Lupercalia




Lupercalia[1] apud antiquos Romanos erant feriae in honorem Fauni Luperci dei gregum et pecoris, die 15 Februarii a collegio sacerdotum Lupercorum dictorum celebratae. Qui deus etiam Inuus nonnumquam vocabatur et idem esse atque deus Graecus Pan putabatur. Lupercalia agebantur prope antrum in imo monte Palatino excavatum. Cui nomen Lupercal erat, unde lupa divinos gemellos nutritura olim prodisse narrabatur.




Index






  • 1 De origine huius festi


  • 2 De ritu


  • 3 De significatione ritus


  • 4 Notae


  • 5 Fontes


  • 6 Bibliographia





De origine huius festi |


Auctores antiqui putabant hoc sacrum ex Arcadia in Italiam ab Arcade Evandro invectum esse, cum patria profugus in Latio a rege Fauno hospitaliter acceptus esset. Cum multa alia hospes rudes adhuc homines docuit tum et litteras. Itaque Faunus ei gratias egit agro in regno suo ei assignando. In quo agro Evander urbem Pallanteum in monte Palatino condidit. Ideo sic Romani sentiebant, quod Pan maximus deus in Arcadia erat et Lycaeus cognominabatur (graece enim λϋκος lupum significat ; quod animal etiam in nomine Luperco agnoscendum est). Num re vera Arcades Palatium ante Romam conditam incoluerint, dubitari potest. Certe Lupercalia unum ex antiquissimis ritibus in Romana religione fuisse plurimis indiciis ostenditur.


Alia traditio minus celeber haec festa ad geminos Romulum Remumque refert. Certe in hoc loco lupa eis ubera sua praebuisse dicitur, cui nonnumquam nomen Luperca inditur. Itaque Augustus Lupercalibus pristinum decus reddidit[2], ita tamen ut vetaret adulescentes simul cum Lupercis currere (fortasse flagitiorum occasio fuerat). Hic locus enim non minus ad gentem Iuliam (quae ab Aeneae filio Iulo originem trahere sese iactabat) quam ad originem urbis Romae pertinebat. Et domus Augusta in Palatio exstructa erat.
Cum papa Gelasius anno 494 Lupercalia celebrari vetuit hic finis fuit veteris religionis Romanae.



De ritu |


Primo hircus ante Lupercal immolabatur. Cultro sanguine eius imbuto frons duorum iuvenum tangebatur et statim lana vino madefacta tergebatur. Tum clara voce ridere debebant. Deinde pellem victimae in lora secabant. Quibus armati Luperci nudi - ad instar dei quem colebant- praeter caprinam pellem quae pudenda tegebat, circa montem Palatinum currebant et obvios flagellabant[3]. Puellae quae liberos concipere cupiebant sese ultro ictibus offerebant. Si poetae Ovidio credimus, ipsa vox Iunonis Lucinae ex arboribus luci sacri Esquilini oborta hunc ritum Romanos docuit, tunc cum ad eam supplices venerunt quia partus rariores erant. Haec verba eius fuerunt :


Italidas matres' inquit 'sacer hircus inito'.[4]

Canem etiam hoc die immolatum esse auctor est Plutarchus.



De significatione ritus |


Hic ritus primo piaculum erat : nam non tantum solum et urbs tota[5] lustrabatur et purgabatur sed etiam populus qui frequens montem cingebat. Praeterea diebus mortuis dicatis Lupercalia agebantur (Parentalia enim a die 13 Februarii usque ad 21 eiusdem mensis durabant). Ita Varro dicit Lupercalia februationem esse[6].


Non minus ad fecunditatem pertinebat, cum pecoris tum etiam populi. Hircus fecunditatis insigne apud antiquos erat : Pani et Satyris (et post eos Fauno Luperco) pedes et cornua hirci erant.



Notae |




  1. A Graecis λυκαία dicebantur


  2. Suet. Aug. XXXI,5.


  3. Prudentius, Contra Symmachum II, 862-863.


  4. Fasti II,441. Cf. I. M. Duval, "Les Lupercales, Junon et le printemps," Annales de Bretagne et des pays de l'Ouest 83(1976) : 253–272. Hic legere potes


  5. Prima Roma, tempore Romuli, Roma quadrata dicta, parvum oppidum in monte Palatino situm erat.


  6. Et Dionysius (I,80) καθαρμόν, catharmon, id est purificationem.



Fontes |




  • Cassius Dio, libro XLV Historiae Romanae, cap. 30 necnon libro XLVI cap. 5 et XLIV cap. 11


  • Dionysius Halicarnassensis, libro primo Antiquitatum Romanarum cap. XXXII et LXXX.


