Carmenta







Egeria cum Diana et aliis Camenis mortem Numae lugens a Claudio Lorrain picta


Carmenta (vel fortasse rectius Carmentis)[1], una ex Camenis, a Vergilio poeta tamquam mater Evandri[2] (quem genuerat vel ex Mercurio[3] vel ex alio patre) et "fatidica" (id est futura praedicens quae fato iam destinata essent) in Aeneidem inducta est. Nonnulli Carmentam etiam Italos homines litteras docuisse voluerunt[4].. Hae fabulae a nomine eius ductae sunt: nam dea carminum visa est[5]. Post Vergilium Ovidius poeta quoque narravit ut Carmenta vaticinationibus suis filium Evandrum ex Arcadia, unde pulsi erant, usque ad fatalem locum, id est Palatinum montem, velut Sibylla quaedam, duxerit: in quo monte novam urbem Pallanteum condidere et Herculem Aeneamque hospites acceperunt. Addit Ovidius deas Porrimam et Postvertam, Carmentae "sive sorores sive fugae comites", cum ea ex Arcadia fugisse.[6]


At revera non e Graecia in Latium venit sed antiquissima dea Latina est: flaminem enim sibi proprium habebat. Ab eius nomine porta Carmentalis[7] Romae dicta est. Carmentalia porro feriae in eius honorem bis mense Ianuario coram pontificibus[8] celebrabantur (11 et 15 Ianuarii). A matronis maxime colebatur quod patrona praegnantium feminarum erat, seu singula seu in duabus personis, si recte Varro explicavit ("Carmentes, quarum altera Postverta cognominatast, Prosa altera, a directi perversique partus et potestate et nomine");[9] ita et alibi plurali numero designantur Carmentes.[10]



Notae |




  1. ↑ Antequam in Italiam veniret, Graecum nomen eius secundum mythographos fuit sive Themis (Dion. Hal. I,31,1) sive Nicostrate (OGR V,2).


  2. ↑ Apud Plutarchum contra uxor Evandri dicitur.


  3. ↑ Sic Dionysius Halicarnassensis et Pausanias. At nec Vergilius nec Titus Livius nec Ovidius qui etiam Evandrum nobiliorem materno genere fuisse adfirmat quam paterno.


  4. ↑ Hyg. 277. Titus Livius I,7.


  5. ↑ Quam etymologiam ab omnibus auctoribus antiquis probatam rectam esse Georgius Dumézil putat ( La religion romaine archaique Payot,1987, pp 396-398). At aliis eruditis haec etymologia popularis visa est.


  6. ↑ Ovidius, Fasti 1.633-634.


  7. ↑ Quae porta, inter Tiberim et Capitolium sita, nomen aliud "Portam Sceleratam" accepit post cladem a Fabiis in bello adversus Veientes ad Cremeram acceptam (anno 477 a.C.n..)


  8. ↑ Ovid., Fasti I,462 : "pontificale sacrum".


  9. ↑ Varro apud Gellium, Noctibus Atticis 16.16.4


  10. ↑ Augustinus, De civitate Dei 4.11; Servius grammaticus ad Aeneidem 8.336.



Fontes |




  • Dionysius Halicarnassensis, libro primo Antiquitatum Romanarum cap. XXXI-XXXII.


  • Hyginus mythographus, Fabulae 277.


  • Origo gentis Romanae capitibus quinto et sexto.


  • Ovidius, libro primo Fastorum 461 sqq. et libro quinto 95-98 et libro sexto 529sqq.


  • Plutarchus, Vita Romuli capitulo XXI.


  • Titus Livius libro primo Ab Urbe condita capite septimo


  • Vergilius libro octavo Aeneidis versibus 335 - 340.



"... Nymphae priscum Carmentis honorem

Vatis fatidicae, cecinit quae prima futuros

Aeneadas magnos et nobile Pallanteum"




Popular posts from this blog

Plistias Cous

Index Sanctorum

Callistus III