Eduardus VIII (rex Britanniarum)






Eduardus, rex futurus, anno 1919 in Canada pictus





Wallis Simpson


Eduardus VIII, praenominibus completis Edward Albert Christian George Andrew Patrick David (23 Iunii 1894; 28 Maii 1972) filius erat natu maximus Georgii V Britannniarum regis uxorisque eius Mariae Britannniarum reginae. Eduardus, cum pater mense Maio 1910 in thronum ascendisset, factus est Cambriae princeps et itaque heres proximus throni.




Index






  • 1 Vita


  • 2 Commentarii et epistulae Eduardi VIII


  • 3 Nexus externus


  • 4 Bibliographia





Vita |


Eduardus modo tempus decem mensium nomine Eduardi VIII utente rex fuit Britanniarum. Abdicavit 11 Decembris 1936, ut posset 3 Iunii 1937 nubere mulieri Wallis Warfield, quae iam bis nupserat et divortium fecerat, civi Civitatum Foederatarum Americae, quae hominibus plurimis nota est nomine "Wallis Simpson." Deinde Eduardus appellabatur "Vindesorii dux." Matrimonium nullas infantes pariebat Eduardique uxor minime affecta est nomine "Maiestas regalis." Illius rei causa maximae erant conflictiones inter Vindesorii ducem atque familiam. Mariti plerumque vitam agebant versantes in exilio, ab iis ipsis electo sito in Civitatibus Foederatis Americae aut Gallia. Constitutum quidem erat maritis illis non licere in Anglia versari nisi invitatione affectis definita Eduardi fratris Georgii VI Britanniarum regis.


Eduardus etiam hodie reminiscitur novarum selectionum causa ab eo factarum vestium, quae vestium selectiones virorum Anglicas adhuc maxime quidem conservantes paulo laxabant, nomine affectus "Dandy." Sic unus erat primorum virorum eodem tempore calceis cute scabiosa confectis vestimentoque indutorum; fumisugium, quo utebatur, postea notum factum est nomine "Princeps."


Cum abdicavisset, Germaniam visitavit, ubi bonas dixit rationes illius temporis Germanicas. Eduardi "comes honoris causa" Robertus Ley fuit, praeses Officii Laboris Germanici ab hominibus facti, qui Nazis appellantur. "Comes honoris causa" ille in Britannia Hiberniaque septentrionalis conflictiones fecit magnas. At Eduardus modo cognitor fuit opinionis ad unam tantum rationem pertinentis partis minimae societatis superioris Regni Uniti.


Semper aenigma erat, quantum pecuniae dux acceperit abdicatione facta. Magnitudo pensionum fortasse ei solutarum etiam hodie non est certa. Certum autem est Eduardum accepisse pretium palatiorum nominibus Balmoral atque Sandringham, putantur quae possessio regis privata.


Eduardus uxorque quidem erant secundi dimidii saeculi vicesimi mariti modo vivendi maxime pretioso notabiles. Sic dux uxorem cumulabat copiis maximis ornamenti maximi pretii, quae vendita sunt ea mortua summam colligentes ingentem 160,000,000 dollarorum. Itaque erat adhuc pretiosissima ornamentorum collectio.


Omissis stipendiis ab Eduardo procuratore coloniae nomine Bahamas Regni meritis in Bello Orbis Terrarum II, quae ei vero fuerunt mendicanda, et Eduardus et uxor vitam luxuriae plenam, sed carentem et occupatione ulla et hominibus ab illis adiutis agebant. Tradita sunt Eduardi uxoris verba “Nemo potest esse nimis dives aut corpore nimis tenui!"


At et Eduardi et uxoris meritum est matrimonium amoris causa etiam summis societatis partibus possibile factum.
Uterque sepultus est sepulcreto regali circum Victoriae reginae et eius mariti Alberti de Gota bustum adhibito.



Commentarii et epistulae Eduardi VIII |



  • 1951 : A King's Story: Edward, Duke of Windsor (Londinii: Cassell)

  • 1986 : (ed. Michael Bloch) Wallis and Edward: Letters 1931–1937 (Summit Books. ISBN 0-671-61209-3)

  • 1998 : (ed. Rupert Godfrey) Letters From a Prince: Edward to Mrs Freda Dudley Ward 1918–1921 (Little, Brown. ISBN 0-7515-2590-1)



Nexus externus |







Commons-logo.svg

Vicimedia Communia plura habent quae ad Eduardum VIII spectant.



Bibliographia |



  • Bloch, Michael (1982). The Duke of Windsor's War. Londinii: Weidenfeld and Nicolson. ISBN 0-297-77947-8

  • Bloch, Michael (1988). The Secret File of the Duke of Windsor. Londinii: Bantam. ISBN 0-593-01667-X.

  • Bradford, Sarah (1989). King George VI. Londinii: Weidenfeld and Nicolson. ISBN 0-297-79667-4

  • Donaldson, Frances (1974). Edward VIII. Londinii: Weidenfeld and Nicolson. ISBN 0-297-76787-9

  • Menkes, Suzy (1987). The Windsor Style. London: Grafton Books. ISBN 0-246-13212-4.

  • Putlitz, Wolfgang Gans Edler Herr zu Unterwegs nach Deutschland: Memoiren eines Diplomaten


  • Roberts, Andrew (2000). The House of Windsor. Londinii: Cassell. ISBN 0-304-35406-6

  • Wallis, Duchess of Windsor (1956). The Heart has its Reasons: The Memoirs of the Duchess of Windsor. Novi Eboraci: Houghton Mifflin

  • Williams, Susan (2003). The historical significance of the Abdication files. Londinii: Public Record Office


  • Ziegler, Philip (1991). King Edward VIII: The official biography. Novi Eboraci: Knopf. ISBN 0-394-57730-2



Reges Magnae Britanniae (ab 1707) et Britanniarum (ab 1801)









Arms of the United Kingdom.svg

Anna 1702 • Georgius I 1714 • Georgius II 1727 • Georgius III 1760 • Georgius IV 1820 • Gulielmus IV 1830 • Victoria 1837 • Eduardus VII 1901 • Georgius V 1910 • Eduardus VIII 1936 • Georgius VI 1936 • Elizabeth II 1952
Opus geopoliticum • Porta Unionis Europaeae • Porta Britanniarum Regni • Duces civitatum Europaearum hodiernarum • Index Regum Britanniae Britanniarumque

Capsae cognatae: Duces civitatum Unionis Europaeae • Primi ministri Britannici 1721–1945 • Primi ministri Britannici 1945– • Primi ministri Caesareae insulae










Popular posts from this blog

Homophylophilia

Updating UILabel text programmatically using a function

Cloud Functions - OpenCV Videocapture Read method fails for larger files from cloud storage