  • Iustinus libro XLIII de Bellis Philippicis capitulo primo


  • Nicolaus Damascenus, de Vita Augusti XXI.71 (fragmentum 130)


  • Ovidius, libro secundo Fastorum 267-450.


  • Plutarchus, Vita Romuli capitulo XXI.

    • Caesar, capitulo LXI



  • Antonius, capitulo XII


  • Suetonius, De vita Caesarum, Divus Augustus capite 31.


  • Titus Livius, libro primo Ab Urbe condita capite 5.


  • Valerius Maximus, libro secundo Factorum dictorumque memorabilium II,9.


  • Varro libro sexto de Lingua Latina III,13 et IV,34.



Bibliographia |


  • Krešimir Vuković, "Friends, Romans, naked wolf-men ... why an ancient festival is still controversial" in The Guardian (15 Februarii 2018)


De Roma antiqua


Roma antiqua • Historia Romae






















































Aetates
Exordium • Monarchia • Res Publica • Imperium • Ruina et lapsus Imperii • Imperium Romanum Occidentale • Imperium Byzantinum
Constitutiones
Historia • Aetas regum • Res Publica • Imperium Romanum
Administratio
Senatus • Comitia (Curiata, Centuriata, Tributa, Concilia plebis) • Curia Hostilia • Forum • Cursus honorum • Legatus • Dux • Officium • Praefectus • Vigintisexviri • Lictor • Magister militum • Imperator • Princeps senatus • Pontifex • Augustus • Caesar • Tetrarchia • Provincia
Magistratus
Tribunus plebis • (Tribuni aerarii • Tribuni militum • Tribuni militum consulari potestate • Tribunus Celerum) • Quaestor • Aedilis • Praetor • Consul • Censor • Proconsul • Gubernator • Dictator • Magister equitum • Decemviri legibus scribundis • Tribuni militum consulari potestate • Triumvir • Rex • Interrex
Leges
Lex XII Tabularum • Civis Romanus sum • Auctoritas • Imperium • Status • Iudicia • Constitutio Antoniniana • Edictum Domitiani de excidendis vineis
Societas
Patricii • Plebs • Secessio plebis • Ordo Equestris • Gens • Tribus • Praenomina Romana antiqua • Mulieres • Matrimonium • Servitus • Liberti
Exercitus
Legio • Limes
Cultura
Calendarium • Medicina • Theatrum • Ars coquinaria • Schola • Litterae • Ars • Musica • Architectura • Religio (Exsequiae • Persecutiones • Cultus imperatorius) • Mythologia • Christianismus in imperio romano • Thermae • Forum • SPQR • Vestimenta • Festae • (Carmentalia • Floralia • Lemuralia • Lupercalia • Parilia • Saturnalia) • Circus • Vinum • Meretrices • Linguae
Technologia
Numeri Romani • Arithmetica • Abacus • Viae Romanae • Pontes • Aquae ducti • Metallurgia • Cloaca Maxima
Oeconomia
Agricultura • Mercatura • Aerarium • Nummi
Lingua Latina
Archaica • Classica sive aurea • Postclassica sive argentea • Sermo vulgaris • Mediaevalis • Humanistica • Lingua Neolatina • Lingua Latina scientifica • Lingua Latina Ecclesiastica • Linguae Romanicae
Scriptores praecipui
Apuleius • Catullus • Cicero • Quintus Curtius Rufus • Horatius • Iulius Caesar • Iuvenalis • Livius • Lucretius • Ovidius • Petronius • Plautus • Gaius Plinius Secundus • Gaius Plinius Caecilius Secundus • Propertius • Sallustius • Seneca • Suetonius • Tacitus • Vergilius • Vitruvius
Indices
Annales • Consules rei publicae • Consules sub principatu electorum • Dii Graeci cum paribus deis Romanis Etruscisque • Dioeceses • Gentes Romanae • Gubernatores provinciarum Romanarum • Imperatores • Oppida et urbes • Homines illustri • Provinciae • (Provinciae Rei Publicae • Provinciae Imperii • Provinciae Imperii Diocletiani • Tabula successionis provinciarum Romanarum) Reges • Regiones Italicae Augustae • Antiquae viae









Popular posts from this blog

Homophylophilia

Updating UILabel text programmatically using a function

Cloud Functions - OpenCV Videocapture Read method fails for larger files from cloud storage