Delphi (urbs Graeciae)





Vide etiam paginas discretivas: Delphi (discretiva) et Pytho (discretiva)














































Delphi
Delphi Composite.jpg
Nomen vernaculare
Δελφοί

IPA
[ðelˈfi]

Regio

Graecia media

Unitas regionalis

Phocis

Demus

Delphi (demus)

Numerus incolarum
2435
(census anni 2010[1])

Latitudo
38° 29' sept.

Longitudo
22° 30' orient.
Cursuale


Situs Delphorum in Graecia



Delphi (Greece)

Delphi

Delphi






Delphi (Graece: Δελφοί) fuerunt urbs Graeciae antiquae, imprimis oraculo Apollinis nota. Delphorum reliquiae ab UNESCO in indice patrimonii totius mundi positae sunt.


Ab urbe antiqua in occidentem versus eiusdem nominis urbicula hodierna 2435 incolarum (status 2010) sita est.


Demus Delphorum ab oraculo notissimo nomen trahit. Amphissa sedes eius administrativa est.




Index






  • 1 Situs atque natura loci


  • 2 Urbis historia


    • 2.1 Antiquitas et medium aevum


    • 2.2 Urbs hodierna




  • 3 Oraculum Apollinis


    • 3.1 Mythologia


    • 3.2 Oraculi historia


    • 3.3 Responsa nota


    • 3.4 Philosophia




  • 4 Pythia


  • 5 Area archaeologica


    • 5.1 Via Sacra


    • 5.2 Templum Apollinis


    • 5.3 Theatrum


    • 5.4 Sanctuaria minora




  • 6 Bibliographia


    • 6.1 Fontes antiqui selecti


    • 6.2 Litterae latinae recentiores


    • 6.3 Litterae vernaculae




  • 7 Nexus interni


  • 8 Notae


  • 9 Nexus externi





Situs atque natura loci |


Delphi a septentrione sinus Corinthii in Graecia media loco declivi Parnassi montis in altitudine circiter 700 metrorum siti sunt. Rupes semicirculares cum fastigio, in quo erat oraculum Apollinis, nomine Phaedriades (Φαιδριάδες, 'nitentes') notae super vallem fluminis Pleisti (hodie: Xeropotamos) spectant. Etiam a Strabone, Plutarcho et Pausania in situ describendo memoratae sunt. Inter rupes Castalius fons prorumpit. Etiam hoc tempore rupes meridie nitorem excaecantem repercutiunt.


Loci descriptionem praecipue copiosam reliquit Iustinus, qui in epitome historiarum Philippicarum T. Pompeii Trogi haec scripsit:[2]


Templum autem Apollinis Delphis positum est in monte Parnasso, in rupe undique inpendente; ibi civitatem frequentia hominum fecit, qui admiratione maiestatis undique concurrentes in eo saxo consedere. Atque ita templum et civitatem non muri, sed praecipitia, nec manu facta, sed naturalia praesidia defendunt, prorsus ut incertum sit, utrum munimentum loci an maiestas dei plus hic admirationis habeat. Media saxi rupes in formam theatri recessit. Quamobrem et hominum clamor et si quando accedit tubarum sonus, personantibus et resonantibus inter se rupibus multiplex audiri ampliorque quam editur resonare solet. Quae res maiorem maiestatis terrorem ignaris rei et admirationem stupentibus plerumque adfert. In hoc rupis amfractu media ferme montis altitudine planities exigua est, atque in ea profundum terrae foramen, quod in oracula patet, ex quo frigidus spiritus vi quadam velut vento in sublime expulsus mentes vatum in vecordiam vertit inpletasque deo responsa consulentibus dare cogit. Multa igitur ibi et opulenta regum ac populorum visuntur munera quaeque magnificentia sui reddentium vota gratam voluntatem et deorum responsa manifestant.

A litore maris Delphi fere 15 chiliometris absunt. Communia propinqua sunt Galaxidi, Arachova et monasterium Hosios Lucas (Όσιος Λουκάς), quod anno 1990 ab UNESCO patrimonium totius mundi declaratum est.



