Hercules
Hercules (Graece Ἡρακλῆς, Heracles) est heros mythologiae Graecae, Iove et Alcmena natus, qui fortitudine omnes mortales superabat. Herculi est geminus nomine Iphicles, sed Iphicli est alius pater. Infans angues petentes strangulavit qui aut missi sunt a Iunone aut a Amphitryone volente scire cuius filius esset Hercules. Iunone agente, Heracles insaniavit et liberos uxoremque necavit. Hercules oravit Apolloni ut puniretur. Praeclari sunt labores eius duodecim, quos perfecit, postquam furore ab Iunone (Hera apud Graecos) immisso percitus Megaram, uxorem primam, liberosque suos necavit.
Index
1 Duodecim labores
2 De expeditione Argonautarum
3 De Hercule et mulieribus
4 Notae
5 Nexus interni
6 Nexus externi
Duodecim labores |
Eurystheus, rex Tirynthis, Herculi duodecim labores imperavit, quos gloriose persolvit:
Leonem Nemeaeum necavit, cuius pelle deinde usus est tegumento.
Hydram Lernaeam Typhonis filiam ad fontem Lernaeum interfecit.- Aprum Erymanthium occidit.
Cervum ferocem vivum in conspectu Eurysthei adduxit.
Aves Stymphalides sagittis interfecit.- Cloacas Augeae regis uno die purgavit.
Taurum, cum quo Pasiphae concubuit, ex Creta insula Mycenis vivum adduxit.
Diomedem Thraciae regem et equos quattuor eius cum Abdero famulo interfecit.- Balteum reginae Amazonis detraxit.
Geryonem, Chrysaoris filium, trimembrem telo interfecit.
Draconem mala aurea Hesperidum custodientem interfecit. Eodem itinere Antaeum gigantem luctatione victum interfecit.
Cerberum ab inferis Eurystheo adduxit[1].
De expeditione Argonautarum |
Confectis duodecim laboribus iter per mare cum Argonautis fecit,[2]aurei velleris quaerendi causa. Non tamen usque ad Colchos pervenit cum ceteris comitibus, sed in litore Mysiae commoratus est, ubi Hylas puer quem amabat, dum aquam e fonte sitiens petit, a nymphis raptus est. Diu eum frustra quaesivit Hercules nec ad navem Argo rediit; itaque Iason invitus sine illo magno heroe proficisci decrevit.
Antea in insula Lemno cum ceteris Argonautis moratus erat, nec tamen liberos ex Lemniadibus genuit: nam ad navem custodiendam in litore remanserat et comites incepti sui immemores ad profectionem hortatus est. Troiae filiam regis Hesionam monstro marino liberavit. Magna dona rex Laomedon ei promiserat, quae postea tamen e Mysia redeunti Herculi et poscenti negavit; itaque bellum cum Troianis gessit atque eorum urbem delevit. Apud Valerium Flaccum,[3] antequam Troiam rediret, a Iove iussus Prometheo in montem Caucasum succurrit et vinculis ac vulture liberat.
De Hercule et mulieribus |
Megaram, filiam regis Thebani Creontis, primam uxorem duxisse dicitur, sed et ipsam et liberos ex ea genitos Iunonis ira lacessitus mente captus interfecit. Postea Deianiram, filiam Oetaei, regis Calydonii, uxorem habuit, quae invita eum interfecit. Dum enim aemulum Iolam captivam timet, Deianira tunicam sanguine olim a centauro Nesso dato illitam marito obtulit. Veneno hydrae cum sanguis mixtus esset, Hercules cruciatus maximos effugere non potuit nisi rogo accenso in quem sese praecipitavit, corpus suum comburens. Pars non mortalis herois, Iovis filii, inter deos in Olympum recepta est. Praeter haec duo infelicia matrimonia assiduus amator feminarum fuit nec semper vi ad eas rapiendas abstinuit. Seneca[4] enumerat Augen, Omphalen, Thespiades, Hesionen . . . ante Iolen. Multas alias invenire possis in fabulis minus notis. Ut Iole potiretur negante patre Euryto urbem Oechaliam cum magna caede armis cepit atque ipsum regem necavit. Tertiam uxorem in caelum receptus Heben duxit, filiam Iovis et Iunonis, quae ambrosiam deis apponebat.
Narratur Hercules Hispalim urbem condidisse. Columnae Herculis ab Hercule factae.
Evocatio mehercule communis erat.
Notae |
↑ Cf. Ausonii periocham:
Prima Cleonaei tolerata aerumna leonis.
Proxima Lernaeam ferro et face contudit hydram.
Mox Erymantheum vis tertia perculit aprum.
Aeripedis quarto tulit aurea cornua cervi.
Stymphalidas pepulit volucres discrimine quinto.
Thraeiciam sexto spoliavit Amazona balteo.
Septima in Augei stabulis inpensa laboris.
Octava expulso numeratur adoria tauro.
In Diomedeis victoria nona quadrigis
Geryone extincto decimam dat Hiberia palmam.
Undecimo mala Hesperidum destricta triumpho.
Cerberus extremi suprema est meta laboris.
↑ Argonautica (Apollonius Rhodius). Argonautica (Valerius Flaccus), libris I-IV.
↑ Valerius Flaccus, Argonauticon IV,58-80 et V 154-176.
↑ Hercules Oetaeus 363-376.
Nexus interni
- Panyasis
- Victoria Berenices
- Convivium Euryti et Heraclis
Morpho hercules (papilio)
Nexus externi |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Herculem spectant. |
Historia Herculis picta apud situm mythweb.com
Historia Herculis (Ritchie's fabulae faciles) apud situm uncc.edu
De duodecim laboribus Herculis apud learnlatinlanguage.com- Imagines Herculis in Musaeo Iconographico Warburgiano