Symptoma








Esculaap4.svg


Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.






Mater maesta infante aegro


In medicina symptoma (-atis, n.) (Graece σύμπτωμα, verbatim coincidentia) est mutatio a functione corporis usitata declinans vel sensus aut definitus aut incertus, quod aegrotus cognoscit et ideo ad consilium auxiliumve urgetur. Symptomata aliquanto pluribus modis cognoscuntur, aliud ergo perturbationem aliud morbum aliud valetudinis declinationem modo indicare possunt. Symptomata recognoscere et interpretari saepissime difficillimum est, ut hic repetendum sit: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.


A symptomate signum discernitur, quod ab aliis solum observari potest. Saepe autem usus verborum symptomatis et signi se immiscet. Memento quoque symptoma singulare raro diagnosis specificae respondere atque valorem illius aestimandum esse. Combinationes symptomatum notae syndromae dicuntur.



Classificatio |


Symptomata aspectibus diversis considerari possunt:



  • Loco apparitionis — per exemplum: cutis, caput, articulatio, dorsum, oculi et cetera

  • Cursu — per exemplum perpetua sive redeuntia


  • Velocitate generandi —nonnulla symptomata celerius fiunt

  • Potestate — symptoma plus minusve grave

  • Varietate — symptomatis qualitates perpetuo mutantur

  • Qualitate — per exemplum doloris: acri, hebeti


  • Dependentia — per exemplum: a tempore, temperiebus, cibis, cogitationibus, motibus corporis vel animi

  • Effectu — cum primum symptoma alia symptomata aggregat

  • Directione — psychopathologia in schizophrenia symptomata augmentantia et deminuentia discernit

  • Specie — fieri potest, ut consensus cum signis consistant?



Notae |




Nexus interni



  • Diagnosis medica

  • Pathologia

  • Phaenomenologia

  • Therapia


.mw-parser-output .stipula{padding:3px;background:#F7F8FF;border:1px solid grey;margin:auto}.mw-parser-output .stipula td.cell1{background:transparent;color:white}




stipula

Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!








Popular posts from this blog

Callistus III

Ostreoida

Plistias Cous