Urbis historia |



Antiquitas et medium aevum |


Nomen q.e. Delphi a verbo Graeco δελφύς ('vulva') repetit antiquam venerationem deae terrae (q.e. Γαῖα) indicans. A saeculo VIII a.C.n. Apollo colebatur, et oraculum eius magis magisque crescebat.


A nomine serpentis alatae Python (Πύθων) appellatur, quam Apollo hoc loco interfecisse dicitur. Ideo etiam Delphi Pytho (Πυθώ) appellabantur.[3]


Initio Delphi urbi Cirrhae ad ostium Pleisti fluminis sitae subiecti erant. primo bello sacro (600–590 a.C.n.) Cirrha Thessalis, Sicyoniis ac Atheniensibus foederatis succubuit, quo pacto Delphi pars amphictyoniae Delphicae facti sunt, quae usque ad saeculum quartum, cum Macedoni Graeciam occupaverunt, exstabat. Cum sanctuarium etiam tempore Romano frequentaretur, urbs certe exstabat, sed de fortunis post oraculum Theodosio imperatore anno 394 vetitum fontes silent.


Medio Aevo super Delphorum reliquiis vicus nomine Castri (Καστρί) situs erat.



Urbs hodierna |




Urbicula hodierna Delphorum


Anno 1892 archeologi Francici muros dirutos effodere coeperunt; incolae Castrorum vici Delphis hodiernis, qui circiter unum chiliometrum ab urbe vetere iacent, collocati sunt.


Urbs imprimis periegesi vivit, quare ibi sunt plus quam 30 xenodochia ac plurimae cauponae.


Archaeologicum Museum Delphorum (Αρχαιολογικό Μουσείο Δελφών) subter aream archaeologicam situm est, ab urbicula in orientem versus. Museum numerosis atiquorum Delphorum reliquiis maximi momenti gaudet, inter quas sunt antiquissima carminis notatio, auriga illustrissimus, supellex aurea sub via sacra reperta et fragmenta caelati operis, quae de thesauro Siphniorum oriunda sunt. Prope exitum est inscriptio, quae proconsulis Romani nomine Gallio mentionem facit.




Museum archaeologicum Delphorum: Auriga


Paulo amplius in orientem versus est gymnasium et tholos.


Demus Delphorum, cuius sedes fuit urbicula homonyma, anno 1997 communibis Delphorum et Chrisso coiungendis creatus erat. In admininstratione anno 2010 reformanda occidentalis Phocidis nomi pars unus demus factus est teritorium Delphorum comprehendens. Hic novus demus, cui Amphissa urbs est sedes administrativa, paene accurate territorio provinciae nomine Parnassida respondet, quae usque ad annum 1997 exstabat, nomen autem ab oraculo praeclaro Delphorum trahit.



Oraculum Apollinis |



Mythologia |



Searchtool.svgSi plus cognoscere vis, vide Python (mythologia)


  • In mythologia Graeca[4]Gaea, dea telluris antiquissima Pythonem, serpentem alatum, peperit. Python autem, cui divinitatio erat, loco, quo postea Delphi futuri erant, vivebat. Iuno, Gaeae neptis, Latonam oderat, quod una ex Iovis amatricibus erat. Cum Latona geminos paritura erat, Pythonem misit ad eam consectandam, ne partum edere posset. Quibus insidiis ab Iove impeditis Latona Dianam Apollinemque in insula Delo peperit. Apollo Delphos venit Pythonem, qui oraculum custodiebat, caesum; igitur "Pythianus Apollo" nominatus est, sacerdos Delphica autem "Pythia." Sanguine Pythonis fuso divinatio ad oraculum translata est, quod ex tunc Apollinis praesidio tectum erat.


  • Iuppiter, ut duae aquilae ab extremis terrae angulis volarent, fecit, quae Delphis convenerunt, quare ex tunc medius orbis terrarum locus habetur.[5]

  • Traditio recentior oraculum a capris vult inito inventum, primusque vaticinia protulisse earum pastor.[6]



Oraculi historia |




Situs Delphorum et aliorum oraculorum Graeciae


Oraculum Delphicum saeculo octavo constitutum est.[7]Apollini dedicatum oraculum Graecum maximi momenti fuit, ut etiam medius mundi locus putaretur, quod umbilico orbis terrarum (Graece: ὀμφαλός) indicabatur.


