Cor
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
---|
Cor (-dis, gen. plu. -dium, n.) (Graece καρδία) est organum musculare in homine et omnibus animalibus systema circulatorium habentibus (omnibus vertebratis inclusis) inventum, quod contractionibus rhythmice iteratis sanguinem per arterias impellit. Cor hominis in thorace, ab ossibus protectum, positum est.
In nonnullis culturis cor est signum amoris.
Index
1 Structura et functio cordis
1.1 Arteriae coronariae
2 Morbi cordis
2.1 Diagnosis morbis cardiologici
3 Nexus interni
4 Notae
5 Nexus externi
Structura et functio cordis |
Cor a pericardio circumdatum est. Interior paries cordis, quae dicitur endocardium, a cellulis similibus cellularum parietum vasorum sanguineorum constituitur. Crassima pars cordis a texto musculari constituta, quae palpitationem cordis efficit, myocardium dicitur.
Sanguis in corde hominis quattuor cava transit. In parte cordis dextra sanguis e corpore reversus exigua pressione in pulmones, in parte sinstra sanguis pulmones transgressus alta pressione in corpus expellitur. Utrumque atrium sanguinem e corpore aut e pulmonis colligit et ad ventriculum adiacentem ducit, et uterque ventriculus sanguinem ex atrio colligit et in pulmones aut corpus eicit. Valvulae cordis se aperiendo et claudendo refluxum sanguinis in cavum iam transgressum impediunt[1].
Numerus imaginis | structura |
---|---|
1 | Vena cava superior |
2 | Truncus pulmonalis |
3 | Venae pulmonares |
4 | Valvula bicuspidalis |
5 | Valvula aortae |
6 | Ventriculus sinister |
7 | Ventriculus dexter |
8 | Atrium sinistrum |
9 | Atrium dextrum |
10 | Aorta |
11 | Valvula pulmonalis |
12 | Valvula tricuspidalis |
13 | Vena cava inferior |
Arteriae coronariae |
Commentatio principalis: Arteriae coronariae
Arteriae cordis propriae sunt duae arteriae coronariae, quae immediate supra valvam aortae oritur: arteriae coronariae dextra et sinistra.
Morbi cordis |
Gravis morbus cordis est infarctus. Ille crebra causa mortis in civitatibus opulentibus est, nam obesitas et pigritia in motione eum favent. Alii cordis morbi sunt, per exemplum, insufficientia cordis, arrhythmiae dysrhythmiaeque, endocarditis, pericarditis, foramen ovale apertum.
Diagnosis morbis cardiologici |
In quaerendis morbis cordis anamnesis (narratio aegroti vel hominum aliorum de casu) et exploratio cardiologica sicuti corporis reliquique sanguinis et electrocardiographia et actio imaginaria cardiologica peragantur.
Nexus interni
Cor Langendorff;
Physiologiam;- Systema conducens electricitatem cordis
Notae |
↑ Schiebler,H . et Schmidt, W. (editores) (1983). Lehrbuch der gesamten Anatomie des Menschen. Ed. 3. Berolini, Heidelbergae, Novi Eboraci, Tokii: Springer-Verlag
Nexus externi |
Vicimedia Communia plura habent quae ad cor spectant. |
- eMedicine: Anatomia chirurgica cordis
- De corde
.mw-parser-output .stipula{padding:3px;background:#F7F8FF;border:1px solid grey;margin:auto}.mw-parser-output .stipula td.cell1{background:transparent;color:white}
Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes! |
Arteriae coronariae • Atria cordis • Endocardium • Myocardium • Pericardium • Valvulae cordis • Ventriculi cordis