Bilitio
Vide etiam paginam discretivam: Bilitio (discretiva)
Situs | |
---|---|
Res politicae | |
Natio Pagus (seu Canto) Districtus | Helvetia Ticini Bilitio |
Condita Ius municipale | ante 590 p. Chr ? |
Magister | Marius Branda (Factio Socialistica Helvetica) |
Res geographicae | |
Area - tota - terrestris - aquosa | 19.1 km² ? km² ? km² |
Numerus incolarum 31 Decembris 2014 | 18'305 |
Coordinata | 46° 12′ ″ Sept., 9° 1′ ″ Ort. |
Altitudo | 238 m |
Situs interretialis: www. bellinzona.ch |
Bilitio (Italiane: Bellinzona) est urbs Helvetica et pagi Ticinensis caput. Mense Decembri 2016 numerus incolarum 18 347 fuit.
Index
1 De rebus historicis
2 De natura loci
3 Aedificia notabilia
4 Notae
5 Nexus externi
De rebus historicis |
Bilitio est urbs antiqua, de qua Gregorius Turonensis de bello inter Langobardos et Francos referens,[1] anno 590 scripsit: "Olo autem dux ad Bilitionem huius urbis castrum, in campis situm Caninis, inportunae accedens, iaculo sub papilla sauciatus, cecidit et mortuus est."
Medio aevo, dissoluto regno Francorum, Bilitio episcopo Novocomensi cessit. Sed saeculo XIV longinquae contentiones ortae sunt cum Mediolanensibus, qui anno 1340 victoriam reportaverunt. Anno 1500, Helvetii Bilitionem ceperunt; postea Bilitio semper ad confoederationem Helveticam pertinuit.
De natura loci |
Bilitio Alpibus subiecta est; propter loci naturam aer ventosus est.
Aedificia notabilia |
Urbs tribus castellis colli impositis praeclara est, quae sunt Castelgrande, Castello di Montebello, Castello di Sasso Corbaro. Quae castella, urbs vetus et moenia eius anno 2000 ab UNESCO patrimonium totius mundi declarata sunt.
Notae |
↑ Historia Francorum liber decimus.
Nexus externi |
- Commentatio Bellinzona in Lexico historico Helvetiae: Theodisce, Francogallice, Italice
- Nexus publicus urbis
- Textus Gregorii Turonensis
.mw-parser-output .stipula{padding:3px;background:#F7F8FF;border:1px solid grey;margin:auto}.mw-parser-output .stipula td.cell1{background:transparent;color:white}
Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes! |