Ante omnia conata graviora (ut puta ante bella incipienda aut colonias condendas) consultum est.


Tantum virgini, quae Pythia vocabatur, adytum intrare licuit, ubi in tripode sedens dei responsa dedit, quae sacerdotes interpretati sunt. Munus Pythiae ab antiquo Gaeae (Telluris) deae cultu repetere videtur.[8] Pythia forsitan hauriendis gasis, quae e rima terrestri excesserunt, in furorem rapta est.
[9]


Inter sacerdotes saeculi secundi erat Plutarchus, auctor Graecus, qui varia de oraculo scripsit (De E Delphico, De Pythiae oraculis, De defectu oraculorum).


Etiam tempore Romano sanctuarium frequentabatur, donec Theodosio imperatore anno 394 vetitum est.



Responsa nota |





Despectus in ruinam templi Apollinis Delphici



  • Fabula narrat Laio, Thebarum regi, Delphis responsum esse se a filio necatum iri, filium autem matrem in matrimonium ducturum; quod Oedipus fecisse traditur (vide Sophocles: Oedipus Rex).


  • Herodotus refert regem Gygen Sardensem oraculo, quod regnum eius Candaule decessore interfecto confirmavisset, maxima munera dedisse; poenas quidem necis quintam subolem daturam oraculum adiecisse. Quinta autem suboles fuit Croesus, qui regnum amisit.


  • Croesus (secundum Herodotum) alios ad alia oracula dimisit, ut ea temptaret sciscitando quid certo temporis puncto fecisset. Tantum oraculum Delphicum recte - et quidem versibus hexametricis - respondit: Novi ego quis numerus sabuli mensuraque ponti; mutum percipio, fantis nihil audio vocem. Venit ad hos sensus nidor testudinis acris, quae simul agnina coquitur cum carne lebete, cui subter stratum, stratum cui desuper est aes.[10]. Inde oraculo confidens tamen male se habuit, cum illud Croesus Halyn penetrans magnam pervertet opum vim[11] se Persas superaturum interpretatus est: Regnum et vitam amisit.

  • Atheniensibus anno 480 a.C.n. responsum est urbem relinquendam esse seque "muris ligneis" defendere debere. Themistocles hunc "murum ligneum" classem Atheniensium interpretatus Persas pugna Salaminia vincere potuit.

  • Chairephonti Atheniensi interroganti, num sit Socrate homo sapientior, responsum est, neminem Socrate sapientiorem esse.[12]


  • Cicero Ennium sequens refert[13]Pyrrho interroganti, num Romanos vincere posset, illud responsum anceps datum esse: Aio te, Æacida, Romanos vincere posse. / Ibis redibis nunquam per bella peribis.

  • Ultimum responsum notum anno 362 Pythia Iuliano regnante cuidam Oreibasio medico dedisse dicitur, qui iussu imperatoris oraculum consuluit sciscitans, quomodo res oraculi futurae essent. Cui Pythia respondisse fertur domum formosam cecidisse, Phoebo Apollini praesidium non iam esse, sacram laurum marcescere, fontes silere, murmur aquae obmutuisse.[14].



Philosophia |


Templi aditus a tribus sententiis clarissimis ornatus fuisse fertur, nimirum γνῶθι σεαυτόν (nosce te ipsum) et μηδὲν ἄγαν (ne quid nimis) et Ἐγγύη πάρα δ᾽ ἄτη (vadimonium fert maerorem)[15], praeterea a littera "E", cuius significatio dubia est[16]. Temporibus antiquis hae sententiae septem sapientibus attributae sunt,[17] an recte, disputatur.[18]



Pythia |



Vide etiam paginam discretivam: Pythia (discretiva)





Stadium Delphorum


Pythia (-iorum, Graece: τὰ Πύθια, sc. ἱερά) sive ludi Pythii in Graecia gravitate nullis nisi Olympiis cedebant. Ludi initio nono quoque anno, ab anno 586 a.C.n. quinto quoque anno in honorem Apollinis Pythii facti sunt.


Cum primo solum fuit certamen ad citharam canendi, postea alia certamina musica ac gymnica nec non curricula addita sunt. Certamina musica in theatro, gymnica in stadio Delphorum, curricula in planitie Crisaea peracta sunt.


