primo die Januarii, anno mille octingentis quinquaginta et quinque, Byvicus, qui jam non diutius vicus erat, renominatur Ottaviam. Elegerunt urbis reges hoc nomen aborigineum quia ille annus congruebat cum anniversario ducentesimo consuetudinis populi Ottaviæ ad flumine agendum negotium.
Gubernium |
Ottavia est municipium primi ordinis, id est non super illud extant divisiones regionales, nisi provicia Ontarionis. Ita gubernio Ottaviæ pertinet siphonarios, paramedicos, custodes publicos, hortos publicos, stratas, tramites, vectionem publicam, aquasque gerere. Consilium urbis habet viginti quattuor consiliarios, quorum unus est demarchus. Anno 2017, is demarchus est Jacobus Watson.
Demographia |
Plerique habitantium Ottaviæ sunt cives Canadenses. Secundum censum nationalem anni duorum milium et undecim, Ottavia habet 883 391 habitantes. Anno duobus miliis et sex 310 132 domi aderant urbe, familiæque 210 875. Densitas habitantium erat de 278.6 hab./km².
Circa 80.9% toti urbi populi est de origine Europæa, 4.54% de origine Subsahariana, 4,65% originaria Asiæ Orientalis, 3.98% originaria Asiæ Meridionalis, 1.13% originaria Primarum Nationum, 0.33% de originibus mixtis et 0.31 de aliis originibus ethnicis.
Familiæ et ætates |
Secundum ipsum censum anni 2011, 72.8% familiarum quæ Ottaviæ habitant præsunt a conjugiis quæ in matrimonio vivunt, 11.1% a conjugiis quæ in concubio vivunt, et 13.2% a muliere sine conjuge qui adest.
25 Centesimae incolarum Ottaviae habent minus quam undeviginti annos, 63 centesimae habent inter undeviginti et sexaginta quattuor annos, et 11.5 centesimae plus quam sexuaginta quattuor annos. Aetas media est 36.7 annorum. Pro omnibus centum feminis adsunt 95.1 homines. Pro omnibus centum mulieribus majoribus adsunt 92.1 viri majores.
Reditus medius per annum pro eis qui occupationem habent est de 39 713 dollariis Canadensibus, et reditus medius pro familiis est de 73 507. Viri habent reditus medius de 47&thsinp;203 dollariis, et mulieres de 31 641 dollariis per annum. Reditus per capita omnium urbis est 23 061.
Educatio |
Modo proportionale habet regio Ottaviæ, apud omnes alias regiones Canadæ, maximum numerum habitantium qui educationem ab universitate acceperunt. Plus quam 9 000 habitantes aut jam habent doctoratum, aut pro eo student.
Scholae |
149 scholae publicae[4] in urbe sunt. In toto Ottaviæ adsunt præterpropter 69 000 alumnorum in systemate publico, et alii 41 000 qui eunt ad scholas privatas.[5]
Bibliothecae |
Ottavia habet systema municipale bibliotecarum per totam urbem,[6] et quoque quandam bibliothecam in parlamento ac aliam nationalem.[7]
Educatio superior |
Adsunt in urbe tres universitates.[8]Universitas Ottaviensis anno 1848[9] est condita, et offert cursus in utrisque linguis nationalibus: Anglica et Francogallica. Ibi adsunt 41 749 studentes. Praeceptum universitatis est Deus scientiarum Dominus est. Ex anno 2007, Universitas Ottaviensis non iam edit diplomata Latine inscripta.[10] Universitas Carleton habet circa 23 000 studientium[11] et Universitas Sancti Pauli circa mille studentes.[12]
Notae |
↑ J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
↑ Vb. adiect.: "Ottaviensis": J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3; cf.
"Archidioecesis Ottaviensis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) .mw-parser-output .existinglinksgray a,.mw-parser-output .existinglinksgray a:visited{color:gray}.mw-parser-output .existinglinksgray a.new{color:#ba0000}.mw-parser-output .existinglinksgray a.new:visited{color:#a55858}
(Anglice). "Ottawensis": cf. nomen olim usitatum "Universitas Collegii Ottawensis" atque nomina biologica e.g. Berberis ottawensis
↑ "Ottava" et vb. adiect. "Ottavensis": Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska orbok, editio secunda, 2009.
↑ Ottawa-Carleton District School Board - General Information
↑ Ottawa-Carleton Catholic School Board
↑ Succursales et horaires - Bibliothèque publique d'Ottawa
↑ Library and Archives Canada
↑ Ottawa Universities in Ontario, Canada - canadian-universities.net
↑ Prospective Students - University of Ottawa
↑ Fons.
↑ Fact Sheet - Carleton University
↑ Saint Paul University: Our university profile - Association of Universities and Colleges of Canada.]
Nexus externi |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ottaviam spectant. |
- Situs officialis Ottaviae
Ordine alphabetico enumeratae: Basseterre • Belmopanum • Castries • Dominicopolis • urbs Guatimalensis • Havana • Kingstown • Managua • Mexicopolis • Nassau • Ottavia • urbs Panamensis • Pontipolis • Portus Hispaniae • Portus Principis • Regiopolis • Roseau • urbs Sancti Georgii • urbs Sancti Ioannis • urbs Sancti Iosephi • urbs Sancti Salvatoris • Tegucigalpa • Vasingtonia
Sub civitatum nominibus annexae: Antiqua et Barbuda • insulae Bahamenses • Barbata • Beliza • Canada • Civitates Foederatae Americae • Cuba • Dominica • res publica Dominicana • Granata • Guatimalia • Haitia • Honduria • Iamaica • Mexicum • Nicaragua • Costarica • Panama • Salvatoria • Sancta Lucia • Sanctus Christophorus et Nives • Sanctus Vincentius et Granatinae • Trinitas et Tabacum