Pythia eodem, ut putatur, tempore quo Olympia (sub annum 394) exstincta sunt.



Area archaeologica |




Delineatio sanctuarii Delphorum


Area archaeologica loco declivi Parnassi montis plus 300 metris altitudinis patens visitatores cum eximia naturae pulchritudine tum illustrissimis antiquitatis reliquiis allicit delectatque. Reperta maximi momenti (inter quae auriga Delphicus, statuae Cleobis et Bitonis, Omphalos) hodie in Archaeologico Museo iuxta aream archaeologicam sito exposita sunt.



Via Sacra |


Secundum Viam Sacram ad Apollinis templum ducentem thesauri civitatum Graecarum exstructi sunt, ut ibi donaria eorum asservarentur. Thesaurus Athenarum (post effossiones restitutus) inter annos 510 et 490 a.C.n. in formam templi in antis Dorici ordinis aedificatus est.



Templum Apollinis |


Templum Apollinis, sedes oraculi, post annos 373/372 a.C.n. aedificatum est pristino terrae motu illius anni deleto. Ex olim 38 columnis Doricis 6 denuo arrectae sunt. In Adyto templi Pythia in tripode super terrae hiatu posito sedebat. Vaporibus ex terrae hiatu ortis Pythia in furorem concitata verba edidit, quae ut responsa dei a sacerdotibus fidelibus iterrogantibus tradita sunt.



Theatrum |


Supra sanctuarium theatrum quarti aut tertii saeculi a.C.n. situm est, quod fere 5000 spectatoribus locum praebuit. Ibi certamina Pythiorum musica gerebantur. Certamina gymnica in stadio superius in montis declivitate sito locum habebant.



Sanctuaria minora |


In parte areae archaeologicae inferiore est sanctuarium Athena ("Αθηνά Προναία") cum tholo quarti saeculi. Tres ex olim 20 columnis Doricis restitutae sunt.


Paulo seorsum Castalius Fons situs est, cuius in aquis Pythia lavabatur cuiusque haustu poetis spiritum poeticum dari traditum est.


Anno 1905 ab E. Bourguet inscriptio Graeca Delphis reperta edita est, in qua nomen "Gallio" legitur. Verisimiliter est Lucius Iunius Gallio Annaeanus, frater philosophi Romani Senecae, qui annis 51/52 - 52/53 proconsul Achaeae cum sede Corinthi fuit. Inscriptione tempus, quo apostolus Paulus Corinthi fuit, circumscribi potest. (Act. 18,12-17).




Bibliographia |



Fontes antiqui selecti |




  • Hymni Homerici: Hymnus in Apollinem l,254–274: Apollo templum ad "Crisam in Parnassi lucu" collocare iubetur; 356-374: Apollo draconem interficit.


  • Herodotus: Historiae (1,13: Gyges; 1,65: Lycurgus Delphos visitat - Vide etiam: Plutarchus, Lycurgus 29; 1,85-89: Croesus; 7,140-143: Pythia nomine Aristonice Athenis respondens de "propugnaculo ligni" loquitur).


  • Diodorus Siculus 16,26: Oraculum a capris inventum.


  • Pausanias: Descriptio Graeciae 10,5 ss. (ampla Delphorum descriptio)


  • Plutarchus: De defectu oraculorum; De E Delphico; De Pythiae oraculis


  • Strabo: Geographica 9,3


  • Ovidius: Met. 1, 416-451


  • Hyginus: Fabulae 140


  • Iustinus: Historiae ex Trogo Pompeio 24,6-8 (Galli Brenno duce Delphos populari conantur).



Litterae latinae recentiores |


  • Oraculum Apollinis Delphicum. Praeside Caspare Sagittario Histor. Prof. Publ. Placidae Symphilologunton disquisitioni sisto Jo. David Hebenstreit Neostadiensis Variscus. Ienae 1675 (in interrete: [1])


Litterae vernaculae |



  • Broad, William J. The Oracle: Ancient Delphi and the Science Behind its Lost Secrets, Novi Eboraci 2006. ISBN 1-59420-081-5.

  • Burkert, Walter, Greek Religion 1985.

  • Connelly, Joan Breton, Portrait of a Priestess: Women and Ritual in Ancient Greece, Princeton University Press, 2007. ISBN 0-691-12746-8

  • Etiope, G. et alii: The geological links of the ancient Delphic Oracle (Greece): a reappraisal of natural gas occurrence and origin. Geology, 34 (2006), pp. 821-824.

  • Fontenrose, Joseph Eddy, The Delphic oracle, its responses and operations, with a catalogue of responses, Berkeley: University of California Press, 1978. ISBN 0-520-03360-4

  • Fontenrose, Joseph Eddy, Python; a study of Delphic myth and its origins, Novi Eboraci 1974. ISBN 0-8196-0285-X

  • Foster J. / Lehoux D.R.: The Delphic Oracle and the ethylene-intoxication hypothesis. Clinical Toxicology, 45 (2007), pp. 85-89.

  • Giebel, Marion: Das Orakel von Delphi. Geschichte und Texte. Stuttgardiae 2001, ISBN 3-15-018122-4.

  • Maaß, Michael: Das antike Delphi. Orakel, Schätze und Monumente. Stuttgardiae 1997, ISBN 3-8062-1321-6.

  • Morgan, Catherine. Athletes and Oracles. The Transformation of Olympia and Delphi in the Eighth Century BC, Cantabrigiae et al. 1990.

  • Piccardi L. et alii: Scent of a myth. Tectonics, geochemistry and geomythology at Delphi (Greece). Journal of the Geological Society, London, 165 (2008), 5-18.


  • Scott,Michael Delphi: A History of the Center of the Ancient World, ISBN 978-0-691-15081-9

  • Spiller, Henry A. / Hale, John R. / de Boer, Jelle Z.: The Delphic Oracle. A Multidisciplinary Defense of the Gaseous Vent Theory. In Clinical Toxicology 40.2 (2002) pp. 189-196.


Nexus interni


  • Nicodemus (Demetrii sectator)


Notae |




  1. Numerus incolarum, ut in Libello Callicratis (2010) mense Maio anni 2010 a ministerio rerum domesticarum Graeciae edito invenitur.


  2. Iustinus 24,6


  3. Lucanus 5,134; Tibullus 2,3,27 ("Delphica Pytho")


  4. Inter alia vide: Hymni Homerici 3 In Apollinem 356-374; Ovidius, Met. 1, 416-451; Hyginus, fabulae 140.


  5. Fabula primo in Pindari fragmento attestata est, postea inter alios apud Pausaniam et Plutarchum (de defecto oraculorum 409E).


  6. Diodorus Siculus 16.26.1-4.


  7. Morgan 1990, p. 148.


  8. Secundum Robertum Graves et alios fabula Graecos sanctuarium prae-hellenisticum occupasse demonstrat.


  9. Iam Plutarchus (Moralia 437c) de "dulcibus vaporibus" in antro narrat; his diebus de hac quaestione varie disputatur, vide bibliographiam (Broad, Spiller, Etiope, Foster, Piccardi).


  10. Versio Latina ex: Herodoti Halicarnassei Historiarum libri IX, musarum nominibus inscripti: latine. Ex Laur. Vallae interpretatione, Lipsiae 1820.


  11. Cicero, de divinatione 2,56,115


  12. Plato, Apologia 21a-c et alii


  13. Cicero, de divinatione 2,56,116


  14. Secundum Philostorgium, Historia ecclesiastica


  15. Plato, Charmides 164d–165a.


  16. Hodge, A. Trevor. "The Mystery of Apollo's E at Delphi," American Journal of Archaeology, Vol. 85/1 (1981), pp. 83–84. Fons unicus est Plutarchus


  17. Plato, Protagoras 343a–b.


  18. H. Parke and D. Wormell, The Delphic Oracle, (Basil Blackwell, 1956), vol. 1, pp. 387–389.



Nexus externi |







Commons-logo.svg

Vicimedia Communia plura habent quae ad Delphos spectant.








Popular posts from this blog

Homophylophilia

Updating UILabel text programmatically using a function

Cloud Functions - OpenCV Videocapture Read method fails for larger files from cloud storage